Pomponius Mela

download Pomponius Mela

of 4

Transcript of Pomponius Mela

  • 8/18/2019 Pomponius Mela

    1/4

    POMPONIUS MELA

    POMPONIO MELA

    Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad belli pacisque munia

    eximium: litteras et litterarum operas aliasque etiam artes, maria navibus adire, classe

    confligere, inperitare gentibus, regnum proeliumque conmenti. In ea est [et] Tyros

    aliquando insula, nunc adnexa terris [deficit], quod ab inpugnante quondam lexandro iacta

    !sunt" opera. #ici tenent ulteriora et adhuc opulenta $idon, antequam a Persis caperetur 

    maritimarum urbium maxima. b ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida

    %yblos et %otrys: ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia& locus ex numero

    Tripolis dicitur. Tum $imyra castellum et urbs non obscura 'arathos. Inde iam non obliqua pelago sed adversa adiacens sia grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites

    circumsident& situs efficit: quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia

    diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. (Mela, Chor. I,

    65-69)

  • 8/18/2019 Pomponius Mela

    2/4

    (aria sequitur. )abitant incertae originis. lii indigenas, sunt qui Pelasgos, quidam (retas

    existimant. *enus usque eo quondam armorum pugnaeque amans, ut aliena etiam bella

    mercedibus agerent. )ic castella sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et (rya, et

    secundum (albim amnem (aunus oppidum valetudine habitantium infame. Inde ad

    )alicarnasson haec iacent: +hodiorum aliquot coloniae, portus duo, *elos et cui ex urbe

    quam amplectitur Thyssanusa cognomen est, inter eos oppidum arumna et Pandion collis

    in mare emissus, tum tres ex ordine sinus, Thymnias $choenus %ubasius& Thymniae

     promunturium phrodisium est, $choenus ambit )ylam, %ubasius (yrnon. (Mela, Chor. I,

    83-84)

  • 8/18/2019 Pomponius Mela

    3/4

    -e Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia.

    b lpibus incipit in altum excedere, atque ut procedit se media perpetuo iugo ppennini

    montis adtollens, inter )adriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter 

    $uperum mare et Inferum excurrit diu solida. #erum ubi longe abiit, in duo cornua finditur,

    respicitque altero $iculum pelagus, altero Ionium: ./0 tota angusta et alicubi multo quam

    unde coepit angustior. Interiora eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem (arni, et #eneti

    colunt Togatam *alliam& tum Italici populi Picentes, 1rentani, -auni, puli, (alabri,

    $allentini. d dextram sunt sub lpibus igures, sub ppennino 2truria& post atium,

    #olsci, (ampania et super ucaniam .34 %ruttii. 5rbium quae procul a mari habitantur 

    opulentissimae sunt ad sinistram Patavium ntenoris, 'utina et %ononia, +omanorum

    coloniae, ad dextram (apua a Tuscis, et +oma quondam !a" pastoribus .36 condita, nunc

    si pro materia dicatur alterum opus. t in oris proxima est a Tergeste (oncordia. Interfluit

    Timavus novem capitibus exsurgens, uno ostio emissus& dein 7atiso non longe a mari ditem

    adtingit quileiam. ultra est ltinum.8Chor . II./93;

  • 8/18/2019 Pomponius Mela

    4/4

    COLUMELLA

    COLUMELA

     7e rubigo vineam vexet.

    Palearum acervos inter ordines verno tempore positos habeto in vinea. (um frigus contra

    temporis consuetudinem intellexeris, omnis acervos incendito. Ita fumus nebulam et

    rubiginem removebit. (De arb. 13, 1)

     7e formica vitem ascendat.

    upinum terito et cum fracibus misceto eoque imam vineam circumlinito vel bitumen cum

    oleo coquito, eo quoque imas vites tangito, formicae non excedent. (De arb. 14, 1)