BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3...

55
1 BEBEL (Heinrich) CARMINA (2694 vers) I CARMINA JUVENILIA (990 vers) IN LAUDEM GERMANORUM, QUIA SINT ARTIS IMPRESSORIAE INVENTORES. C_1 v.1 Laude condigna venerare vatum 2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico parare 6 optimos possit veterum libellos 7 hoc dedit nobis merito colendus 8 Teutonus orbis. 9 Cuncta doctorum monumenta vatum 10 gesta magnorum pariterque regum 11 gente nunc vastum Latia per orbem 12 missa leguntur. 13 Jam Maro solis gemino cubili 14 notus, Hispanis, calidis et Indis 15 Sarmatis, Mauris, simul et caterva 16 cetera vatum. 17 Ergo laudandus venies per aevum 18 Teuton o cunctis populis in orbe 19 aspicit quoquo volucri quadriga 20 Phoebus equorum. 21 Ante cum plaustro gelido bootes 22 aequor undosum bibet occidendo 23 quam tua in fatum subeat supremum 24 inclita fama. AD CYPRIANUM DE SERNTEIN CANCELLARIUM CAESARIUM. AEQUITATE IUS ESSE CONDIENDUM DUM LITTERAS CAESARIS SINE PECUNIA OBTINERE CUPIVIT IN INNSBRUCK. 1501. C_2 v.1 O precibus, Cypriane, meis adverte parumper 2 qui non es rigidus, sed pietate bonus. 3 Omnibus in rebus aequo moderabere leges

Transcript of BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3...

Page 1: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

1

BEBEL (Heinrich) CARMINA (2694 vers)

I CARMINA JUVENILIA (990 vers)

IN LAUDEM GERMANORUM, QUIA SINT ARTIS IMPRESSORIAE INVENTORES.

C_1 v.1 Laude condigna venerare vatum

2 turba Germanos, studio sagaci

3 scripta qui quondam renovare norunt

4 arte premendi.

5 Aere quod quisquis modico parare

6 optimos possit veterum libellos

7 hoc dedit nobis merito colendus

8 Teutonus orbis.

9 Cuncta doctorum monumenta vatum

10 gesta magnorum pariterque regum

11 gente nunc vastum Latia per orbem

12 missa leguntur.

13 Jam Maro solis gemino cubili

14 notus, Hispanis, calidis et Indis

15 Sarmatis, Mauris, simul et caterva

16 cetera vatum.

17 Ergo laudandus venies per aevum

18 Teuton o cunctis populis in orbe

19 aspicit quoquo volucri quadriga

20 Phoebus equorum.

21 Ante cum plaustro gelido bootes

22 aequor undosum bibet occidendo

23 quam tua in fatum subeat supremum

24 inclita fama.

AD CYPRIANUM DE SERNTEIN CANCELLARIUM CAESARIUM.

AEQUITATE IUS ESSE CONDIENDUM

DUM LITTERAS CAESARIS SINE PECUNIA OBTINERE CUPIVIT IN INNSBRUCK. 1501.

C_2 v.1 O precibus, Cypriane, meis adverte parumper

2 qui non es rigidus, sed pietate bonus.

3 Omnibus in rebus aequo moderabere leges

Page 2: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

2

4 sic regitur mundus, sic manet imperium.

5 Aequum est cum nummos nequeant conferre Poetae

6 accipias versus, maxima dona viris.

7 Utque Scythis aurum quod spernunt imperita res

8 non lex, est feritas, thura Sabaea Getis.

9 Nec bene frugiferos montes in vallibus Eni

10 exigeres, Suevi balsama jure negant.

11 Cunctorum est igitur simul inspicienda facultas,

12 ut leges aequo consociare queas.

AD BLASIUM HOSCELIUM SECRETARIUM CAESARIS

C_3 v.1 Suaviloquos Blasi tibi devinxisse poetas

2 jure studes meritis, officiisque tuis.

3 Qui poterunt amplas cultoribus addere laudes.

4 Dant tibi perpetuum carmina sola decus.

5 Maecenas vivet, vivet Messala per orbem,

6 dum tenet Enus aquas, Danubiusque suas.

7 Hi quoniam dulces semper coluere poetas,

8 per quos conspicui tempus in omne manent.

9 Attamen a nobis jam quaeris amabile carmen

10 frustra, sum mutus conticuitque lyra.

11 Vilescit Phoebus, vilescit quicquid amavi,

12 Pieridumque chorus displicuisse solet.

13 Dicam equidem quare jejunat doctus Homerus,

14 Croesus habet versus, quaeque juvare solent.

15 Aula ducum gemmas peperit, viridesque Smaragdos,

16 quaeritur hic summus nobilitatis honos.

17 Carmina sola famem, famam licet addere, praestant

18 hospitibus quibus, haud vel satis ipse facis.

19 At sine me dulces inter dignabere amicos,

20 et quandoque tibi carmina multa canam.

AD MATTHAEUM LANGIUM CUBICULARIUM SECRETARIUM CAESARIS,

PRAEPOSITUMQUE AUGUSTENSEM. ETC. NUNC EPISCOPUM GURCENSEM. PROSEUTYCHON.

C_4 v.1 O Matthaee mihi grandi celebrande cothurno

2 Pieridum cultor Phoebigenaeque lyrae.

3 Tanta licet tua sint merita in me, qua satis illis

4 non umquam sperem reddere posse vicem,

5 exsuperant etenim cunctas in carmine vires,

6 eloquium exsuperant ingeniumque meum.

7 Attamen ut virgo primum depasta pudorem

8 perfricuit frontem, deposuitque metum,

9 sic ego, contentus dum non sum munere multo,

10 orandi finem, deposuique metum.

11 Hoc fecisse tamen res me non parva coegit.

12 Paupertatis onus plura rogare docet.

13 Auspice nubiferas nam te penetravimus alpes,

14 auxilioque tuo nostra peracta via est.

15 Ergo reduc vatem, in patriam remeare volentem

16 nolueris si me ferre famem atque sitim.

17 Omnia mercamur care, mercamur Hiacchum

Page 3: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

3

18 in pretio grandi, frugiferamque deam.

19 Quod si curabis mihi parva viatica, laetus

20 discedo, grates et sine fine feram.

21 Vive, vale, gaude, studiorum maxime cultor

22 meque tuos famulos inter habere velis.

AD EUNDEM. EUCHARISTICON, ID EST. GRATIARUM ACTIO.

C_5 v.1 At nec vana fides, postquam te vidimus ipsi

2 primum, pollicita est spem mihi forma decens.

3 Tunc dixi sociis, Germanus Caesaris alter

4 hic mihi Maecenas rite futurus adest.

5 Omnia fecisti, et plusquam speravimus umquam,

6 aut optare ausus sum petere, ipse dabas.

7 Illud inauditum est tu larga viatica praebes.

8 Quaeque mihi volui, te duce nunc teneo.

9 Pro tantis igitur meritis te semper amabo,

10 teque canam semper carmine Pierio.

DE MISERIA HUMANAE CONDITIONIS.

ELEGIA. H. BEBELII JUSTINGENSIS DE MISERIA HUMANAE CONDITIONIS

AD NOBILEM ET EXIMIUM VIRUM HARTMANNUM EPTINGENSEM CANONICUM BASILIENSEM.

DUM LABORARET PODAGRA.

C_6 v.1 O mihi Maecenas musarum magnus amator

2 Hartmanne, eximios inter habende viros.

3 Non tibi sit durum tristes tolerare dolores

4 orbe sub hoc gemitus valleque tristitiae.

5 Socraticam sapiens proponas sumere frontem

6 sideribus placidis laetus et usque malis.

7 Noluit hic rebus minium gestire beatis.

8 Rebus in adversis obrutus ille nihil.

9 Fortem habeas animum mortis terrore carentem

10 maestitiae et luctus, quodque dolere facit.

11 Est lugere nefas, nequeas quod triste movere

12 nam quicquid patimur fata proterva volunt.

13 Dulcia mortales fata haec et tristia cogunt

14 ferre, bonis toties invidiosa viris.

15 Sint aliis Arabum messes, sit Lydius amnis

16 divitias habeant, possideantque Midae.

17 Sint Calabris armenta jugis, Campania dives

18 Sardiniae segetes, mala quoque Hesperidum,

19 purpureae vestes, Tyriis infecta veneis

20 nobile sit quicquid quaelibet ora ferat.

21 Sidera ni faveant, fati sit et hora benigni

22 divitior regum nullus in orbe foret.

23 Condicio miseros urget tam nubila mundi,

24 tranquillusque manet nullus in orbe status.

25 Legimus hoc propter Thracas, saevum, et rude vulgus

26 funera natorum concelebrasse choris.

27 Plausibus et saltu mixtos juvenesque puellis

28 et vetulis mixtus durus arator erat.

Page 4: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

4

29 Excipiunt pueros maesta jam fronte creatos

30 et decus est lacrimis saepe rigasse genas.

31 Namque opus ingressis vitam est perferre labores

32 multiplices, simul et tristia multa pati.

33 Cumque fameque sitim, morborum mille figuras,

34 sollicitas curas, pauperiemque gravem.

35 Aestiferum solem, Scythici quoque frigora Cauri

36 et pluvios austros, sub Jove ferre nives.

37 Cunctaque (si centum linguis comitatus adessem)

38 quae torquent miseros enumerasse negem.

39 Attamen ex tumulo luctus, curaeque molestae

40 et dolor, et morbi deperiere simul

41 aureus his animus supera delapsus ab aede

42 Thracibus, et melior sensus adesse nequit.

43 Orbe sub hoc nihil est ex omni parte beatum,

44 nec cuiquam semper fata superba favent.

45 Haec miseros pressant varia ad discrimina mortis,

46 huic caput abscissum, frangitur ille rota.

47 Hic moritur furca, miseris infamia pendens

48 cognatis, gemuit quem miseranda parens,

49 piscibus hic cibus est, imo sub gurgite mersus

50 Oceani, cupiens mercibus esse potens.

51 Hunc sitis exstinxit, tostos dum pergit ad Indos,

52 dum placet eoo gemmula lecta mari.

53 Sidonio hic mutans tinctas cum murice vestes

54 divitiis mare quem subruit atque notus.

55 Africus hunc leo suffocat vel belua martis

56 griphes pertimuit gens Arimaspa truces.

57 Alter enim immitis nocuo cadit ense latronis,

58 consatiansque lupos alituumque pecus.

59 Suntque venenoso laedat quos vipera morsu,

60 et quibus intulerit dira cicuta necem.

61 Multos sustulerant aconita injusta novercae,

62 herbas quas legit Colchica terra dabat.

63 Lurida Thessalicis vel Marsis gramina campis

64 non nullis vetulae noxia verba nocent.

65 Classica nunc passim sonitant et bella parantur

66 ante diem miseros tollere parca queat.

67 Milia multa cadunt, regni dum vana libido.

68 Induperatores moverit atque duces.

69 O dolor ah gemitus miserorum sanguine torrens

70 defluit, ignotum perdere quando datur.

71 Non pro justitia, nec item pro nomine Christi,

72 atque Hierosolymis ut soliti estis avi.

73 Sed pro divitiis, vano et moderamine regni

74 nomine vel grandi Martia tela vibrant.

75 Sic ducis unius culpa, cum corpore et umbra

76 mille homines pereunt, sed numerare nequis.

77 Et modo Teutonicus, si sint stipendia prompta,

78 miles adire solet Solis utrasque domos.

79 Sirius hunc ardens numquam vel bruma retardat

80 stridenti Borea Sarmaticoque gelu.

81 Praemia proponas, quis sis non quaerere curat

82 at pro justitia bella cruenta geras.

83 At funesta cohors parva stipe vendere vitam

84 qui potes ? Atque animam negligere atque deum.

Page 5: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

5

85 Qui potes immeritum duris jugularier armis ?

86 Qui similem perimis jam moriture cades.

87 Quae fera tam saeva in socium saevire reperta,

88 inque genus proprium, dic mihi miles atrox ?

89 Inquinat haud usus dentes in sanguine fratris.

90 Hyrcano hoc itidem litore nata Tigris.

91 Hoc miser attentas divae rationis egenus,

92 ob sacras animam pessime perdis opes.

93 Jam ruis ad manes vix sicca morte peremptus,

94 pars gladio aut faxo, pars cadit igne, gelu.

95 Aut si de multis fortuna pepercerit uni,

96 ille cicatricum plurima signa gerit.

97 Agmine et in toto multis sunt bracchia manca

98 maxillas sine vel vulnere raro vides.

99 Non secus atque duces mors sanguinolenta misellos

100 ac inopes olido carcere fata manent.

101 Atque ego non alios homines graviore perire

102 condicione reor, vel mage fluctivaga.

103 At resipisce semel tandem mavortia turba,

104 et discas summo numen inesse polo.

105 Proque fide pugnans Turcas contunde feroces,

106 sic tibi fit requies, fitque perenne salus.

107 Praeterea turbant nos mille pericula rerum,

108 maestitiaeque vacat nullus in orbe locus.

109 Alter ad ignotos ab avitis sedibus actus

110 pergit, et invisos increpat usque deos.

111 Cogitur ille suis tremebundas dicere leges

112 civibus, et pavidos voce citare reos.

113 Intentus propriis mallet cum ducere vitam

114 privatam, nam res negligit inde suas.

115 Alter amans solus populo imperiosus haberi

116 cogitur, ah supplex sub juga ferre pedem.

117 Hos metus exanimat facies quoque dira Tyranni

118 et populi numquam certus amor dubii

119 hic queritur tristis viduatam prole toralem,

120 assiduo lugens sidera taetra sibi.

121 Iste dolet nimiam misero consurgere prolem,

122 namque alimenta sibi defore credit inops.

123 Conjugis et plures laesum sub corde pudorem

124 deplorant, falsi et nomina ficta patris.

125 Caecus amor multis Veneris quoque dira libido

126 incutit insanae nubila fata necis.

127 Pyramus est testis qui (dum Babylonia Thisbe

128 tarda venit) proprio laeserat ense latus.

129 Rupit et indigno Phyllis sua colla capistro

130 dum manet heu frustra Demophoonta suum.

131 Et vitam amisit Holophernes captus amore,

132 qui quoque Abydeam est saepe remensus aquam.

133 Et dives Priami sceptrum, tot regna tot urbes,

134 funditus excidit imperiosus amor.

135 Omnes humanos superat Venus anxia morbos

136 herbis qui numquam, aut pellitur Hippocrate.

137 Saevus amor ratione caret, caret impius omni

138 mensura atque modo, lege, pudore, metu.

139 Quicquid amor jussit, seu fas, seu jura reclament,

140 obsequitur facilis quisquis amore calet.

Page 6: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

6

141 Quisquis amat patitur lacrimas, suspiria, luctus

142 cum gemituque cruces anxietate madens.

143 Ferre famem, tolerare imbrem, contemnere somnos,

144 sub Jove lenta pati frigora jussit amor.

145 Somniet aut vigilet, sibi denique quicquid agatur,

146 offertur cordi dulcis amica suo.

147 Nulla dies umquam veniet tam sole sereno

148 quin gemat, et laesi corda perurat amor.

149 Vanaque deludunt sopitum insomnia amantem

150 perpetui noctem ducit et in lacrimis.

151 Et puer et caecus, nudus, pharetratus et ipse

152 alatus, veneris fingitur ignis edax.

153 Quod faciatque senes, pueros et luce carentes

154 quod feriat miseros, quod levis erret amans.

155 Et quis tam dextro pede sit conjunctus amicae

156 maeroris demum senserit ille nihil ?

157 Vivere num potuit fallaci captus amore

158 quem non paenituit colla dedisse jugo ?

159 Sic Veneris sinem complent absinthia tristi

160 succo, cum tribulis Corsica mella simul.

161 Nec mihi felices quisquam persuaserit illos

162 quos mala luxuries nocte dieque trahit.

163 Haec praedulce malum est, hoc perniciosior hostis

164 quo magis incautos blandus amicus adit.

165 Nam cui non dulce est, vino dapibusque paratis

166 indulgere, simul otia longa sequi.

167 Atque puellares ludos duxisse chorosque,

168 et si quid reliquum luxuriosus amat.

169 Laudabant veteres si quem vixisse modeste

170 constitit, et frugi vel tenuisse modum.

171 Tunc pudor et probitas tunc nos Ascraea colebat,

172 sed nunc in pretio est immoderata gula.

173 Ducitur heu pulchrum jam amplas siccare lagenas,

174 et calices totos evacuasse meri.

175 Ille propino tibi et ferio te voce sonora

176 clamitat, epotum tradit et inde scyphum.

177 Exspectans alter nulli vult esse secundus,

178 atque ad mensuram convocat hinc alium.

179 Optimus hic demum qui plus hausisse probatur,

180 illius laudis compita nulla silent.

181 At quantum ebrietas noceat vel amicta dolosis

182 illecebris, nequeo commemorare satis.

183 Quippe nec aut pestis tantum, nec tela, nec hostes.

184 Quantum sola nocet dira libido gulae.

185 Haec male mortales habetat caligine sensus,

186 ingenium effetat, debilitatque caput.

187 Haec morbos male sanandos, et tristia fata,

188 et subitas mortes haec peperisse solet.

189 Haec fas atque nefas parvo discrimine ducit,

190 quaeque suos famulos mentis egere facit.

191 Magnus Alexander toto dominator in orbe

192 gentibus invictus, ebrietate cadit.

193 Imperium Assyriis rex Sardanapalus, et ipsam

194 amsisit vitam luxurianter agens.

195 Victrix Italiae periit Maurusia plebes ;

196 dum male Campanas luscus amavit opes.

Page 7: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

7

197 Legimus et celsas luxus quas verterit urbes,

198 eximiosque duces fregit Iacchus iners.

199 Multaque praeterea sunt nostrae incommoda vitae,

200 undique nos agitat vasta procella maris.

201 Creditur a multis summos conscendere honores

202 et florere diu, non nisi quemque malum.

203 Qui simulare fidem, blando praetexere vultu,

204 noverit atque dolos, blanditiasque leves,

205 et tandem insigni solum qui crimine praestet

206 fascibus extolli diligierve satis.

207 Fallimur ah miseri. Nulli funesta quietem

208 crimina permittunt, nulla salus sceleri est.

209 Excruciant animum, et semper peccata remordent.

210 Quodlibet ad fulmen pallet inane scelus.

211 Credite pravorum non est diuturna potestas,

212 nam male quaesitum perditur atque male.

213 Et si sis Croesus, si sint tibi Persica regna,

214 ex animo tantum jure beatus eris.

215 Conscia mens ut cuique sua est, ita dives inopsve,

216 nam vitiis nullo tempore parta quies.

217 O infelices urit quos ardor habendi,

218 et sitiunt quicquid versat arena Tagi.

219 Eripit, heu, dulces somnos vesana cupido,

220 et requiem nullo tempore avarus habet.

221 Insomnes longo ducens examine curas,

222 ne sibi congestae diripiantur opes.

223 Qui sibi non statuit locuplete in pectore finem,

224 atque animo posuit divitiisque modum.

225 Ille hic (crede mihi) poterit nec jure beatus

226 dicier aut felix, sed magis Irus inops.

227 Quamvis Lydorum teneat ditissima regna

228 Dalmaticumve aurum, vel Babylonis opes,

229 non illum auriferis satiaret Hiberia fossis

230 non Hermus rutilo flumine plenus opum.

231 Numquam dives erit, numquam satiabitur ullis

232 divitiis, quisquis plura petivit inops.

233 Pestis avaritiae per mille pericula, mortes,

234 tormenta et casus, exitia atque trahit.

235 Hanc Adriae fluctus nec Scylla voracibus undis

236 territat, aut reflua saeva Charybdis aqua.

237 Classica quin etiam, tot tristia bella, tot enses

238 per populos passim divitis arca tulit.

239 Illa vias docuit properandi ad tartara multas,

240 quas mare, quas tellus, quas dedit ira nocens.

241 Strangulat, heu, multos nummorum sacculus ingens,

242 census et exsuperans, divitiaeque sacrae.

243 Et fuit exitio dominis fecundus agellus

244 saepe timenda agri fertilitasque soli.

245 Temporibus sicut diri, immitisque Neronis

246 longino nocuit ditia habere bona,

247 et Senecae eximio congesta pecunia mortem

248 intulit, et multis quos numerare piget.

249 Adde quod (ut perhibent) locus est rarissimus ipsis

250 ditibus, in superis Elysioque lare.

251 Praeter avaritiam, vitium namque omne senescit

252 illa die crescens tempus in omne manet.

Page 8: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

8

253 Est minus infelix modicis contentus agellis

254 rusticus, et quisquis simplicitate nitet.

255 Ergo quisquis ades fastus contemne protervos,

256 ex his consurgit cura molesta tibi.

257 Utere sed laetus tibi quod natura ministrat,

258 sic melius vives dives in orbe satis.

259 Nec mihi livor edax ullam novisse quietem

260 creditur, aut dulcem sumere in ore cibum.

261 Dum dolet alterius successu, et sorte secunda,

262 heu, gemitu quali pectoris ima replet.

263 Si tibi vel mihi sit nummorum major acervus

264 aut plus possideas, supplicium illius est.

265 Quod placido careat somno, rodentibus ipsum

266 assidue curis, quoque dolore gemat.

267 Aspice quam pallor vultum subduxerit omnem

268 quam sit totius tristis imago viri.

269 Et demum invidiam comitatur factio discors,

270 seditione potens, jurgia, bella, neces.

271 Justius attamen invidia est nihil haec, quia primo

272 auctorem rodit excruciatque animum.

273 Vexat item multos furor ambitiosus honorum,

274 scandere dum cupiunt nocte dieque rotam.

275 Ast ego fortunam regum, vel celsa ducumque

276 atria, nec quisquam jure beata putet.

277 Vel quibus incumbunt tam multa pericula vitae,

278 et ferrum, et saxum, dira venena, neces.

279 Hic vigilis timor est, curarum et mille figurae,

280 saepeque suspectus ipse satelles erat.

281 Hoc bene cognovit Sicula regnator in aula

282 dum se felicem diceret esse sophos.

283 Pendit in auratis regum laquearibus ensem

284 cervicem supra, jussit et esse sophum.

285 Ostendens quam sit numquam sincera voluptas

286 instabili regno, plena corona metu est.

287 Discite non nimium lautis confidere rebus

288 magnanimi o reges, belligerique duces.

289 Aequa sed prompti semper cum mente bifrontis

290 fortunae mores tollere fluctivagos.

291 Ludit in humanis rebus sors infima summis

292 admiscens, firmum sed sinit esse nihil.

293 Praecipitat reges, servos ad sidera tollens.

294 Ex servo regem rursus ad ima trahit.

295 Dives erat Crassus, qui sorte peremptus iniqua est

296 et Caesar pariter victor in orbe cadit.

297 Sed cadit immensus cui vix suffecerat orbis

298 Pellaeus juvenis, tuque Philippe parens.

299 Croesus enim captus didicit ditissimus olim

300 in vita felix quod nihil esse queat.

301 Hoc Xerxes didicit. Cyrus, rex Ponticus atque,

302 et cum Romuleis Argolicique duces.

303 Sunt miseri vivunt quicumque sub orbe Dianae,

304 nec quisquam felix tempus in omne manet.

305 Legimus Assyrios multis regnasse triumphis

306 cum Medis Persas, nunc nisi nomen habent.

307 Graecia vel quondam extulerat vexilla per orbem,

308 nunc famula est, Turcis sub pedibusque jacet.

Page 9: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

9

309 Moenia Romulidum quod regna nec ulla potestas

310 firma diu maneant, vel monumenta dabunt.

311 Sic quos ex humili magna ad fastigia rerum

312 extulit, et pariter conspicuosque facit.

313 Mox rapit in praeceps fortuna volubilis illos,

314 et quibus infesta est post modo amica redit.

315 Et quem divitiis donavit divite cornu

316 Irus erit subito, verterit illa rotam.

317 Hoc ita disposuit summi moderator Olympi

318 judice me, diva nec ratione caret.

319 Ut nihil hic homines possent sperare perenne,

320 sed simul instabili cuncta perire gradu.

321 Quodque solum incolimus patriam non esse quietam,

322 sed durum exilium tristitiaeque lacum.

323 Qua semel emensa per tot pelagique procellas,

324 et fluctus vitae luctificasque vices,

325 ingrederetur homo patriam regnumque parentis,

326 tunc non deficiet tempore parta quies.

327 Sunt tamen, heu, plures, qui nulla incommoda ferre

328 judice se ostentant, nulla pericla timent.

329 Quod sibi divitiae, quod sint de stirpe vetusta

330 conjugis et castae Penelopeus amor.

331 Incolumes, pulchri, juvenili prole beati,

332 nec grave sit quod non vel bene ferre queant.

333 Stulte quid insanis, multis fortuna beavit

334 muneribus, si quos praecipitare cupit.

335 Raro casas humilis vexat Rhamnusia diva

336 sed regum turres, moeniaque alta petit.

337 Omnia praetereas, speres et dives obire

338 et florere diu, nec miseranda pati.

339 Exspectes paulum, veniet rugosa senectus,

340 cum qua morborum convenit omne genus.

341 Ecce valetudo adversa, et nodosa podagra

342 debilitans gressus, chiragra et ipsa manus.

343 Et tua forma fugax, veluti flos tactus aratro

344 marcescet, numquam nec reditura perit.

345 Sis validus, sis conspicuus quocumque decore,

346 mox rapiet tremulo pigra senecta pede.

347 Cunctarum sequitur tandem saevissima rerum

348 mors nigra, quae tollit nobile quicquid erit.

349 Quippe rosas aequa vel spinas falce resectat,

350 nec locus aetati est, omnibus una quidem.

351 Tempore quo immineat res o dignissima luctu

352 non homini tutum scire nec ullus habet.

353 Nemo tam solitus divos habuisse faventes

354 ut bene sit certus vivere posse diem.

355 Ergo Heracletus merito flevisse solebat

356 gaudia falsa hominum, spem quoque fluctivagam.

357 Stultitiam flevit, curas et tristia vota

358 afficere, et quicquid pectora nostra solet.

359 Inconstans quia res hominum est, incerta caducis

360 mobilior soliis, mobiliorque polo.

361 Sola igitur virtus faciet te jure beatum

362 munia post vitae post obitumque, vale.

Page 10: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

10

SATYRICUM CARMEN.

SATYRICUM CARMEN H. BEBELII JUSTINGENSIS

IN NEFANDOS NOSTRAE TEMPESTATIS MORES, ET CONTRA DETRACTORES PESSIMOS.

C_7 v.1 Quid faciam in mundo, sim justus, amator honesti.

2 Sim vita sanctus, multa virtute probatus.

3 Despicior vulgo, contemnor, "Hypocrita" dicor.

4 Et simulator iners quandoque fuisse nefandum :

5 ah satius credo (tanta in caligine rerum

6 versamur miseri) quam nunc probitate nitere,

7 tam penitus pulsae terris virtutis amantes

8 divae, sed tantum tenebrosi semina ditis

9 livor edax, odia, et sine fine maligna voluptas.

10 Alterius damni terris jam summa coluntur.

11 Surgam igitur propere medio cursurus ab orbe

12 more patrum, silvas vagabundus devia tesqua et

13 stat colere, et medios inter cenare ferarum

14 conventus, ursi mites vos este lupique

15 et quaecumque famelica bestia, mitis adesto.

16 Namque ego ceu frater Samiis satiabor in hortis

17 arentemque sitim pellam torrentis ab unda.

18 Belua non usquam nostro laedetur ab orbe

19 sit casa qua possim aestivos contemnere soles

20 et pluvios Austros, Scythici quoque frigora Cauri

21 o liceat colubros inter posuisse cubile.

22 Gramine sub viridi quocumque loco, atque recessu

23 projiciam corpus, plumarum nulla libido.

24 Huc fugere novem Phoebo ducente Camenae

25 Cecropis. Huc Pallas quis cum commercia nobis.

26 Quis cum solabor breviuscula tempora fati,

27 dum mihi fatales resecabunt fila sorores.

28 Curabunt alii, communia condier inter

29 busta propinquorum, sit mens infracta per omnes

30 terrores mortis, si occurrunt mille figurae

31 ultricesque deae umbrarum, atque horrenda Megaera,

32 quasque fovet diras animas nebulosus Avernus

33 terribiles volitent morientis lumina circum.

34 Saepius (ut solite, vitiis si quando juventa

35 torpuit, et commissa meum sine fine fatigant

36 pectus,) adesto precor mitissima virgo Polorum.

37 Quae potes aspectum ditis removere profani,

38 me convexa tegant caeli quocumque locorum.

39 Aeriae seu me volucres (quod malo) vel ursi

40 depasti fuerint, liceat sim piscibus esca.

41 Dummodo sidereae scandat mens moenia sedis.

42 Ibo igitur propere casus quocumque jubebit

43 et pes quo ducet, populos visurus in orbe

44 extremo, Meroen supra Cancrique sub axem

45 ire libet, si sunt, vel Nilum a fonte bibentes.

46 Quandoquidem invidiae stimulis et mille sagittis,

47 impetor et laedor veluti malefactor iniquus.

48 Sim bonus et liceat, multum diis testibus aequus,

49 tam canis infernus gentes suffudit in omnes

50 virus letiferum subductus ab Hercule in orbem,

51 ut pauci possint (veri caligine caeci)

Page 11: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

11

52 prendere, quid deceat, quid honestum, quidve tenendum

53 vade igitur furias inter numerande pudendas

54 livor iners quondam sedes habitate sepultas

55 Ditis, ut ostendit maciesque simillima morti

56 horrenda, et Stygio facies pallore gravata,

57 liventesque oculi suffusi felle perusto.

58 Quid tibi nobiscum, tandem male sane recedas.

59 Desere mortales quos undique semine taetro

60 foedasti, tecum rixas, caedesque nefandas,

61 atque simultates tecum sub claustra reporta

62 Cerberea, invitis nam te perspectat ocellis,

63 tota cohors hominum, quisquam nec vivere tecum,

64 aut velit, aut poterit, cum tam mala verba profari

65 irrequieta velis in quosquos omnibus horis

66 exoptare simul justis mala, amare nefandos,

67 omnibus insultas, nunc fulmine vocis aperto

68 evomis in quosquos liventia verba, nocere

69 murmure nunc tenui properas, corrumpere famam

70 cunctorum, a facie quamvis laudaveris omnes.

71 O bona falciferi Saturni saecula, tunc non

72 terricolis tecum fuerat communio, sed tu

73 maesta tenebrosae vexabas limina Lethes.

74 Nunc superis auris fecisti ferrea, saecla.

75 Quercubus ipse favum decerpsti, lacte fluentes

76 orbasti fluvios, limoso flumine turbans.

77 Bella paras ducibus, armasti sanguine multo

78 fraternas acies, et dira aconita novercis

79 instruere edoctus, patrius quem fuderit ensis

80 sanguine laetaris, cognata et caede virorum.

81 Quid plura et nocuum quicquid reperitur in orbe

82 invidiae inventum est, o rerum pessimus hostis.

83 Tu reperis gladios quo sint ad Tartara mille

84 horrendaeque viae, fatales nonne sorores

85 sat fuerant mortale genus deperdere laeto ?

86 Omnibus invisus, rebus gaudere secundis

87 nescius, adversis sanxasti pectora laeta.

88 Est nativus amor integros nonque nocentes

89 vexare invidiae, atque alta cacumina rerum,

90 atque ferire viros quos vexit ad ardua virtus.

91 Hannibal e Poenis dux contatissimus oris

92 invidia pulsus, quamvis protexerat hosce.

93 Invidia primi maduerunt sanguine fratrum

94 Romulidum muri, Caesar tot vulnera passus.

95 Scipiadas et quos Romana potentia dudum

96 florentes vidit, Pompeius tuque Camille,

97 atque alii multi toties qui sanguine fuso

98 nominis aeterni Romam fecere superbam,

99 ingrata ex patria nigro livore repulsi.

100 Livor Aristidem qui nomen habebat Athenis

101 justitiae pepulit, nonnullos nigra venena

102 sustulerant, o livor edax corrumpere quid non

103 moliris, summae duce te Carthaginis arces.

104 Funditus eversae pariter Lacedaemonis aedes.

105 Unde tot egregii venerunt belligerantes.

106 Corruit et Thebae centum celeberrima portis

107 et Babylon, Cadmi quoque regia passa ruinam,

Page 12: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

12

108 atque aliae innumerae quas non comprendere menti est.

109 Turba prophetarum lapidata vel ense necata

110 invidia, Judaea tuos o pessima semper

111 tollere curas, quos commendat vita probata,

112 heu, heu, quo pergam nulla pietate linitum

113 prodigium vitare volens ultra Garamantes

114 per Libyae deserta ferar, vel culmina montis

115 Caucasei, insequitur, lacerat, comitatur et instat

116 angulus immensi, nec quisquam est invius orbis.

117 Mens erat exutis peccatis in quibus ipse

118 delitui, dudum soli servire tonanti,

119 effugere ut possim Stygii praedonis habenas.

120 Et scelus admissum multa virtute piare.

121 Gaudia rejeci tam lubrica tamque caduca.

122 Atque voluptates mundi, quis nemo bonorum

123 immersisse volet, nostris decor omnis abibat

124 vestibus, at tantum villosus corpora pannus

125 obtegat, et dulcem capiam sub stramine somnum.

126 Dum nox obscuris subduxerat astra tenebris,

127 et siluit, quicquid tellus, et pontus, et aether

128 tentat, ego crebro suspiria mille tonanti

129 fundebam : "Deus o sanctissime percipe divum

130 cantica, debentur tibi laus, honor inclitus uni

131 vivere qui nobis donas, fueram nihil ipse.

132 Tu me psalmasti, me participemque polorum

133 fecisti regnis, haec dum et sum plura locutus.

134 Ut possit nobis summus mitescere Christus."

135 Haec audita procul vulgi venere sub aures,

136 conveniunt subito plebis malesana caterva

137 impungunt lacerant, fantur mihi quaeque nefanda.

138 Ecce novus venit cuncti exsultate propheta,

139 atque sacer vitam (solus per compita pagi

140 fabula ego fiam) qui sub velamine honesti

141 fallere conatur (clamant) hominesque deosque.

142 Cum soleat facinus semper fovisse profanum,

143 exclamat pariter per compita risus anilis.

144 Siccine perverse o deludere apostata totum

145 mundum pertentas forsan stolidissime nequam

146 criminibus tegmenta tuis, quae maxima cunctis

147 testibus exsistunt, ponis probitatis in umbra.

148 Credaris verus et simplicitate videndus,

149 sum latro, sum praedo multis, mille undique cinctus

150 opprobriis, quisquam tota nec plebe repertus

151 qui bene quod factum multa et virtute peractum

152 laudet et extollat, tam foedus tamque profanus

153 error in humanas mentes Phlegethontis ab undis

154 irrepsit, toto et regnat permissus in orbe.

155 Hoc itidem patior monachus, licet atque sacerdos.

156 Quid non audebit vulgaris contio, quem non

157 opprobrio linguae mordebit, sis licet ipse

158 sanctior antiquis patribus sacrisque prophetis

159 quos Deus elegit aeterna pace potiti.

160 Eniteas quibus ipse velis virtutibus, et sis

161 Fabricio gravior defensorique Camillo,

162 religione Numam vincas, pietate Metellum,

163 et priscos bonitate viros superes, tamen ipse

Page 13: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

13

164 Zoilus usquam non aberit qui dicere promptus

165 dii tibi sint hostes nigro vestite cucullo,

166 qui sub pelle ovium gestas per corda leaenam,

167 et tumidis solitus verbis secreta tonantis

168 spargere per plebem, qui solus nosse deorum

169 praeterita et poteris praesentia, quaeque futura,

170 ut summis nuper sis praecipitatus ab astris.

171 Edocet hic mundi luxum damnare malignum.

172 Dedecuit quicquid dissuadet fronte serena.

173 Attamen o Curios simulat sed Bacchica festa

174 concelebrat noctu, non scorta moventia sensum

175 desunt, in Venerem totis sed viribus itur.

176 Quid plura ? In tenebris patrarunt turpia quaeque.

177 Vos quoque Lollardi quibus est silvosa caverna

178 ite procul vulgus clamat facie extenuati,

179 atque probi vultu solo, fictique Catones,

180 in cute sed nequam, sed gens tristissima, quae nil

181 non tentare audet sceleris nil linquit inausum.

182 O mores o tempora quid sanctum, aut Jove dignum

183 quod non denigrat, vel mox detractor iniquus.

184 Et plerumque bonos simul, et quos multa lucerna

185 viderit insequitur probris, sine pectoris aestu

186 Arcadicum pecus et sine sensu plebs male sana

187 quod sibi non tantum novit bonitatis inesse.

188 Quicquid ago demum et loquor, hoc pervertit iniquus

189 interpres livor, mala verba reponere doctus.

190 Si veneror sicut colui sine fine Poetas.

191 Deliciasque sacras Thymbraei Vatis et Euhan,

192 Teutonici Druides o magna potentia fati,

193 atque sacerdotes quibus est ignota Minervae

194 militia insurgunt musis, nec flavus Apollo

195 tutus ab ignaris, tanta est insania mentis.

196 Nonne sacerdotes sumus et nos turba deorum

197 scimus quid deceat ? Quid sit superis faciundum ?

198 Nec nobis notus Phoebus, nec castra Sororum,

199 quae nequeunt nobis sacram replere cruminam.

200 Nos aliquid scimus panem lucramur abunde,

201 in solo tamquam mortales vivere pane

202 sufficiat ? Sunt qui jam post monumenta perennem

203 et celebrem spernunt famam, sit dummodo nummus

204 sufficiens plena, et sit dum sibi lena culina.

205 Non sic instituit summus bonitatis amator,

206 atque opifex rerum, sed transeat error iniquus

207 cum reliquis multis, quis toto cingimur orbe,

208 dummodo diis placeat alios inducere mores.

SAPHICUM DE LAUDIBUS BACCHI,

OMNIUM CURARUM MEDICI, LAETITIAEQUE PARENTIS.

QUOD CRACOVIAE ADOLESCENTULUS COMPOSUI.

C_8 v.1 Bacche florenti decorate Thyrso

2 Ipse pallentem foveas Poetam.

3 Pallados quem mox Cytherea coget

4 linquere castra.

5 Ipse nocturnas studii lucernas

Page 14: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

14

6 vertit inquestus miseros cupido.

7 Credo quod raram teneat quietem

8 pallor amantum.

9 Solus ex omni numero deorum

10 tetricos nescis animos Catonis

11 tuque curarum medicus salubris

12 gaudia praefers.

13 Cordis urentes pater ipse curas

14 pellis ex te tristitiam fugarunt

15 quos premunt saevae vigilesque curae, et

16 ardor habendi.

17 Saepe vel sortis miserae Lyaeo

18 immemor pauper, quatit ecce terram

19 laetus ambobus pedibus, soluto

20 pectore gaudens.

21 Rura vel quisquis fodit inquietus

22 civicas raro veniens ad aedes

23 lentus absedit titubante gressu

24 visere natos.

25 Doctior nullus sibi tunc putatur

26 Socrates cedat, quibus et vetustas

27 contulit palmam sapiente vena

28 ingeniorum.

29 Nosse vult regum celebres triumphos,

30 et quibus terris furiosa Martis

31 signa tollentur, nitida atque pax sit

32 omnia novit.

33 Saepe languenti positus cubili

34 peste vel multum calida laborans

35 Massico tristes pepulisse fertur

36 mente dolores.

37 Solus hic unus miseros amantes

38 rite solatur veneratus amplis

39 cantharis, solum sibi vult litari

40 haustibus amplis.

41 Pellego interdum faciles Poetas.

42 Saepe vel multo Sophiam labore

43 Non juvat quicquam Cecropis Minervae

44 castra sequentem.

45 Solus o pulsans Erycis parentem

46 Bacche fumanti calidus Falerno

47 cogor absentis memor esse curae

48 pelle dolores.

49 Semper absenti crucior puella

50 ignis accensus nimium recusat

51 reprimi, heu, Vatum monumenta numquam

52 vulnera sanant.

53 Nec juvat quod sim gelidis in oris

54 Sarmatis terrae procul a Suevis

55 temnit a nobis stipula furenti

56 pellier ignis.

57 Post licet plaustri gelidos triones

58 post domos solis fugias utrasque

59 quo velis pergas, amor inquietus

60 usque sequetur.

Page 15: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

15

IN REGULUM AVICULAM TEMPORE FRIGIDO ET HIEMA LICANTANTEM,

PLUVIAEQUE INDICEM

C_9 v.1 Regule parve, ales partum genuisse sinistro

2 te reor Alecto sub Phlegethontis aquis,

3 ut sileant cunctae volucres sub frigore brumae

4 deliteatque suo vel genus omne specu.

5 Solus ad innumeros numeros modulamina fundis

6 voceque multisona gaudia multa refers.

7 Vere canis pluvio laetissimus, atque sereno

8 tempore venturus, si canis, imber adest.

9 Hinc cur rex volucrum possis vel jure vocari

10 ambigo, cum minimus corpus inerme geras.

11 At reor alituum cum sis durissimus ipse

12 tempore quod gelido gaudia solus habes.

13 Vel qui appellavit parcas quod parcere nulli

14 consuerint, nomen, Regule parve, dedit.

IN EUM QUI SINE SCIENTIA SOLO TITULO ET GRADU DIGNITATIS SUPERBIEBAT.

C_10 v.1 Tu qui doctoris sumis tibi stemmata magni

2 desine, cum foveat nulla Minerva caput.

3 Stulta est in solo titulo, atque insignibus altis

4 gloria, si rerum pondera deficiant.

5 Quippe miser rex si nullo dominabere regno

6 quis non deridet nomen inane ducis ?

7 Sic tu cui gelidam spirant praecordia Lethen

8 pomposum fugias nomen habere rudis.

EPIGRAMMA AD SOMNUM, QUANDO LABORAVI DYSENTERIA

BASILEAE ANNO M. CCCC. XCIIII. TEMPORE CANICULARI.

C_11 v.1 Somne quies rerum multis optate querelis

2 cur profugus lectum spernis adire meum.

3 Proh dolor Hesperio dum mergitur aequore Phoebus

4 et gelidae Phoebes cornua plena micant,

5 dum placidum somnum capiunt animalia cuncta,

6 dum pavidae vulpes antra subire solent.

7 Omne genus volucrum querna super arbore sopit

8 tu, Philomela, canis gaudia multa ferens.

9 Solus ego crebros cogor perferre dolores

10 perpetuos gemitus pectora nostra trahunt.

11 Tunc dolor et morbi subeunt. Phantasmata terrent

12 nocte atra insomnem, cor mihi triste gemit.

13 Pono ventris onus decies currens abiensque

14 merda rudis torquet sanguine sparsa rudi.

15 Nec requies umquam poterit mea membra subire

16 Delphice seu splendes sive Diana soror,

17 dulcis amice, veni cunctis, placidissime somne,

18 mordaci curae tu medicina, salus.

Page 16: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

16

IN EXILIUM IOSBARTI PSEUDO PROPHETAE.

C_12 v.1 Quam bene conveniunt te cum Josbarte sacrorum

2 fata prophetarum condicioque eadem.

3 Gens Hebraea suos multum sine crimine Vates

4 persequitur, sic te nec favor ullus habet.

5 Ni tamen occisi insontes. Tu crimine plenus

6 urbe Tubingensi pelleris ecce procul.

CONQUESTIO IN AVARITIAM PUELLARUM, QUIA NEMO NISI DIVES AMETUR.

C_13 v.1 O miseros juvenes quibus est non ampla supellex

2 in domibus, sed quos bella puella premit.

3 Praeteriere diu felicia saecula quando

4 carior argento pallor amantis erat.

5 Jamjam prostibulae nullum (nisi sacculus ingens

6 sit comes) ardebunt auriferique Midae.

7 Nec doctrina valet, Plato sis doctissimus ipse

8 si careas nummis, cogeris ire foras.

9 Pelleris a foribus, si quando intrabis amicae

10 atria, carnificem, si det, amare solent.

11 Nec genus, aut quemquam virtus in amore juvabit.

12 Quaeritur imprimis dives an esset inops.

IN ZOILUM RAUCUM QUI CUM SIT INDOCTISSIMUS PROFITETUR TAMEN SE POETAM.

C_14 v.1 Zoile doctiloquos solitus carpsisse Poetas

2 quos fovet et Phoebus Pieriusque chorus,

3 atque tuos toties solitus tempsisse magistros

4 omnibus insultans quos sacra Pallas amat.

5 In numero Vatum stultissime dicier optas

6 et tibi jam titulos sumis inepte novos.

7 Tu Flaccum laudas, miraris carmina vatum

8 tamquam mellifluo sis Helicone satus.

9 Scribere clericulis cum vix exponere possis,

10 et qui cum beta noveris alpha parum.

11 Omnibus in triviis rauco foedissimus ore

12 insontem ab latras me lacerasque virum.

13 O te imprudentem perstes laesisse Poetas

14 in pharetra quorum spicula mille latent.

15 Cornua mille geras, tu sis cornutus et usque

16 durior et cornu sis licet ipse lapis.

17 Experiere tamen musas effringere doctas

18 pectus barbaricum cornigerumque caput.

19 Utque omnis mihi sit vindictae dempta facultas

20 Pierides vires et sua tela dabunt.

Page 17: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

17

QUERIMONIA PUELLARUM IN LUCIFERUM, QUI GRAECE PHOSPHORUS DICITUR.

C_15 v.1 Phosphore, aeternae dator et minister

2 lucis, et noctis nebulas opacas,

3 atque funestas removens tenebras

4 lumine claro.

5 Cur diem velox properas Olympo

6 reddere, heu nostris inimice votis.

7 Dum meos artus Agasina tangens

8 gaudia confert.

9 Cogitur tete veniente plorans.

10 Linquere amplexus gemebunda nostros

11 lucidos ignes remorare solis

12 sidere pigro.

13 Tu puellarum invidiosa stella

14 separans eheu, miseros amantes

15 saepe te contra referunt puellae

16 impia verba.

17 Desinit per te requies amantum,

18 desinit per te requies laborum,

19 desinit per te requies aratri et

20 ruricolarum.

21 Perdidit per te requiem viator,

22 perdidit per te requiemque pastor,

23 perdidit per te requiem volucris

24 quadrupedesque,

25 incipit per te tolerare duras

26 pectoris curas hominum caterva

27 incipit dulcem refugare somnum

28 pulchra puella.

29 Ergo lucentem remorare solem.

30 Dum duos noris recubare amantes.

31 Crede se jungens cupidas puellas

32 ense necabis.

CONTRA SIMONIACOS.

ELEGIA H. BEBELII JUSTINGENSIS,

AD OMNIUM LAUDATARUM ARTIUM CONSULTISSIMUM VIRUM ET PATRONUM SINGULAREM

IOANNEM NAUCLERUM

TUBINGENSIS ECCLESIAE PRAEPOSITUM GYMNASIIQUE CANCELLARIUM IN SIMONIACOS.

C_16 v.1 Eximios inter cunctis memorande diebus,

2 o Nauclere, viros et probitatis honos.

3 Quod modo suscepta est per te provincia, rerum

4 scribere sacrarum de ambitione librum.

5 Et solet a nostris nunc illa simonia dici

6 namque Simon sceleris hic magus auctor erat,

7 Rem facis imprimis dignam, nec laude carentem

8 atque sacerdoti jure cavenda mones.

9 Nam cum dira lues vitiorum regnet in orbe

10 infandumque scelus agmine cuncta trahat.

11 Nulla tamen major pestis, vesania nulla

12 illius exsuperat impietatis opus.

13 Quod si non fallar, si sim non sordidus auctor

Page 18: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

18

14 divitiae pingues hoc peperere malum.

15 Omne malum nobis funesta pecunia primum

16 intulit, et sortis luxuriantis opes.

17 Praestabat quondam castos ecclesia mores

18 cum Petrus in summa sede regebat inops.

19 Cum non dum marmor crustataque tecta ferebat

20 ipse locus templi, gemmiferasque trabes.

21 Cana fides mundo viguit, cum paupere cultu

22 stabat in exigua ferreus aede calix.

23 Tunc viguit virtus, tunc nos Astraea colebat

24 inque suo pretio docta Minerva fuit.

25 Pontificum at postquam paupertas sobria cessit

26 et capiat luxus quos sacer ornat honos.

27 Nullum crimen abest, facinusque cupidinis, atque

28 aurum omnes pulsa jam pietate colunt.

29 Victa fugit bonitas aurum veneramur in orbe

30 auro lex cessit, mox sine lege pudor.

31 Auro pulsa fides, auro caelestia dona

32 mercantur, tanta est ambitiosa fames.

33 At sunt jam plures qui justa vocabula turpi

34 praetendunt sceleri et talia verba vomunt.

35 Emptor ego non sum, sed munus munere penso

36 sic homines lusos credit et ipse deos.

37 Stulte quid insanis ? Christus speculatur ab alto

38 singula corda hominum, fallier atque nequit.

39 Mortales circumvolitans simul omnia Pluto

40 defert aeterno caelicolumque deo.

41 Et tristes queritur mores ; et debita poscit

42 supplicia, o miseros quos scelera atra tenent.

43 Judicii extremi memores estote fideles

44 ne vos praecipites naufraga Syrtis agat.

CONTRA MERETRICEM SINGULIS DETRECTANTEM.

C_17 v.1 Quid vos, o fratres, meretrix foedissima turbat

2 opprobrio linguae denteque vipereo.

3 Quis precor edoceat ? Corvos cecinisse suave

4 deque suo cantu noscitur omnis avis.

5 Quid mihi si de me referant praeclara latrones

6 proderit, aut Verres vel Catilina nepos.

7 Dedecus est pravis, ut nos docuere sophorum

8 dogmata, laudari vel placuisse malis.

9 Tunc tua laus agitur cum displicuisse videris

10 perversaeque lupae Zelotypoque seni.

11 Scitis enim cuncti quam vulgatissima cunctis

12 presbyteris meretrix sit, cupidisque procis,

13 turpis, avara, salax, lasciva, petulca, bilinguis,

14 et qua nil Phoebus pejus in orbe videt.

PARAENESIS BEBELIANA AD JUVENTUTEM NE PRAVIS MULIERIBUS NIMIUM CREDAT.

C_18 v.1 Fidere non nimium jubeo cirrata juventus

Page 19: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

19

2 virginibus pulchris femineoque choro.

3 Verba puellarum vento leviora feruntur

4 optima jam, novit fallere si qua virum, est

5 hoc doceo male, praeceptor delusus ab illis

6 dum mihi vel felix dumque beatus eram.

7 Sed tu qui nostris gaudes de casibus oro

8 ne tibi contingat vel mage dura cave.

9 Namque ego dum afflictis olim insultasse solebam

10 nunc trahor in poenam risus et ipse aliis.

CONTRA ZELOTYPUM.

C_19 v.1 Nescio quid de me tu cornicaris inepte

2 presbyteros, canum verba pudica decent.

3 Ilia rumpuntur tibi cum mea nomina cernis

4 surgere, vel doctum fama referre solet.

5 Atque meam laudem ducis tibi dedecus esse

6 dum solus clarum nomen habere cupis.

7 Atque apud agricolas solus vis esse propheta

8 quicquid et in toto discitur orbe sapis.

9 Viribus et totis me de primis usque Poetam

10 saepius et forsan non bona verba refers.

11 At mihi si credis, vis scrofa lacessere doctam

12 Pallada, quem laudant Teutonicaeque scholae.

13 Non me gloriolae, non me rumusculus audax

14 ignarae plebis sollicitare solet.

15 Tu studeas, cujus vel corruptissima libra est

16 vulgo, nec durans lausque caduca brevi.

17 Me raris placuisse viris juvat, est quibus acre

18 judicium, unde mihi fama perennis erit.

CONTRA EUNDEM.

C_20 v.1 Qui tibi doctiloquos suasit laesisse Poetas,

2 Zelotype, o sani non fuit ille animi

3 hostis enim Vatum, o quantis lacerabere plagis

4 tela parata quidem semper habere solent.

5 In triviis passim cur me mordere solebas

6 speras me laesum posse tacere diu.

7 Sum placidus, fidus, suavis fautoribus ipse

8 jura sodalitii nec violare tenax.

9 Insuper infestus nimiumque remittere durus

10 hostibus offensam, qui pharetratus eo.

11 Laedere si posthac quemquam vis sancte Sacerdos

12 huncque remorsurum praemeditare precor.

SAPHICON ENDECASYLLABON TETRASTROPHON CUM ADONICO

AD PHILOMELAM AVICULAM MUSICAM.

C_21 v.1 Desere hibernas Philomela rupes

Page 20: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

20

2 sit satis nido accubuisse taetro

3 cuncta jam florent, viridesque summo

4 vertice montes.

5 Floridos pandit modo silva ramos,

6 et solo flores redolent fragrantes,

7 fertiles promit segetes colono

8 frugifer annus.

9 En aves aspris variae rubetis

10 concitant dulces modulando cantus,

11 te vocat cornix properans inertes

12 aedere voces.

13 Te nemus plaudit veniente vastum.

14 Omnis arbusto residens in alto

15 conticet mox te resonante mirans

16 penniger ales.

17 Te juvat tota cecinisse luce

18 desinis numquam reparando vires

19 dum nigrae caelum tenebrae recondunt

20 plectra movebas.

21 Ceterae Phoebi radiis corusci

22 integrant tantum modulos sonantes

23 summa nidorum trepidae subintrant

24 nocte silentes.

25 Fulgidum aut solis jubar expaventes

26 delitent atris aliae cavernis

27 dira, sed tantum gelidis sub astris,

28 omnia cantant.

29 Ergo componas numeros tonantes

30 leni et adsis ruricolae susurro

31 sola quae cunctas placido volucres

32 carmine vincis.

33 Candidi guttur superas oloris

34 qui colens ripam Eridani rapacis

35 dulce plus aequo moribundus ardet

36 pangere murmur.

37 Cedat ast Orpheus cithara sonora

38 regna qua Ditis nebulosa visit

39 plausibus complens Stygios paludes

40 lucis egentes.

41 Dat triumphum lusciniae decorae

42 Lesbii vatis lyra sat canora

43 quae feris junxit lepores molossis

44 foedere pacto.

45 Hinc velis divis celebranda musis

46 collibus belle sonuisse Apricis

47 quos premit suavis sopor, ut quiescant

48 gramine fusi.

EX GYMNASIO CRACOVIENSI M. CCCC. XCV. IDEM DE EODEM.

C_22 v.1 Sarmata me vidit prima lusisse Camena

2 hoc praesens carmen principiumque fuit.

3 Cum quaterent me me febres sine fine trementem

4 solamen dederat tunc Philomela mihi.

Page 21: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

21

AD POETAS GERMANIAE,

NE SE INVICEM LACERENT ET INIMICIS RIDENDI MATERIAM PRAEBEANT.

C_23 v.1 O vos illustres divino carmine Vates

2 et quibus eloquii splendida vena datur,

3 non placeat vobis vos dilacerare vicissim

4 congerere inter vos nec maledicta juvet.

5 Quos studioque pares, eademque professio amicos

6 colligat, o Vates, et sociale sacrum

7 praesertim quia praebetis spectacula multis

8 ridendique ansam materiamque joci.

9 Qui cunctis vos in triviis explodere curant

10 infesti Musis, carminibusque sacris.

11 Heu manifesta loquor, genus hoc vos nostis, et inde

12 contra illos vobis quis feret auxilium ?

II CARMINA ALIA (1654 vers)

DE LUPO ET DORCADE IN MISOMUSUM ‘AMOUSON KAI TON AGRODIAITON’

ATQUE HOSTEM HUMANARUM LITERARUM.

C_1 v.1 Si tibi displiceant sacrae Permessidos undae

2 Pieriumque nemus si Misomuse rudis ;

3 si Ciceronis opes, et si Demosthenis ora

4 Est odioque tibi cultus in ore lepos.

5 In promptu causa est, gelido quia sanguine nescis

6 discere signate, verba Latina loqui,

7 nec tibi divinos inspirat Apollo furores,

8 nec liquor Aonidum fub tua vota fluit.

9 Hinc tibi fabellam referam qua noveris esse

10 infensus musae, doctiloquisque viris.

11 Rupe super celsa surgunt qua nubiferae Alpes

12 Teutoniae dorcas cornigera ibat ovans.

13 Hanc lupus, ut vidit jam multis obsitus annis

14 intra se tacitus talia verba refert.

15 "Quam bene longaevae divi voluere senecte

16 incidit in casses praeda petita lupi."

17 Impete cum magno mox primum scandit anhelus

18 clivum praedae avidus laetitiaque gravis.

19 Ulterius nisus veniebat ad ardua saxa

20 rupis inaccessae, decideratque retro.

Page 22: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

22

21 Undique, dumque furens huc circum spexitet illuc,

22 nec facilem ascensum devia saxa darent.

23 Substiterat penitus duro suadente labare,

24 dumque negat vires pigra senecta suas.

25 Seque ita solatur, quidvis ignobile rupis

26 esse pecus demens foetidiusque capro.

27 Credere quis posset genuisse hic aspera saxa

28 solamenque gulae quodque suave foret.

29 Aspice villosam pellem quae durior aere,

30 et caro morbosa est, concoquiturque nihil.

31 Atque pati sacrum morbum dixere parentes

32 quod me servarint, gloria sit superis.

33 Plus hircus placuit male olens licet, atque petulcus

34 malo etiam setis, horridulumque suem.

35 Protinus hinc abiit nemorosaque lustra petivit

36 insidiis sperans pellere posse famem.

37 Quem neque segnicies podagrosave pertulit aetas

38 cursu veloces exsuperare feras.

39 At ne praedandi quisquam laudatior esset,

40 atque suis alius major honore foret.

41 Concilium cogit dirorum immane luporum

42 conventu in medio talia verba loquens :

43 "O bona posteritas quos instar filiolorum

44 percolui semper, quos aluique parens.

45 Cum modo me videat, vel nonagesima messis

46 (incolumem pedibus, qui superemque notos)

47 grandior, atque aevo nostris, nec montibus erret

48 inde mihi vitam suspicer esse brevem.

49 Ante obitum incaute volui monumenta juventae

50 tradere quo corpus, salvaque vita foret.

51 Dum nec opemque ferat Podalyrius, atque Melampus

52 perdere quos homines, nocte dieque parent.

53 In primis igitur, tabes ne lurida vitam

54 occupet, aut macrum corpus anhela febris.

55 Regius, aut morbus foedo pallore venustam

56 deformet faciem pestifera, atque lues.

57 Rupicolas nullus capreas venarier optet,

58 et quicquid pernix invia saxa colit.

59 Nobilitent alii capreas, mihi nemo ministret

60 illarum carnes morbiferae esse solent.

61 Sit procul aegoceros juvat haud edisse pygargum,

62 morbosi (experto credite) semper erunt.

63 Dum valui pedibus, viridis dum floruit aetas

64 nulla satis fuerant invia saxa mihi.

65 At vegetam in senium cupiens proferre juventam

66 gustavi numquam, fugeram et ipse petras.

67 Puppivoram veluti Siculo sub littore Scyllam

68 navita Sirenum dulciloquumque melos.

69 Dorcada coepissem nondum bis lampada Phoebus

70 igniferam superis, exhibuitque solo.

71 Et si dira fames torquebat viscera, capra

72 attamen abstinui malueramque famem.

73 Sic, o filioli, vestigia nostra secutis

74 saecula cornicis vivere cana licet.

75 Non opus est montes vos ascendisse petrosos

76 dum viridis sapidas sylva ministret opes.

Page 23: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

23

77 Alipedes vobis lepores, caudataque vulpi,

78 insidiis, nostis dum sua lustra, cadent.

79 Corniger in plano numquam tibi cervus abibit

80 caespite, vel quicquid campus agrestis alit.

81 Dumque sagax fueris venator, rustica pubes

82 nutriet ad votum lactigeras pecudes.

83 Accipe mammosas vaccas, dulcesque juvencos

84 cumque ovibus timidis hirta capella juvet.

85 Terreat haud juvenem grex calcitrosus equarum

86 vulnificique sues, et rabida ora canum.

87 Postmodo dimisit conventum belua Martis,

88 et rogat ut memores verba tenere velint.

89 Sic Misomuse nequis cum scandere ad ardua saxa

90 desidia atque annis, et ruditate gravis.

91 Hoc est cum furor aethereus, cum culta Latini

92 candoris "peitho" deficiat cerebrum.

93 Explodis Phoebum (sed porcus amaracon odit)

94 quod nescis odis, stultus, ineptus, iners.

95 Et ne praeripiat famam tibi laeta juventus

96 eloquium Marci desere ephebe, mones.

97 Et quod nil discat suades vulgaria quaeque

98 et protrita nimis, vel nocitura canes.

99 Captio suadetur, quaecumque sophistica vulpe,

100 sed neque virtutes, non cupit esse sophos.

ELEGIA HEINRICI BEBELII IVSTINGENSIS

IN VITAM, ET OBITUM NOTISSIMI ASTROLOGIAE DOCTORIS,

PRAETERITORUMQUE VATICINATORIS HENRICI RITTER,

STARRENVADEL COGNOMINATI.

C_2 v.1 Flete quibus jocus, et quis subsannare voluptas ;

2 lugeto casus, pulcher ephebe, meos.

3 Quem tibi jam toties, risu, clamore, cachynno.

4 Heu, labor in triviis exagitasse fuit.

5 Nunc ego putresco febris, quem coxit anhela

6 Henricus Ritter mortuus ante diem.

7 Siderei doctor cursus, sed praeteritorum

8 qui melior quondam vaticinator eram.

9 Regibus acceptus me Caesar Maxmilianus

10 audiit orantem donat et ipse virum.

11 Praecipue notum me consecratio fecit

12 undique templorum, maxima festa mihi.

13 Omnes tunc villae me ipsum videre sodalem,

14 suaveque cantantem, terribilis locus est.

15 Illic quas turbas fecisti rustica Pubes

16 dum Bacchus madidis rixifer arma daret.

17 Descripsi, et post me longum cantabit in aevum

18 historiasque leget docta Tubinga meas.

19 Dumque viae comitem vellet me Caesar habere

20 dixi, non regum, rustica bella cano.

21 At sine honore jacent artes, fapientia caeli

22 temnitur a vulgo, fabula cui fueram.

23 Hic Starrenvuadel (quod lingua Latina rigentem

24 caudam dixisset) nominitare solet.

Page 24: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

24

25 Proh dolor incudem me alii dixere vorasse

26 ille columbarum, carnificemque vocat.

27 Crimina Pasiphaes, falso objecere maligni

28 sola etenim placuit, pulchra puella nimis.

29 Testor ego superos calicis fur ipse vocabar

30 falso, nec possum cuncta referre probra.

31 Hinc ego, quis sapiens tanta haec ludibria ferret ?

32 Occurso nostris hostibus usque minax.

33 Defuit haud gladius thorace indutus, et armis

34 saepius at lapides in mea vota habui.

35 His si ridentes non consequor ipse fenestras

36 concutio, auctori fataque dira precor.

37 Imprecor infernosque ignes, morbumque Quirini

38 devoveoque deos, devoveoque homines.

39 Dum quoque per terras, nec fas, nec jura colantur,

40 fulmine nec pereant, qui mihi jura negant.

41 Saepe deos dixi nullos regnare, nec ullum

42 qui regat et caelos, imperioque solum.

43 Sed didici tandem, divos post fata daturos

44 praemia pro meritis, judiciumque grave.

45 Inde appellavi supremam judicis almi

46 justiciam, et fateor mille citasse reos.

47 Atque ideo properans festino subire supernas

48 sedes, implorem judicis officium.

49 Atque procurator vigilans, clamosus et adsit

50 causidicus, flectunt ii, quia jura fori.

51 Interea quoniam cunctis viventibus, ipse

52 condono offensam, flectite, queso deum.

53 Orate ut misero mihi sit pacatior inter

54 caelestes animas, vitaque grata magis.

55 Nec sim postfatuus, nec risus inanibus umbris,

56 aut ego devoveo caelum, elementa, deum.

PRO EODEM.

C_3 v.1 Parce, precor, tumulo, ne subsanato jacentem

2 dum Starrenvuadel, heu puer ipse legis.

3 Nomine quo superi si me vocitare velitis

4 non ego vobiscum caelica regna volo.

5 At Bebenhusana qui sum tumulatus in aede

6 dilectus quondam fratribus, atque patri.

7 Hoc juvat, ii possunt animi impetrare quietem,

8 et precibus summum mitificare deum.

ALIUD PRO EODEM.

C_4 v.1 Tu qui morte tua vitam mortalibus affers,

2 da requiem aeternam. Christe, remitte scelus.

Page 25: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

25

ELEGEIA HECATOSTICHA.

HEINRICI BEBELII AD IOANNEM BRASSICANUM CONSTANTIENEM,

PRO INSTITUTIONE VITAE SUAE PESTE GRASSANTE TUBINGAE.

C_5 v.1 Si forsan dubitas, ubi nam sit mansio nostra,

2 frater Joannes, quae quoque condicio.

3 Lurida cum miseros nunc in diversa fugarit

4 pestis consortes, gymnasiique gregem.

5 Atque palestra suo cum milite cesserit urbe

6 quam placidis amerae pars secat amnis aquis

7 vitiferos cujus colles, et moenia radis

8 Necchare Rhenanis excipiende vadis.

9 Haec te scire volo, tibi mittens ipse salutem

10 dulcibus et gnatis, Dorotheaeque tuae.

11 Me natale solum (colit in qua nemo Minervam

12 templa deum necsunt) parvula villa tenet.

13 Hic ubi Suevorum surgunt in montibus Alpes

14 alpes triticeis frugiferaeque satis.

15 At natura negat gelidis in collibus uvas

16 nec bene praesenti numine bacchus adest.

17 Sed vinum veteres tunc nescivere coloni

18 dum non natalis, omnibus ille sacer.

19 Jam calet ebrietas, didicit sylvestris alumnus

20 ferre ex finitimis musta benigna jugis.

21 Hinc laete in venerem, et choreas ruit agria pubes

22 insueto titubat, dum furit atque deo.

23 Liquidus, heu, quondam Suevos produxerat amnis

24 proceros, fortes, belligerosque viros.

25 Atque hymenaea nihil sensit robusta puella,

26 si nondum quintam vixit Olympiada.

27 Ast animus nunc luxuria cum corpore mollis

28 frangitur, a priscis degeneramus avis.

29 Et quoniam vitium totum subrepsit in orbem,

30 hinc variae pestes, et venit atra fames.

31 Raro scatent etiam fontes in montibus illis

32 lymphaque rara quidem, ni pluvialis erit,

33 quae conservatur puteis, scrobibusque profundis.

34 Dum natura deest hic valet ingenium.

35 At si nunc quaeras hirsutos inter agrestes,

36 quid faciam, aut mediter, accipe quaeso brevi.

37 In manibus verso Plini (sunt carmina nulla)

38 quem de naturis scripserat ille librum.

39 (Plinius est auctor satis haud laudatus ab ullo

40 limina qui tantum non penetrale subit)

41 unde ego plantandi, modo sum praeceptor arandi

42 quicquid et oblectat rustica corda lego.

43 Vaticinor pluvias, ventos, rerumque latentes

44 inquiro causas, sidereique globi.

45 Herbarum interdum lego pro medicamine vires,

46 quae medica efferri, quaeque nocere solet.

47 Interdum lepores pernicibus ipse fugaces

48 insector canibus, monticulasque feras.

49 Pallada deserui, et Phoebum duo numina vatum

50 (tam cito mutavit rustica turba virum)

51 insequor et gelidae pro Phoebo castra Dianae

52 Pallade posthabita, nunc placet alma Venus.

Page 26: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

26

53 Pro numerisque placent nunc barbara verba Latinis

54 hisce puellarum corda movere volens.

55 Quandoquidem (ut fatear) cum sis mihi verus amicus

56 binus amor miserum detinuisse solet.

57 Prima diu placuit plusquam civilis amatrix

58 nunc quoque delectat fax agasina vetus.

59 Haec quoniam est absens altis in montibus erro

60 (per gelidam vallem qua Smichus arva rigat

61 pisciculis Smichus ille ferax liquidissimus amnis)

62 luminibus tantum detur ut illa meis.

63 Dum solita est vitreis, vel prospectare fenestris

64 o ter felicem si mihi visa semel

65 pro qua saepe tuli rigidos cum frigore nimbos.

66 Nec timui noctem, visaque dira Stygis.

67 Altera ruralis non infima gloria turbae

68 Ursula. Jam veterem mitigat igne facem.

69 Illius ante colum dum stamina longa trahuntur,

70 ad longam noctem dulce sedere mihi.

71 Omnia tunc facio, caecus quae suevit amator,

72 et laetus patrio carmina more cano.

73 Tunc mihi praecipuum studium est quo verba venuste

74 barbara componam, quae mihi dictat amor.

75 Carmina quae dominae nostrum testentur amorem,

76 heu, quanto Vates flagret amore miser,

77 nec sum contentus, nisi sit symphonia lenis

78 addita composite, flebiliterque sonet.

79 (Nudus et investis tantum prodire cupido

80 secretumque nihil gestit habere deus.)

81 Hanc postquam faciles passim didicere puellae,

82 paganoque placet cantio nostra choro.

83 Cantat, amat, laudat, nostro cum carmine surgit,

84 denique pubertas, atque laborat iners.

85 Hinc mihi sum visus vati felicior, armis

86 diruta qui cecinit moenia celsa Phrygum.

87 Sufficit en stulto dum sim cantatus amicae,

88 de doctis penitus, nec mihi cura subest.

89 At nihil est mirum sapientes infatuavit,

90 quondam amor insanus, surripuitque animum.

91 Duraque magnorum confregit corda virorum,

92 et gravitate deos dispoliavit amor.

93 Hanc vitae seriem tibi conscripsisse juvabat,

94 torpeat omnino, ne mea musa, vale.

95 Et quoniam invasit pestis confinia nostra,

96 pestis crudescens per genus omne hominum.

97 Hercyniae me ideo cultorem spero futurum,

98 urbe hac a spinis, quae sibi nomen habet.

99 Quo concesserunt, quos secta recentior ornat,

100 philosophi qui nos summo in amore colunt.

AD IVRISCONSVLTISSIMVM VIRUM IOANNEM STRAELER DOCTOREM,

ET IOANNEM CASSELIUM CHRISTI ET APOLLINIS SACERDOTEM

HENRICUS BEBELIUS IUSTINGENSIS.

C_6 v.1 Straeler Joannes leges qui noscis utrasque,

Page 27: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

27

2 natus ad insani verba diserta fori,

3 tu quoque Casseli doctos numerande poetas,

4 inter et excultos, auribus accipite.

5 Est vobis clemens noster laetissimus hospes,

6 nec minus eloquii, Pieridumque decus.

7 Ille dapes gaudens, et dona apponit Iacchi

8 sedulus ut justo tractet honore viros.

9 Utque animum ostendat nil sedulitatis omittit.

10 At mihi nec focus est, splendidumve hospitium

11 attamen ex animo si nos mortalia facta

12 metimur, pauper largus et hospes erit.

13 Quod solum potero non omni rustica parte

14 carmina condono, divitiasque meas.

15 Cumque Leonartus convivia lauta pararit.

16 Hic ubi laetitiam, vel Cato tristis amat.

17 Sic lusisse jocos, et carmina plena cachinno

18 condecuit, rebus conveniente stilo.

19 Nec mea musa solet lascivos ludere versus,

20 attamen et risus composuisse decet,

21 has igitur nugas sumentes, nubila frontis

22 ponite, nunc mensae non cano philosophis.

23 Pallescunt silvae, ponunt et cuncta virorem

24 grramina, tunc florum deperit omne decus.

25 Sic tua forma caduca , brevis, fragilisque, fugaxque

26 tam cito pallescet, quam cito veris honos.

27 Tunc labra pallescent, pendebunt flaccida multum

28 ubera, deformet dira pruina comas,

29 stillabunt oculi, sit tristis anhelitus oris

30 stiria pendebit naribus usque madens,

31 mollescentque nates, et rugae corpus arabunt,

32 parteque frigidior nobiliore gemes.

33 Et quocumque modo incedis formosa decore

34 eripiet tacito pigra senecta pede.

35 Aspice quaeso rosas, croceo quoque lilia flore,

36 quis nihil ex omni pulchrius exit humo.

37 His tamen instantis moveare puella senectae,

38 tam cito quae soliis marcida dispereunt.

39 Quae nisi vere legas amissis floribus Austro,

40 nil nisi spina manet, sentigerique rubi.

41 Sic deflorebat pariter formosior aetas,

42 utere vere tuo quod breve parca dedit.

APOLOGIA HENRICI BEBELII CONTRA ZOILVM DE STIRPE SVA.

C_7 v.1 Quid mihi quod sim rusticus, atque ignobilis ipse

2 Zoile detrectas, stulte bilinguis iners.

3 Si non criminibus poterit mea vita notari,

4 non curo indocti verba profana viri.

5 Nobilitat virtus, divinae et Pallados artes

6 sum quibus insignis, nobilis, egregius.

7 Si referam proavos (fateor)carosque parentes

8 rusticus, et duri ruris alumnus ero.

9 Sedula turba fuit campum exercere feracem,

10 et dives pecorum, et simplicitatis amans.

Page 28: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

28

11 Cana fides illis, quis non reverentior alter

12 divorum, justum cum pietate colens.

13 Est tamen et genitor turbae praelatus agresti

14 civibus, atque suis consilio, eloquio.

15 Vicit et aequales, viridis dum floruit aetas

16 viribus, atque manu, corporeisque bonis.

17 Solus ego coepi civiles discere mores,

18 Palladiasque sequi non rudis ipse scholas.

19 Subsequeris frater (modo det tibi Juppiter annos)

20 unica spes generis, spes patriique soli.

21 Quem modo (post sophiae studium, teneraeque juventae

22 Musas) Hippocrates sub medica arte fovet.

23 Glorior hinc humili surgam de sanguine primus,

24 atque meum veniat nomen in ora virum.

25 Namque adulescentis lauro mea tempora Caesar

26 cinxerat ex hedera conspicuumque caput,

27 contulit et nobis armorum insignia, laus est

28 Induperatori me placuisse meo.

29 Accessi ob studium variis in partibus urbes

30 nunc me doctorem docta Tubinga videt.

31 Cui tersas primus musas, Latiumque nitorem

32 invexi, et Teuton grammata nostra legit.

33 Moribus infandis tu denigrasse parentum,

34 et genus et famam, Zoile inepte, soles.

35 Posteritati ego, sed nostrae non sordidus auctor

36 nobilitatis ero, famigerumque decus

37 cum Mario Caesar, cum Gracchis Scipio quondam

38 ignoti fuerant, innumerique duces,

39 donec claruerint rebus feliciter actis.

40 Sola etenim virtus nobilitare solet.

41 Desine quapropter sacrum irritare Poetam

42 candida quem virtus eximium efficiet.

LAVS MVSICAE.

ARGUTISSIMIS, ATQUE ERUDITISSIMIS MUSICAE DISCIPLINAE MAGISTRIS,

VNIVERSIS DIVI MAXIMILIANI CAESARIS SEMPER AUGUSTI CANTORIBUS,

HENRICUS BEBELIUS.

C_8 v.1 O salvete viri Regali digna favore

2 argutis modulis carmina qui canitis.

3 Carmine stridenti mihi fas sit vera fateri,

4 haud genus in terris plus coluisse velim.

5 Quos novi humanos, faciles et morigeratos

6 Pallada quique colunt, qui venerantur item.

7 Cantores magno tractavit honore vetustas,

8 nam sapiens vates, musicus unus erat.

9 Musica languentes socordi pectore dulcis

10 incitat, et motos detinet illa viros.

11 Exhilarat tristes, afflictos, atque gementes

12 contrahit haec animos, atque remittit eos.

13 Haec mollit curas, simul et convivia regum,

14 laetificatque, oris utilis atque domi,

15 mitigat iratos, et ad arma vocabit inermes

16 seditione potens est in utramque viam.

Page 29: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

29

17 Lenimenque mali, saevique levamen amoris,

18 atque laboris adest, otia grata facit.

19 Saepius aegrotos curavit corporis artus,

20 sanavit morbos, pestiferamque luem.

21 Musica placavit divos, et cantibus umbras

22 eripimus diti, Tartareoque gregi.

23 Insidiatores hominum, scelerumque magistros

24 daemonas illa fugat, quaeque aditu prohibet.

25 Illa movet pecudes mutas, volucresque, ferasque

26 delphinos, mirum est, Doridos, atque pecus.

27 Quin etiam, ut fertur, silvas et saxa canoro

28 Orpheus permulsit carmine Thracigena.

29 Sistere qui potuit fluvios, o quanta canendi

30 gratia ! Visque potens ! Quisque honor atque decus !

EGLOGA HENRICI BEBELII IVSTINGENUM

CONTRA VITUPATORES STUDIORUM HUMANITATIS,

IN QUA DISPUTAT EULOGUS CUM BATTO SOPHISTA.

BATTUS.

C_9 v.1 Euloge, jam dudum nostris non visus in oris

2 unde venis, quaque isse cupis, precor edere pergas ?

3 Undeve tanta gregis macies, simisque capellis ?

4 Luxurient passim cum prata virentia terris

5 exuberentque thymus, cytisi, viridis quoque hibiscus :

6 unde premunt tibi tam siccas jejunia fauces ?

7 Credere non possum nostra hac regione moratum.

8 Hoc habitus prodit solito, et macilentia major

9 corporis, et malis densissima barba tenellis.

10 Euloge, tantorum dicas quae causa malorum.

EULOGUS.

11 Vera refers ego non tristi hac regione moratus,

12 Batte, per externos venio regionis Achivae

13 incola, verticibus rupes ubi sidera binis

14 exsuperat, dudum summo depastus honore

15 mille boves nobis carpebant pabula laeta,

16 et numero sine oves laete stabula alta tenebant.

17 Dives opes tenui, quas nulla elementica bilis

18 perderet, aut frugum populatrix invida grando.

19 Mens tamen adversis, et iniquo sidere mota,

20 Suevorum cupiit claros invisere campos,

21 pastorumque rudes animos, et nescia corda

22 hactenus instruere, et studiis formare Minervae

23 Graecia quis quondam multo splendebat honore.

24 Tantus amor patriae me ad tristia tempora duxit,

25 hospitio nullus miserum tectoque juvaret.

26 Heu, nostrae pecudes per rosida rura vagantes

27 frigore nocturno, pluvio periereque cauro,

28 et qui restat adhuc grex est affectus acerbo

29 squalore, et sanie exosam vitam trahit aegre.

30 Hoc quaero, hoc lacrimas misero mihi fundit obortas.

Page 30: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

30

BATTUS.

31 Euloge, jam teneo longas peregrinus ad urbes

32 Graecorum errasti, et Tuscorum pallade cultus.

33 Culta quidem narras, et flumina larga loquele,

34 nec sonat os patriam, nulli bene cognitus, effer

35 quid tibi tam cultus sermo, populare labella.

36 Nil penitus referunt, loqueris sermone diserto.

37 Accipe quid cuperem, si quicquam credis amico

38 ridiculus fies per compita cuncta bubulcis,

39 protuleris quicquam, quod non fit more paterno.

40 Quid prodest Romam, totamque vel Helladis oram

41 spargere per plebem, cui sit non ulla loquelae.

42 Cura, ut sis gratus nostris pastoribus audi.

43 Nil sapias Helicon, prudentia verba relinque.

44 Ut simul accedas cunctis affabilis, esto

45 submissus, placidus, sermonibus utere nostris,

46 moribus incomptis vivunt, argutaque verba

47 nil pensi faciunt, nec curat clangere quisquam

48 syrmate rhetorico, sapuisse Platona pudor fit,

49 causa est, si queras, et apud nos sunt bene docti.

50 Quique tenent quicquid Roma, et Graecanica tellus

51 carmina vel nostri sonitant rhytmosque canoros

52 argutos calamos sunt multi inflare periti.

53 Per nemus, et silvas, ut caelica classica quisquam

54 inferiora putet, nec tam cecinisse suave

55 Maeonides cum sint, simulant ruditatis alumnos.

56 (Attamen hi pauci) namque ostentatio noscunt :

57 nil nisi livorem ferret, timor occupat artus,

58 agni interque lupos ursamve habitasse ferocem

59 proderit et nihilum, sive ampullosa profundas

60 dogmata, bellisonae referentia mystica divae.

61 Sed ronchi assistunt, in turba ululare luporum

62 condecet, ad Tiberim Romano gutture cantes.

EULOGUS.

63 Usque adeo pudor est sanctos addiscere mores,

64 pectora Phocaicis simul, et saciarier undis,

65 divitias themidos pudor est, et carpere lymphas,

66 sic sunt despecti sapientia prima Tonantis

67 quos tenet, Actaeae simul et, vel Pallados artes.

68 O fatuos priscos sophiam, quibus ardor anhelus

69 usque adeo amplecti haerebat, qui moenia quosdam

70 civica linquentes, per inhospita saxa per aevum,

71 monticulasque lares posuisse cubilia constet,

72 ut bene rimentur rerum causasque latentes

73 naturae secreta simul, vel Delphica sacra.

74 Quid quod apes propter per lustra octenna sedebat

75 doctus Aristomachus, quosdam patrimonia sponte

76 abjecisse ferunt, quosdam donasse propinquis

77 in commune bonum. Quosdam sprevisse libenter.

78 Tutius ut sancti repleant penetralia cordis,

79 Estibus ingenuis quos incutit almus Apollo

80 credentes pravam funesta nomismata pestem.

Page 31: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

31

81 Sicut Aristippus fecit. Thebanus amatae

82 opse Crates patriae nummum donaverat amplum.

83 Doctrinis possit rite impinguescere mentem.

84 Pythagoras scius esse volens, lustravit in orbe

85 immenso varias urbes, et climata mundi,

86 et Plato divinus, quo nec sapientior alter,

87 nec bonitate prior, non eloque quentior ullus,

88 Assyriam accessit, Chaldaeos, flumina Lagi,

89 ut nihil intactum transiret, quod sapere esset.

90 Insequor hos, et quot numero conprendere non est,

91 antiquosque sophos, quorum cariosa venustas.

92 Laedere non perget, vel honorem, nomina laudem.

93 Non ego stultitiae condescendisse laboro,

94 percolui, et veneror, quos ducit ad aethera virtus.

95 Stultitiae sacras, si quis submittere dotes,

96 ingenii statuit, et deteriora sequetur.

97 Illius in mentem tenebrosus stillat Avernus,

98 illius ad partum astiterant Phlegetontis alumnae,

99 irataeque deae fati, volucresque sinistrae,

100 noctua vel bubo, vel strix funalia cantans.

101 Vivam qui valeam tanta in caligine rerum

102 secordi et rerum serie, liceat tamen ipse

103 omnibus invisus, quae sunt bona rite imitabor,

104 ipse rudes animos, novi pastoribus esse,

105 quos Alemanorum sanctissima terra foveret,

106 incomptae quorum vitae, morumque misertus.

107 (Namque ego Suevorum fateor sum natus in ora)

108 artibus ut vigeant (aliis virtutibus ut sunt

109 conspicui) ad vestros agros et in hospita, doctis

110 arva viris veni doctrinas prodere sanas

111 cum quibus ad superos divos fit callis apertus,

112 laudifer et possis mortali vescier aura,

113 si libuit tantis nebulis involvier, ipse

114 sponte mea abscedens alias proficiscar ad oras.

BATTUS.

115 Nil miror indecora haud umquam sacra dogmata credet,

116 tam medio quisquam stultorum pastus in ortu.

117 At tamen ut frater quod mens mea concipit intra,

118 at multum refert qua sis imbutus in arte,

119 consilium sanum non sis laturus inique,

120 quod non ex inimico animo procedere noris.

121 Invisas sequeris musas et Cynthia templa,

122 quid tibi cum Phoebo, quid cum Permessidos amne ?

123 Nil habet Aonidum saltus, tripodumque ministri.

124 Utilitas nulla est, vacuis sine pondere nugis,

125 et fabellarum nullus commenta sequetur.

126 Fructus honorve simul, dialectica culmina scandas,

127 illic aera sonant, dumeta Palemonis ipsa

128 dant tibi divitias et honores, optima quaeque

129 libera quae studia exsistunt, insigneque quaerunt

130 corpus et ingenium, quibus est si quis bene doctus,

131 gratus et estsapiens, multis et honoribus auctus.

132 Spernuntur Phoebus, cum Pallade, turba novena.

133 Et furor Aonius per dura rubeta vagatur,

Page 32: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

32

134 sub pedibusque jacet nostris invisus alumnis.

EULOGUS.

135 Batte, tuis grates monitis pensare laboro,

136 sed caveas dein tam vano librare labello

137 rictus. Quos merito relevent per inania venti,

138 non ego pastorum volo consenuisse sub umbra.

139 Nos animus celsus sublimia ad atria tentat

140 ducere, praetendam titulos et nominis alti

141 stemmata, quo vivis gratus post tristia fata.

142 Pennifera ferar a fama immortalis et ingens.

143 Non ego multorum invidiam fugisse laboro,

144 invideant quicumque velint, petit ardua livor.

145 Pergo sequi hoc studium, quod laudes, divitiasque

146 comparat, et gelidis memorandaque nomina bustis.

BATTUS.

147 Euloge, te divi demente furore fatigant,

148 uberius credas logicae, vel grammaticae arti

149 doctrina quicquam, sunt haec via prima docendi,

150 et quibus obmissis, valeas nil aedificare,

151 discere nil poteris si fundamenta recedunt.

EULOGUS.

152 Principia haec fateor, sunt fundamenta pusillis

153 in quibus infantes, puer et sudabit anhelus.

154 Transitus in triviis non debet terminus esse,

155 ut Seneca affirmat, veri laudabilis auctor.

156 Saetigeros patres pudor est trieteride multa

157 completa puerorum inter versarier orsus.

BATTUS.

158 O ego si scirem, ut par est, fructus opulentos

159 exposuisse simul logicis, et grammaticae arti

160 clamares, caelum, divos, et sidera testor.

161 Nil homini utilius magis et laudabile cuiquam,

162 ordiar emeritos titulos censere sacratis

163 grammatibus, quibus est fundatus si bene quisquam

164 illius ad laudes, nulla est tua sacra camena

165 sufficiens, prima est sapientum lucida stella,

166 nec quemque aequari patitur, vah desine tandem

167 grammatices studium lingua damnare procaci.

168 Grande opus est penitus, quod vix contingit in omni

169 tempore vitali, vel commentaria primae

170 partis Alexandri, lustrari composita atque

171 verborum, deponentalia verba legunto.

172 Graecismus tibi dat praecepta salubria, per quae

173 quilibet evadet scriba, aut ludique magister,

174 atque sacerdotum sacra culmina scandere possit.

175 Quidque modos dicam vocitant, quos significandi

176 omnes ingenii nervos huc confer anhelus.

177 Si es rudis illorum seriem versare sagacem,

Page 33: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

33

178 o semper miser, inque dies miserabilis omnis.

EULOGUS.

179 Grammaricum studium pueris committere numquam

180 cessabo, at juvenes quos nulla novacula tangit

181 discent, ut post hac mox nobiliora capescant,

182 unde queant morum, et vitae monumenta beatae

183 carpere, sub piceis transibis nubibus aevum.

184 Si perstas hos praedictos colere infatuantes

185 auctores, putridis quorum de fontibus exit

186 taetrica barbaries, atque ignorantia crassa,

187 doctrina quorum si te laquearis inerti,

188 o sine luce dies vives, et nomine surdo.

189 Si saperent nostri juvenes Germana juventus,

190 undique concordes pulsarent vindice dextra

191 de male se meritos, et pestes ingeniorum

192 cogentes miseram spelaea per invia turbam

193 spirantum errare, et nullis obnoxia rura

194 gressibus humanis tam noxia semina spargunt.

195 Ut tamen agnoscas, quam sit tibi curta supellex,

196 his ducibus trito ructas ea verba labello,

197 ut puer annorum septem meliora profertur

BATTUS.

198 hoc me concedam summo vigilasse labore

199 bissenas hiemes horum praecepta sequutus.

200 Romuleum tamen eloquium non calleo, quodque

201 eloquor incompte, tria verba refundere in hora

202 vix queo, sim patrio quamvis sermone peritus.

203 Audivi quandoque sophos, causasque latentem

204 solerti ingenio rimari, et reddere causas

205 nubificis rebus, naturae mystica multum

206 sensibus humanis solvebant ore diserto,

207 et varios sortis commentabantur acerbae,

208 et numquam stabiles eventus mundicolarum,

209 famine quo superos merito cessisse putares.

210 Solus ego quem multa dies, quem plurima messis

211 vidit, conticui, nullos aptandus in usus,

212 o tunc quos gemitus fundebant pectora nostra,

213 quis feret hoc animo dextro, consciscere mortem

214 jam lubet, o numquam superis bene laetus in auris,

215 noctua sum quocumque viam, vel dirigo gressum

216 insequitur cetus volucrum, miferumque fatigat

217 clamore insano, tenebrosa cacumina silvae

218 vix tutum reddent, o quam nescire pudendum

219 auriculas asini porto per climata mundi.

220 Ah, valeat quisquis juvenes remoratur in istis

221 Gallus Alexander, quae commentaria cudit,

222 cumque sodalitio Cornutus, compositorque

223 verborum pereat, qui dedocuere sagacem

224 me juvenem, fueram ad sublimia natus, in undis

225 limosis mergor facilis non unde recessus.

226 Credo tamen tales, quod sit lectasse necessum

227 antiqua enarrant, et dura vocabula paucis

Page 34: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

34

228 cognita, quae situs informis premit, atque vetustas

229 inventi rursus sunt, qui nova cudere tentant

230 percipere, ut nequeat vulgaris contio, sintque

231 mirandi populo non intellecta sonantes.

EULOGUS.

232 Jam chorus astrigerus (tua qui lustravit amore

233 pectora divino) gaudet, jam flavus Apollo

234 perstrepet argutos sacrum inspiranda furorem,

235 desine quamprimum desuetas velle putare

236 splendorem voces, ut sis Cato, sisque Cethegus,

237 turpius, atque novas confingens, sis licet ipse

238 doctior antiquo Varrone, at fingere Graecis

239 est magis admissum, testis tibi Quintilianus.

240 Utere praesenti labro, sint candida quae vis

241 proferre in medium, sint pura vocabula compta.

BATTUS.

242 Euloge fare precor tandem dialectica pompa

243 commoda quanta ferat, cui jam germana juventus

244 devota est penitus, solam hanc miratur, amatque

245 ignarus cujus si quisquam accederet usquam

246 in turbam illorum fit bestia, tardus asellus

247 in quamcumque volunt formam convincitur isse,

248 nescio quid sapiant rabiosa tonare citi sunt

249 murmura, non Stentor tales superaret Achivus.

250 Scire volunt soli, soli ampullosa diserti

251 argumenta tenent, potis est obsistere nemo.

252 Adsunt hic tremuli, sunt barbatique sophistae

253 enthymema solent nodosos sylloque gismos

254 cudere, quo claudunt divinum Socrata stare,

255 currere vel cogunt, et Sortis nemine foedant,

256 quem sopor aeternus dudum jacuisse coegit.

257 Irritare cave hos logices documenta lacesses

258 convitio ? Victus quantis lacerabere telis ?

259 Sunt nimis arguti, sunt prompti solvere quicquid

260 ponitur in dubium, nigrant ratione potenti.

261 Quicquid displicuit, Phoebum, atque Heliconis alumnas,

262 fructiferasque negant nulla, et fomenta sciendi,

263 arbitroque suo confundunt nigra per album

EULOGUS.

264 Ipse quidem optarem tibi quae sententia de hac re

265 auscultare, meam numquam impertire negabo.

BATTUS.

266 Grandia sum semper divum, et miranda professus

267 munera, quae bene callentes sint jure beati,

268 et sophiae veri doctores, cetera sordem

269 credebam, tractat quaecumque caterva sophorum.

270 Jam jam mens aliud dictat, quia murmura praeter

271 rauca nihil sapiunt penitus, vel discutere apti

Page 35: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

35

272 turpius in senibus jam labra trementia quorum

273 nil aliud nectunt quam marcida tela sophistae,

274 sylloque gismorum nodos et retia, quae sit,

275 vel resoluturus puer, aut temulenta vetella

276 sunt majora quibus merito mortalis homellus

277 deberet vigilare quidem, et posuisse lucernam.

278 Quae natura latens producat, discere numquam

279 contendunt, opifex rerum quid et axe superno

280 jusserit humanum genus, ut sublimia caeli

281 scanderet, et consorsque deo, fieretque beatis

282 quid status humanus peteret, quid quisque requiram

283 utile, quid justum, quid honestum, quid faciendum

284 omnia quae nihili pendit dialectica rana

285 sermonem indoctum rotitant fit barbara lexis

286 splendor et ornatus quaecumque effundere curanr.

287 Si solito caedunt campo, sed grammata culta

288 mille modis lacerant tantum persueta sagaces.

EULOGUS.

289 Si nostrum examen spectas, si forte requiris

290 edam quod sapio, semper studia ista putavi.

291 Nec spernenda quidem, sed libera nobilibusque

292 ingeniis fructus non allatura inhonoros,

293 ingenium exacuunt, logicae vis excitat apte

294 intellectum ipsum, vitat vestigia falsi,

295 orbita monstratur veri non calle sinistro,

296 praestigia et falso multum fucata colore

297 prodit, et argutos, circumspectosque remittit.

298 Sit tamen haec tenere studiosa palaestra juvente.

299 Turpe senex fatuus logices, qui retia torta

300 rosit jam penitus, vel adhuc cupit illaqueari

301 garrulitate potens sola, de cortice solo

302 inflatus sophiae numquam sumpsisse medullas

303 curans, sed pretium contentio plausus, et ipse

304 vulgaris. Solum est quod sint celebresque popello,

305 est tamen in primis damnandum qui patiuntur

306 aequari nullum, tumidis contemnere buccis

307 audent, quicquid olet praeter, dialectica sensa.

BATTUS.

308 Si decet ex animo, quae sit sententia nostra

309 promere, non laudo, sequeris quod Apollinis arces

310 Bassaridumque patris currus, sterilesque sorores

311 ventosam propter famam, patrimonia nulla

312 condere, et aeternum sub paupertate gravari

313 stultitia est mihi visa quidem, sed parce fatenti.

EULOGUS.

314 Sunt inopes vates, sumus et nos paupere censu

315 innocuum genus, et sub mansuetudine vitam

316 ducimus, expertes fraudisque, et nequitiarum,

317 nec nos divitiis tectis inhiamus, et altis.

318 Si datur innocuam quovis producere vitam

Page 36: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

36

319 pane, sat innocuo nobis est vivere pane

320 nobis divitiae quas, nec subducere fures

321 nec poterint flammae, Neptuni aut impetus ingens

322 est animus, sunt et dociles in pectore vires,

323 secessusque animi sanctus, quo prendere quimus

324 res caelo dignas, piceaque abscondita nube

325 commenta argute depromimus auspice Phoebe.

326 Nonne his tantus honos debetur, quantus habetur

327 divitiis Croesi Tartessiacisque metallis,

328 nostra per aeternos fulgent praeconia menses

329 per populos tantos quos Cynthius aestifer amplo

330 lumine collustrat per utrumque cubile volutus.

BATTUS.

331 Euloge, pace tua liceat dixisse, quid auram

332 nominis aeterni pendis ? Moriare ut egenus,

333 non mihi venturae tanta esset gloria laudis

334 funera post, vivus si cogor vivere pauper.

335 Quid mihi si produnt de me praeclara nepotes

336 dum miser in vita, cineres post nulla suavis

337 fama, cadaveribus curas dant fata severas,

338 quae bene transcendunt pompam, tumidasque cathedras.

EULOGUS.

339 Candida fama potest nullo pensarier auro,

340 omnia si perdas famam violare caveto,

341 perdita si fuerit non interitura sequuntur

342 dedecus et probrum, nigrisque infamia pennis,

343 candor enim famae dat, divitiasque supernas,

344 divitias hominum praecellit, ut aurea vasa

345 fictile Tuscorum, quantum, vel cedit acanthi

346 carduus, hamatas superat rosa candida spinas,

347 qua semel amissa nulla est reparabilis arte,

348 divitiis nullis, qua si resplenduit ample

349 quisquam, dives erit nullo non tempore clarus.

BATTUS.

350 Nomen ego nivium numquam sprevisse probabo

351 divitias laudo quas, qui cumulaverit, hic est

352 nobilis, et clarus, justus, sapiens, quoque gratus

353 olli honor assurgit, cuncti hunc venerarier optant

354 astantes, tenet ille fidem tenet omnia secum

355 ipse licet venias comitatus Apolline dextro,

356 et referas tecum Parnassi caelica dona

357 si loculus tecum vacuos expandit hiatus

358 omnibus ingratus nullo tractabere honore.

EULOGUS.

359 Proh doloris status est rerum, verissima narras

360 praeteriere diu felicia saecula quando

361 carior argento fuerat sincerus honorum

362 in pretio candor, nunc solus honos tenuisse

Page 37: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

37

363 divitias multas, numquam sed inutile vulgus

364 (quod nihil egregium complecti mente valebit)

365 nobis proponam, pauper mihi semper habetur

366 qui fuerit virtutis inops, licet arva Syenes

367 frugifera obtineat, Campania dolia servet

368 possideat quicquid rubra invenit Indus in alga

369 Callaicas teneat, quasquas fodit Astur arenas

370 Sardonicas, Parios lapides, viridesque smaragdos

371 myrrhina, dentis ebur, demum quaecumque vetustas

372 admirata fuit, si non benefacta sequuntur.

373 Nec virtutis amans, et sordida nomina praefert

374 pauperius nihil est, nihil illo spurcius uno

375 virtus sola facit vena, ingeniique sagacis

376 divitias stabiles, sunt cuncta metalla caduca

377 divitiae, imperium. Longoque examine servi,

378 quique Midas hodie, forsan pauperrimus Irus

379 cras erit, hora fidem, certam vix unica servat,

380 pro libitoque suo vertit Rhamnusia caeca,

381 immortale opus ingenii non rumpitur aevo.

382 Stat sine fine decus nostrum, et per inania fama

383 evolat, excelsi subitura palatia caeli.

BATTUS.

384 Vera quidem repetis, sano memorandaque corde,

385 sed quis opes temnit ? Quem non premit ardor habendi ?

386 Philosophos multos praeclara, et sancta professos.

387 Conspexisse licet saccis inhiasse refertis.

388 Nec quemquam aspexi, cui non sint dulcia lucra.

389 Sunt pretiosus opes cumulus, sunt pondus amandum.

390 Quis malesuada fames quibus, et sitis aspera cedit.

391 O quantumque bonum nummi dat sacculus ingens

392 securas cepisse dapes, obnoxia nulli

393 pectora servitio gestare, sibi esse satisque

394 divitiae genio indulgent, et limite suavi.

395 Labitur his dulcis concessi temporis aetas

396 otia sectantur non fracta mente, soluti

397 occidui quaecumque duces, Geticique tyranni

398 martigena peragunt dextra, non buccina somnos

399 torpentes rumpit, Scythicas spernuntque pruinas,

400 ardores rident Cancri per saecula tuti,

401 alba dies istis currit, mensesque sereni

402 cum Bromioque Ceres large sua dona ministrat,

403 quos deus aeternus laetos generavit in usus

404 nil aliud mundus retinet dulce, atque beatum.

405 Sume manu plena quam fortunaverit horam

406 Juppiter, o moriere brevi, fit nulla voluptas

407 post obitum, pariter sapiens, ut stultus abibit.

EULOGUS.

408 Falleris, ah, demens si ad torrida guttura divam

409 credideris mentem caelestia semina natam.

410 Nasceris ad laudes, mores imitare ferarum,

411 nulla, Epicure vorax, inter discrimina ponis,

412 atrocesque lupas, concessaque munera nobis

Page 38: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

38

413 divorum mentem, pecora intendentia ventri

414 natura effinxit, celsos ad sidera vultus

415 mortali erexit, patriam qui cernere posset

416 unde migravisset, quo sit remeasse necessum.

417 Cumque animum nostrum, quo nil divinius ipsa,

418 nil melius, nil nobilius divina potestas

419 contulerit, maculavit perniciosa voluptas

420 semen Ditigenum, sub Olympica tendere regna

421 non datur, at chaos obscurum praeponis Olympo.

422 Namque gula hic brevis est, nec duratura voluptas,

423 perdere quam propter pergis, quam finiet annus

424 nullus, quam sequitur, decus et victoria laudes

425 in regione poli, quam non conterritat imber,

426 nec quatitur ventis, clamosa tonitrua ridet.

427 Hic sine fine quies, hic est sine fine voluptas.

428 Pallida mors, tristes morbi, gibbosa senectus,

429 hic cedunt curae, simul et furiosa libido.

430 Laetitia et requies hic sunt, hic perpetuum ver,

431 quae numquam assequeris, si non convivia, ventris

432 ingluviem pones, foedaeque libidinis usum.

433 Divitibus nullus locus in regione beata est,

434 nec requies terris, raro dormitur in illis,

435 sunt comites illis urentes pectora curae.

436 Dilige virtutem. Facit haec te sola beatum,

437 cetera sunt fraudes, quaecumque sub orbe venusta.

BATTUS.

438 Si petis astrigeras hic promeruisse tabernas,

439 non te divitiae, non te lasciva poesis

440 promovet, ut narrant Germani sacrificantes,

441 atque sacri Druides nihil est tam perniciosum

442 Christicolum sectae, quam lubrica dogmata vatum.

443 Innumeros posuere deos, divasque beatas,

444 quod vetat ipsa fides Christi, connubia foeda.

445 Probra et adulterium narrant, cenasque Thyestis,

446 et Dionysiadum furias, Gallosque Cybeles.

447 Dedecuit quicquid prompserunt carmine vano,

448 atque animos juvenum teneros ad celsa creatos

449 mollitiae effringunt, caenoso et gurgite mergunt

450 ut nihil egregium valeant, nil nobile fracti

451 prendere, blandiloquae Veneris commercia docti.

EULOGUS.

452 Stultus id in triviis conculcat, damnat et odit.

453 Sanguine quod gelido numquam novisse valebat.

454 Nonne sacerdotes paganos saepe videmus,

455 qui nihil egregium sapiunt, qui nil didicere

456 praeter Alexandrum gallum, vel grammata Petri.

457 Ignavum pecus ignorat quis doctus Homerus

458 femina, vel Maro sit, vel vir, quid judicet ex re ?

459 Ipse videre potes si rerum pondera nescit.

BATTUS.

Page 39: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

39

460 Altisonus nomen, qui non mortale poeta

461 comparet admittunt, volitetque per ora virorum

462 ingenue fassi, sed commoda nulla reportet

463 bullatas praeter nugas, et inania verba

464 contendunt patres, nec vitam emendet iniquam.

465 Christicolis, nec conveniat lasciva poesis,

466 nec vitia exstirpet, nec de virtute loquatur.

EULOGUS.

467 Nec nostrum scabra teritur rubigine nomen.

468 Propositum nobis non est fovisse profanam

469 mollitiem, aut foedas laudare cupidinis arces.

470 Tollere virtutem conamur ad aetheris orbem.

471 Casta poetarum vita est, moresque probati.

BATTUS.

472 Grandia promittis, vellem si vera fateris

473 ulterius pergas divas ornare Camenas

474 laudibus, et segnis non sum comes ipse futurus.

EULOGUS.

475 Non ego jam repeto musis primordia laudum,

476 quas vocitastis avi, sophiae primaria sacra.

477 Musa vagos homines dispersos more ferarum

478 speluncis nemorum satiatos glandis acervo,

479 qui sine lege propagabant vitam, sine more,

480 composuit, legesque dedit ratione verenda

481 vivere, concessosque toros, et religionem

482 divorum instituit, proprium non antea novit.

483 Quisquam filiolum, dubio de semine natum

484 moenia condebat, tandem divina poesis

485 suffulta eloquio, socios et foedera sanctae

486 jussit amicitiae colere, inviolata tenere

487 jura, suos quemquam victus quaesisse labore.

488 Divorum cultus vita, et meliore sub aevo

489 justitia et pietas, fas, jus, sunt munera vatum.

490 Quid quod ad omne genus vitae, vel idonea morum

491 semina formarunt mortalia pectora vates.

492 Quid decor, et ratio poscat, vel limes honesti,

493 quis modus argenti moderatio certa probatur,

494 qua pietate parens, quo frater amore tenendus,

495 discitur hic patriae quantum praestare decus sit.

496 Clamitat in triviis Musaeum sacra propago :

497 discite virtutes moniti non temnere divos.

498 Diligite, et justum, et rectum, sic itur ad astra

499 heroas claros, et qui dum vita manebat

500 vixerunt castae, aut artis solertia magnos

501 reddidit, evolitare volunt sub celsa Tonantis

502 atria, vel quosquos credunt bonitatis amantes.

503 Contra quos vitium tenuit, vel dira libido

504 effractae Veneris, vel quos scelera atra fovebant,

505 impugnant, lacerant, ad inania regna tremendae

506 Persephones mittunt ubi sunt suspiria in omnes

Page 40: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

40

507 duratura dies, luctus, morbi et dolor ingens,

508 Phoebus ubi numquam radios, neque lumina spargis

509 Luna, sed aeternum sunt nubila noctis opacae.

510 Nemo etiam melius miserum solatur et aegrum,

511 nemo bonos laudat melius, terretque nefandos

512 desidiam vates simul ad virtutis acumen

513 excitat, effrenos sano moderamine ducit.

514 Si mihi sint centum fauces, sit ferrea lingua

515 commoda nec vatum possum depromere abunde.

BATTUS.

516 Displicet imprimis tamen hoc, qui numina multa

517 divorum ponunt, quo sunt a dogmate nostro

518 suspecti in primis, quod thuricremis litataris

519 unius Christi geniti de semine David.

520 Cetera sunt nigri simulacra tremenda baratri.

EULOGUS.

521 Te inducas numquam vates tam pectoris aestu

522 expertes credant divisum numen Olympi :

523 unus eis deus est, quem machina tota tremiscit.

524 Sed veteres, simul atque sophi, simul atque poetae

525 tunc posuere deos, culpabis tempora non nos.

BATTUS.

526 De nihilo nequeat volucris consurgere fama

527 dicitur in vulgo multum est lasciva poesis,

528 edocet haec vetitos thalamos, et stupra nefanda

529 carmine mollifico blande deducit in hamos

530 nequitiae juvenes, facilis non unde regressus.

EULOGUS.

531 Sunt qui per carmen Venerem pingere salacem,

532 et quorum calamos stimulabat liber iambus.

533 Attamen hi pauci, quorum monumenta, fatebor,

534 nec suavisse velim, quis propositum scelerosa

535 crimina per versus ornari, et castra Priapi.

536 Non tamen afflatus vatum contemnere divos,

537 idcirco pergas heroum, et mystica sensa.

538 Virgo rosas lectat rigidis de sentibus, et nos

539 optima carpemus, quod apes et dulcia mella.

540 Biblia nonne refert Jessei crimina vatis,

541 narrat adulterium et cedes, turpesque Gomorrhae,

542 et Sodomae luxus, Loth non moderabile vinum.

543 Attamen hi patrum libri sunt pagina sacra.

544 Nigra etiam addiscat, qui vult meliora probare.

BATTUS.

545 Bella equidem docto fudisti a pectore solers,

546 et quae imitanda forent merito, sed nostra juventus

547 pro nihilo pendit sacro de monte Sorores.

Page 41: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

41

EULOGUS.

548 Bellerophonteas non solum Teutona turba

549 pro nihilo pendit lymphas, Ciceronaque doctum.

550 Quicquid olet sophiam, Jovis et de vertice natam

551 assis non facimus, olido de fornice quicquid

552 Thaida concernit summo amplexamur amore,

553 nemo Platona legit jam Socraticosve libellos.

554 Curritur ad rabidam cauponam, udasque popinas,

555 hic tunc, qui calices plures vacuare valebit,

556 doctior est reliquis, hic serto tempora circum

557 cingitur, inque urbem pomposo turbine fertur.

558 Altisonos tamen enutrit Germania vates

559 aemula qui scribunt Smyrnaeo carmina vati.

560 Callimachum invenies, Venusinaque plectra sonantes.

561 Omne genus scripti nostri gravitate modesta

562 tractant, ingenium et solertia pectora habemus

563 Germani, sed enim clamosa caterva sophistae

564 deducunt teneros juvenes ad carceris umbram,

565 unde nihil lucis nacti fuscantur ocelli.

566 Si horum garrulitas fuerit regione fugata,

567 aut fuppressa parum, concedes mox Alemannis

568 Itale jam victus, cedes Thesea propago.

BATTUS.

569 Si reges saperent, aut si sapientia grata,

570 in tantis nebulis non versaremur inepti.

571 Praemia quis dederit nocti, vigilique lucernae ?

572 Quis pallere velit vinum, et nescire decembri ?

573 Munera si tollas, Maecenas sanguine Tuscus

574 si fuerit Suevis, Alemannos ipse Marones,

575 undique comperies, tam odio jejunia sunto.

576 At sicut reges solus capit ardor habendi,

577 sic fama illorum, Mars actus, laudis honores.

578 Tempore clauduntur parvo vix limina patris

579 egressi, forsan fatis ducentibus hoc sit.

580 Cogor adire domum summis de montibus umbrae

581 funduntur pecudes pellam, nox venit, eundum est,

582 Euloge care, precor longum victure, valeto.

EPITAPHIUM CONRADI HOHENSTETTER

CYTHAREDI DURCHEIMENSIS, ATQUE SUEVIAE ALPESTRIS.

PER HENRICUM BEBELIUM LUSTINGENSEM POETAM LAUREATUM COMPOSITUM INCIPIT.

C_10 v.1 Barbita jam sileant, lyra jam vocalis abito.

2 Jam sileat quicquid laetificare solet.

3 Mortuus en ego nunc jaceo Conradus Hohensta,

4 qui fueram lyrici gloria prima modi.

5 Cui placuere joci nostri, si quando sepulchrum

6 attigeris rogo dic, sit tibi sancta quies.

7 Streler Joannhes primus, cui saepe levamen

8 curarum fueram, deliciaeque suae.

Page 42: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

42

ALIUD.

C_11 v.1 Quis sim qui jaceo hic, sivis novisse viator

2 Conradus vero nomine dictus eram.

3 Barbaricum ex patria traxi cognomen Hohenstat,

4 inque plaga Alpestri Suevia me genuit.

5 Quantus apud Thracas fuerat Rhodopeius Orphea

6 Arcadiae quantus Pan deus ipse suae,

7 quantus et Amphion Thebanae conditor urbis

8 agricolis, ego tam gratus eram ipse meis.

9 Tam bene callebam dulces testudine nervos

10 tangere, suaviloquum vox mea juvit opus.

11 Dulcia reddideram toties Hymeneia festa,

12 dum pede pulsares rustica turba solum.

13 Exhilaravi etiam indomitae convivia plebis,

14 gratus epheborum, virgineoque choro.

15 Quin etiam, ut tetigi celeri cum pollice chordas,

16 voceque concordi composui citharam.

17 Libera curarum tristis saltavit egestas,

18 gaudebatque joco femina virque meo.

19 Nec se continuit proavi edentata senectus.

20 Errat et in chorea saepe anus ipsa tremens.

21 At quas nec lyra, nec vocis symphonia flectit.

22 Me Parcae rapiunt invidiosa cohors.

23 Sed reor excelsum potius rapuisse Tonantem,

24 laetitiaeque Deum consuluisse suae.

25 Lucidus ut citharis esset resonantior aether,

26 laetisicemque umbras cantibus, atque jocis.

27 Interea tu, cui choreae, vox, barbita cordi,

28 flecte Deum pro me, vive viator, abi.

VULGARIS CANTIO. ‘ICH STOND AN EINEN MORGEN GAR HAIMLICH AN AIM ORT’.

PER EUNDEM HEINRICUM BEBELIUM POETAM, IN CARMEN LATINUM REDACTUM.

C_12 v.1 Tempore quo conjunx Tithonum mane reliquit,

2 occulto steteram conditus ipse loco.

3 Hic illam audivi miseranda voce querelam,

4 qua flet amatoris pulchra puella abitum.

PUELLA

5 Nescio quo fato mihi mens praesagit, amice.

6 Cedere conantem, teque parare fugam,

7 hoc ego speravi mihi, qui jurare solebas :

8 te solam in vita semper amabo mea.

9 Jurabas memini, miseram cur perdere quaeris ?

10 O requies animae, dimidiumque meae.

AMATOR

11 Sic stata fata vocant, non est spes ulla manendi.

Page 43: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

43

12 Virgo, vale, nostri quae memor esse velis.

13 Ac discedenti postremum porrige dextram,

14 quae toties nobis pignus amoris erat.

15 Dent quoque dii superi, (quoniam non possumus ipsi)

16 in me pro meritis praemia digna tuis.

PUELLA

17 Ne tantu committe nefas crudelis amator.

18 Aut miseram properes ense necare prius.

19 Dixeris, aut saltem reditum si nulla morandi

20 spes fuerit, vitae consulitoque meae.

21 At maneas potius quicquid mihi patria cura

22 in dotem dederit sumptibus adde tuis.

AMATOR

23 Lusimus in summa tot noctes, totque per annos

24 laetitia, noceat ne mora longa cave.

25 Tempus adest, quod si non tempestivus abibo.

26 Jacturam famae jure timebo tuae.

27 Hoc timeo imprimis, quo nil mihi tristius umquam

28 eveniet, tantum dii prohibete nefas.

29 Et quid opes referas ? Quae non alimenta per annum

30 praestiterint, etiam post abiturus eram,

31 ut vires famae paupertatisque periclum.

32 Concedas tristem jam precor ipsa viam.

PUELLA

33 Si stat abire tibi, est et inexorabile pectus,

34 at saltem liceat me comitem esse viae.

35 Nec piget extremas tecum concedere ad oras.

36 Quo sine mors vita dulcior esse solet.

AMATOR

37 Parce tuam gentem, precor, infamare puella,

38 atque domum patris, quae probitate nitet.

39 Invenies etiam de tot modo milibus unum

40 urbis amatorem, cui placuisse velis.

41 Quique tibi penitus veteres expectorat ignes,

42 tam cito femineo corde recedit amor.

PUELLA

43 Desine nobilium mihi commemorare parentum

44 stemmata, non alius cor mihi tanget amans.

45 Non ego candorem famae, non stirpis honorem

46 curabo, tecum dum licet ire procul.

AMATOR

47 Quid te detineam phaleratis vocibus ultra ?

48 Pulchra puella, vale, me fera fata vocant.

Page 44: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

44

PUELLA

49 Hic flens, et sparsos virgo laniata capillos

50 pectore de tristi, talia verba refert.

51 Non ego credideram, dum disjunguntur amantes

52 affligi tantum, mors levis ipsa foret.

53 Mors levis ipsa foret finem positura dolori

54 quotidie morior, maceror, excrucior.

55 At mihi concludi possit si carcere pectus

56 illius, ut curae nulla puella foret.

57 Ante per hammatos errarem, mortis ad horam

58 sentes, et tribulos nuda genu, atque pedes

59 ante per ictiferos enses, mediumque per ignem

60 carcere quam sinerem pectus abire meo.

AMATOR

61 Fixisti telum, credas mihi, pectoris imo,

62 ille ait, hoc ignis, hoc latet ipsa Venus

63 concutit hoc corpus, penetravit, et ilia summa

64 quod sine, nec sine te cogor abire miser.

65 Quam mallem, nostis divi, tentare duellum

66 promissum, atque latus hostis adire feri.

67 Atque ita discedens, oculos reflexerat usque

68 dum visum excludit, fallit et aura suum.

PUELLA

69 Illa petit latebras, et questibus aera complet,

70 cuique fluunt oculi more perennis aquae,

71 ac postquam rediit animus mox ecce puellas

72 flebilibus, caveant, admonet illa modis.

73 Discite ab exemplo miserae blandissima turba.

74 Nil fore perpetuum quod placuisse solet.

75 Nec faciles fallant juvenum blandissima verba,

76 nulla fides juvenum, nulla in amore fides ;

77 spes, amor est fallax, nec duratura voluptas,

78 ompacata quies, laetitia atque dolens.

79 Pernicies jocunda, nimis quoque dulcor amarus.

80 Qui postquam fureris mox fugitivus abit.

81 Denique mille in amore cruces, et dulce venenum

82 luctus, et lacrimae, cura, querela, dolor.

AD LECTORES.

ARGUMENTUM H. BEBELII POETAE LAUREATI IN SEQUENTEM ELEGIAM.

C_13 v.1 Si novisse juvat, quantum flagrantis amoris

2 impetus attentat, quam vehementer agat,

3 concitet et quantum calor ad virtutis amorem.

4 Quamque agiles reddat, morigerosque viros.

5 Hunc lege Cimonem, quem bella puella disertum,

6 er fortem ex fatuo reddidit, atque catum.

7 Reddidit has nugas Tuscis Boccacius auctor

8 in prosa, Latiis mox Beroalde dabas.

Page 45: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

45

9 Bebelius tandem, captus dulcedine rerum,

10 astrinxit numeris, imparibusque modis.

ELEGIA CIMONIS DENVO EMENDAT.

AMOR CYMONIS FATUI, QUI EX AMORE VIR PRAESTANTISIMUS EUASIT,

EX PROSA ORATIONE IN NUMEROS CONVESUS PER HENRICUM BEBELIUM LUSTINGENSEM.

C_14 v.1 Cyprus erat quondam regnis decorata novenis

2 urbibus illustris, divitiisque potens.

3 Insula dives agris, et fecundiffima tellus,

4 ut referunt veteres, historiaeque suae.

5 Hujus municipes, inter ditissimus olim est

6 nomine Aristippus nobilis in populo.

7 Omnibus in rebus, qui fortunatus haberi,

8 et potuit dici jure beatus item.

9 Ni rebus nimium lautis fortuna repugnet

10 saepius, ut mundi claudicet omne decus

11 inter enim plures gnatos tulit ille Galesum

12 conspicuum forma, corporeisque bonis.

13 Usque adeo, aequaevos esset formosior inter,

14 et mage procerus quos Cyprus omnis alit.

15 Verum insanus erat, vecors sine pectoris aestu

16 moribus incultis, vox quoque crassa fuit.

17 Quem neque praeceptor, neque vel solertia patris

18 erudiisse potest, reddere vel docilem.

19 Fabula fit vulgi, cunctis jam dictus ephebis

20 Cimon, quem fatuum Cypria lingua sonat,

21 hoc tulit indigne pater, et cruciatur acerbe

22 dum spes de sanis moribus omnis abit.

23 Utque suis non quotidie obversetur ocellis,

24 atque recens mentem torqueat usque dolor.

25 Jussit in agrorum cultus, et rustica mitti

26 munera, villarum, et simplicitate frui.

27 Illi tempus erat silvis consumere dulce,

28 et bene conveniens rustica turba fuit.

29 Utpote qui cunctis fuerat civilibus expers

30 moribus, urbanae nescius, atque togae.

31 Dumque ita sollicitus stivae est innixus arator,

32 officiumque suum sedulitate facit.

33 Forte die quodam campis spatiatur apricis,

34 seque viae comitem Scipio solus agit.

35 Ver erat, et tepidi spiraverat aura favoni,

36 fragrat, et in campis, florigerumque decus.

37 Mulcebant vario volucres modulamine caelum,

38 et Philomela suos temperat arte modos.

39 Omnia floruerant, tunc est pulcherrimus annus,

40 undique fronde nemus, gramina flore nitent.

41 Haud procul est lucus multis non caesus ab annis,

42 et bene proceris, arboribusque nemus.

43 Quo postquam venere viri planissima campi.

44 Area conspicitur, quam subiisse solent.

45 Huic suberat dulcis crepitantibus unda susurris,

46 invitans somnum, teque quietis herum,

47 illic inveniunt pulchram dormire puellam

Page 46: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

46

48 umbrifera in ripa gramine, et in viridi.

49 Huic adeo tenuis fuit, et pellucida vestis.

50 Ut decor in toto corpore visus erit,

51 ancillaeque duae, fuit atque pedissequus unus,

52 qui comitantur iter, virgineamque viam.

53 Quam dum lustrando Cymon videt, attonitus mox

54 haeserat, ut numquam femina visa prius.

55 Sic baculo innixus coepit rimarier apte,

56 et faciem, atque habitum, virgineumque decus.

57 Singula membra tacens spectat, flammasque latentes

58 hausit, et in vultu lumina fixa tenet.

59 Ante ea, qui numquam a tardo distabat asello,

60 qui caruit sensu, quique sale orbus erat.

61 Arbiter est formae factus postquam arsit in illa,

62 infixusque imis vulnera fecit amor.

63 Laudatur facies, fulvo et fulgentior auro

64 caesaries, necnon, purpureaeque genae.

65 Hic quoque commendat frontem, niveosque lacertos,

66 collaque Bistonia candidiora nive.

67 Nigra supercilia, et laudatur eburnea cervix,

68 nulla vel in toto corpore menda fuit.

69 Nil non aspexit laudabile, praeter ocellos,

70 quos, cum dormiret, cernere non poterat.

71 Mens erat interdum expergefecisse puellam,

72 ut nihil exomni parte lateret eum.

73 At veritus nemoris divam, et genus esse dearum

74 formosa ut visa est nulla puella magis.

75 Non erat in tantum rudis, ut divina caducis,

76 terraenoque homini non meliora putet.

77 Iccirco exspectat, dumque expergiscitur ipsa

78 sponte fua, quamvis tempus abire fuit.

79 Dum stetit obtutu tacito, defixa tenendo

80 lumina, de facie gaudia multa trahens.

81 Evigilat, cunctis virgo praelata puellis,

82 nomine quae dicta est Iphigenia suo.

83 Dum caput allevat, haec vidit Cymona bacillo

84 innixum prope se stare, quasi attonitum.

85 Et quoniam fuerat Cyprio notissimus omni

86 partim stultitia, divitiisque patris.

87 Alloquitur stolidum virgo pulcherrima, Cymon :

88 "Quid nemore hoc quaeris, dic, precor, ipse mihi ?"

89 Hic neque respondet, vultu sed virginis haesit

90 assiduae, et numquam flexerat hinc oculos.

91 Namque voluptatem tanto ex fulgore puellae

92 concipere, et raram laetitiamque putat.

93 Illa pudicitiae obtutu timuisse periclum

94 in se tam fixo stulti hominis solita.

95 Mox iter ingreditur, Cymonem linquere curans,

96 quem prius alloquitur, quemque valere jubet.

97 Hic quia concepit torquentes pectora flammas,

98 offert se comitem, servitiumque suum.

99 Et si non aeque tulerit comitatus honorem

100 virgo, tamen fatuum, vel repulisse timet.

101 Utque fores usque ad patrias comitavit euntem,

102 declinat proprii visere tecta patris.

103 Alloquiturque patrem, posthac non vivere velle

Page 47: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

47

104 talibus in studiis, ruricolaque casa.

105 Primo cognatis hoc coeperat esse molestum

106 ille sibi praesens ne dolor usque foret.

107 Contandum tamen inducunt, dum causa liquescat,

108 tam cito mutati, cui placuisset ager.

109 Comperiunt tandem pulchrae, quod forma puellae

110 civilem ex crasso, reddideritque catum.

111 Ante ea quem numquam potuere perita magistri

112 flectere verba sui, quem monitusque sacri.

113 Impetrat ergo avide vestes a patre docentes,

114 sordidior ne sit civibus ipse suis.

115 Laetatur genitrix, laetantur sanguine juncti,

116 indulgetque pater quicquid habere libet.

117 Ille frequens socios inter versarier optat,

118 urbanisque cupit semper adesse viris.

119 Nocte, dieque vigil rimari, et quaerere, quo sit

120 moribus excultus, quoque placere queat.

121 Ergo brevi spatio trivialia grammata doctus,

122 pbilosophosque inter vel numerandus erat.

123 Solus amor causa est, cui dum flagranter inhaeret,

124 emendat vocem, clarisonamque facit.

125 Usque adeo, ut cunctis fuerit praelatus ephebis

126 eloquio, cantu, musicatoque modo.

127 Omnibus atque studet (visum mirabile cunctis)

128 per quae virgineus concilietur amor.

129 Non alius quisquam belli tenet aptius artes

130 flectere velocis colla peritus equi.

131 Quid plura ? Hic fuerat nulli virtute secundus

132 quacumque assumas, omnibus in Cypriis.

133 Digne igitur dulcis Veneris praeconia parta,

134 quis bene concelebret, demeritumque decus ?

135 Auspicio cujus virtutes agmine facto

136 emeruere caput, quae latuere prius,

137 et quas immitis retro fub carcere claudit,

138 fortuna immodicis saepe inimica bonis,

139 has amor expressit, qui marcescentia somno

140 ingenia exacuit, desidiamque fugat.

141 Quique locis ex obscuris animos generosos

142 eduxisse solet, inque suprema locat.

143 Cumque importunus, vel saepe licentior esset

144 Cymon, et a recta cesserit ipse via.

145 Ut puta, qui captus (quis cum modus est in amore)

146 virginea forma, taediferoque deo.

147 Hoc tulerat genitor tamen, ex vervece politum

148 cum videat factum, causa cupido fuit.

149 Et quia Cymonem se a virgine dicier ante

150 in silva audierat, ludibrioque habitum.

151 Cymon enim stultus Cypriis sonat ipse Galesus

152 consilio, et gestis hoc abolere parat.

153 Ardua quaeque studens accedere fortiter unus,

154 nil non egregium cogitat, atque facit.

155 Tolleret ut maculam hanc, et gratior esset amicae,

156 namque loco mortis spretus amator habet.

157 Atque ut flagrantem paulum moderetur amorem,

158 neve esset semper discruciandus item,

159 Cypseum appellat patrem, et dignarier optat

Page 48: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

48

160 conjugio gnatae, virgineoque toro.

161 Cypseus contra se desponsasse cuidam

162 asserit ex Rhodiis egregio juveni,

163 cui genus a proavis clarum, et virtutibus ingens

164 sit simul, at pactam frangere nolle fidem.

165 Jam quoque pacta dies venit, ecce optabile tempus

166 Pasmundas sponsam, quo vocat ipse suam.

167 Arserat injusti stimulis agitatus amoris

168 Cymon, et ex rapto raptus amore furit,

169 dum quid agat dubio nequicquam fluctuat aestu

170 indigno tandem vim parat ille toro.

171 "Imminet, heu, quanto te te complectar amore

172 tempus, ait, nobis prodere virgo tibi,

173 quae mihi sola places, quae sola vel ante rudentem

174 reddis solertem, Thersiloquumque virum.

175 Secum ita ter felix si quem dignabitur, inquit,

176 illa virum, nec non ter, similisque deo.

177 Idcirco aut moriar, vel te pro conjuge ducam.

178 O fortuna fave, tuque superba Venus.

179 Stat rapere eximiam nobis, stat quicquid acerbum

180 Marte pati, fiat dummodo praeda mihi.

181 In genus omne mali, per mille pericula rerum

182 scandere non fugiat quisquis amare cupit.

183 Magnanimum calidae Veneris commercia poscunt,

184 non sunt haec pavidis arma petenda viris.

185 Per gladios multi pulchras rapuere puellas,

186 felices constat, quos senuisse tamen."

187 Dum sibi persuasit secum dum talia tractat,

188 et sibi tam certum, consiliumque foret.

189 Ecce vocat furtim socios, et sanguine junctos

190 proderet ut (secum quod statuisset) eis.

191 Singula dum narrat, certatim cuncta juventus

192 se facilem praebet, morigeramque viro.

193 Protinus eductam navem, juvat armamentis,

194 aptarique suis, et dare vela Noto.

195 Taliter inque salo praestolaturus euntem,

196 ad sponsum dominam, quam rapuisse parat.

197 Jamque aderant Rhodii juvenes, perferre puellam,

198 ad sponsum jussi, luxque jugalis adest.

199 Excipiuntur honorifice, lauteque parantur

200 his epulae hospitibus, et geniale merum.

201 Mox dare vela solent ventis, et remige laeto,

202 adducunt sponsam per mare fluctivagum.

203 Sulcabat medium pinus secura profundum,

204 laetitia et pleno turba soluta mero.

205 Irruit ecce audax Cymon, qui sistere navem

206 praecipit, armata, vulniferaque manu.

207 "Sistite, clamat atrox, aut mors erit omnibus una,

208 naufragioque dabo corpora vestra truci."

209 Strinxerunt Rhodii late vibrantia ferro

210 tela, nec ad pugnam turba animosa minus.

211 Navibus illorum, sed mox immittitur harpax

212 a Cymone, fugam detinuitque virum,

213 solus et in proram saltum dedit ocius hostis,

214 non exspectatis, quos comites habuit.

215 Invictoque animo medios volat ecce per hostes,

Page 49: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

49

216 agmina quaeque fugans, qua secat ipse viam.

217 Straverat, et multos faciente cupidine vires

218 vulnere, cede suum depopulatus iter.

219 Non secus ac leo magnanimus violenter in hostes

220 percitus irrupit, sternere cuncta petens.

221 At vero Rhodiis impar ea pugna videri

222 coeperat, ut totus concomitatus adest,

223 et sese dedunt postquam non viribus aequis

224 instructi, armatis cedere jure queant.

225 Cymon captiva victor votoque potitus,

226 affatus Rhodios talia verba refert.

227 "Ponite solicito conceptos corde dolores,

228 o Rhodii, et vestris rebus adite Rhodon

229 non vos invasi, captus dulcedine praede

230 fluctibus in mediis, nec spolia ampla peto,

231 jussit amor facinus, nec quisquam obstabit amori,

232 et Venerem contra, quis ferat arma deam ?

233 Cumque fidem genitor daret, haec fuit inscia facti,

234 foedere perpetuo, quam mihi junxit amor."

235 His ita dimissis, ad se rapit, ille puellam,

236 atque renitentem fortior abstulerat.

237 "Fas et jura sinunt ?" Lacrimis ait illa profusis

238 legitimum alterius commaculare torum.

239 Singultuque pias simul impediente querelas,

240 testatur facinus, caelicolasque deos.

241 Cymon ad haec : "Non est cur te afflixisse dolore

242 debueris, tristi aut Iphigenia metu.

243 Ille ego sum cui mors, cui vel spes unica vitae

244 pendeat ex te una de manibusque tuis.

245 Vicit amor fragilem, victo o ignosce fatenti,

246 et si vir potior nullus in orbe tibi est.

247 Si fueris, vel bella minus peterere minusve,

248 vultus culpandus proditor iste tuus.

249 Fecerunt alii, rapuit Minoida Theseus,

250 at decus illius saecula nulla tacent.

251 Mox comitum assensu Cretaea ad litora tendit,

252 sperat ubi tutus vivere posse magis.

253 Istic cognatos, quoniamque et sanguine junctos

254 complures habuit, quosque favere putat.

255 Quod veritus Cyprum versas si vela dedisset,

256 inferretque patri tam spolia ampla suo.

257 Discordes animos, atque indelebile bellum

258 inter amicorum progeniem efficeret.

259 Expassis igitur velis, et remige forti

260 ad portum Cretae concitus ire studet,

261 saepius aspiciens laetanti pectore praedam,

262 cunctaque felici facta rogabat ave.

263 Cui noctem meminisse fuit spes summa futuram,

264 Aetnaeis flammis, quem magis ussit amor.

265 O caecas hominum curas, o lubrica mundi

266 gaudia, delectat quicquid in orbe, breve est.

267 Ecce vaga, inconstans, incerta, volubilis atrox

268 fortuna, instabili, mobiliorque polo.

269 Gaudia Cymonis luctum convertit in atrum,

270 et quicquid juvit, causa doloris erat.

271 Vix etenim placido transvectus marmore binis

Page 50: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

50

272 horis, et medium, vixque peregit iter.

273 Instabat cita nox, caelum quae nubibus atris

274 texit, et obscura est condita nube Venus.

275 Cum male Neptunus tumidis albescere coepit

276 fluctibus, et quatiunt mox vada salsa ratem,

277 et sine lege ruunt, tristes in proelia venti

278 in Cretam, est nullus qui bene vela ferat.

279 Hic trepidare omnes, misceri et pectora motu

280 diverso incipiunt, paenituisse simul.

281 Ipse negat rector se, quis status ipse futurus

282 scire, sed obliti munera quisque sua.

283 Tunc quantus suerit maeror (Cymonis, abunde

284 vox nulla exprimere, et nulla Camena potest.

285 Cum reputet sese quandoque fuisse beatum,

286 protinus immersam, laetitiamque suam.

287 Attamen ante omnes tensis ad sidera palmis

288 diriguit subito, virgo pudica metu.

289 Attonitaeque diu similis fuit, illa capillos,

290 et laniata genas, tristia quaeque gemit.

291 Tunc primum admissum formidine crimen acerbat,

292 et poenas tanti criminis esse putat.

293 Dumque procellosa puppis luctatur in unda,

294 et capiunt vires flamina cuncta suas.

295 Hi trepidi appellunt Rhodon haud caligine notam

296 littore securi, dummodo parta salus.

297 Atque locum diis auspicibus venere sub illum

298 quo Rhodii, quos hic misit abire prius.

299 Clarescente die, distantes jugere pauco

300 viderunt Rhodios, navigiumque suum.

301 Idcirco propere, et multis conatibus illinc

302 eduxisse ratem, discupiuntque fugam.

303 Carbasa remigio, et sudantibus acta lacertis

304 (heu quantas vires contulit ipse timor)

305 ventorum rabies adverso flamine, eodem

306 litore destituit, nec sinit ire procul.

307 Quos dum vidissent nautae, non gressibus artis

308 ad socios unus nuntia grata tulit.

309 Haud procul est sita villa quidem, cirrata juventus

310 qua se contulerat, nobiliumque globus.

311 Illos appellatque ex ordine singula narrat,

312 quis simul auditis, undique turba ruunt,

313 patriciis sese agricolae junxere sodales

314 complures, ne sint inferiore manu.

315 Soliciteque fugam meditantem marmore saevo

316 Cymona apprendunt, Cyprigenasque viros,

317 in villamque trahunt (unde exivere ruentes)

318 vocibus horrendi, laetitiaque graves.

319 Mox aderat summus populi, tunc ipse magister,

320 stipatus forti milite Lysimachus.

321 Captivosque jubet confestim in vincula duci,

322 reddita Pasmunde est Iphigenia suo.

323 Iphigenia viro Cyprio maestissimus ignis,

324 cui reliquum (praeter oscula pauca) nihil.

325 Occurrunt sponsae, mites denso agmine matres,

326 nec capiunt Rhodias atria tota nurus,

327 solantes blande tanto de turbine tristem,

Page 51: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

51

328 atque fatigatam fluctibus in mediis.

329 Jugiter et quamvis Pasmundas instet et optet,

330 ut capti intereant, per gladiumque cadant.

331 His tamen admissum est sub carcere vivere vitam,

332 jam dudum captos se, quod abire dabant.

333 Interea dum sic cunctis in vincla diebus

334 essent addicti, tristitiaeque loco.

335 Ipsa afflictorum rursus fortuna miserta est,

336 invenitque modum, est quo reparata salus.

337 Namque minor natu Pasmundae nomine dictus,

338 Hormisdas fuerat frater at egregius,

339 enixe huic curat Cassandram jungere certo

340 connubio, specimen, virgineumque decus.

341 Instruere, ut deceat possit genialia festa

342 Pasmundas pompam, magnificeque pare.

343 Attamen impensis levibus si festa duorum,

344 concelebret pariter certo, eodemque die.

345 Hoc qui Lysimachus Cassandrae captus amore

346 accipit indignans, et tulit aegro animo.

347 Attamen ut prudens premit alto corde dolorem,

348 sed quod opus facto est, nocte dieque putat.

349 Quo possit turbare jugalia festa puellae,

350 quam se plus animo semper amore colat.

351 Tandem cum fuerit, tunc summus in urbe magister,

352 vi pariterque potens, hanc rapere instituit.

353 Contra, sed miserum titulus revocavit honoris

354 a tali incepto, sceptrigeraeque manus.

355 Nam tanto scelus est cumulatius, et mage turpe,

356 quanto delinquens dignior esse solet.

357 Sic consultantis tandem igni cessit honestas

358 atque voluptati succubuit ratio.

359 Cumque magis visus nemo virtute, vel armis

360 praestans Cymoni, Cyprigenisque viris,

361 hos adhibere cupit, fidos sua cum geritur res,

362 libertasque, nihil qua mage dulce fuit.

363 In secretum igitur Cymonem adducere curat.

364 Carcere deducto, talia verba refert :

365 "Cymon in adversis, qui magna pericula fortis

366 pertuleris, pauca haec auribus accipias.

367 Grandia mortali, vel maxima munera donans.

368 Immortale genus, caelicolumque chorus,

369 contulit haud umquam in tectis, plumisque paternis,

370 dum modo securum vivere fata sinunt.

371 Virtus per salebras, et maesta pelicula scandit,

372 hic ubi sit sudor, perpetuusque labor.

373 Quique agitatus in adversis extollere vires

374 nititur, infracto quique animo fuerit.

375 Hunc manet a divis honor, et laus, gloria, merces,

376 aeternumque decus, sideribusque Polus.

377 Quod si pristina vis tibi sit, si vivida virtus,

378 quae pridem fuerat , experiere licet.

379 Et vinces tandem, quia Nortia diva timentes

380 deprimit, at fortes tollit, et extimuit."

381 At quae Cymon ait : "Si sit spes ulla salutis

382 perge docere, meum sit tibi servitium."

383 "Carceris, ille inquit, Pasmundas anxius auctor,

Page 52: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

52

384 inque necem vestram, nocte dieque vigil.

385 (Quis dolor, heu, misero ? Vero si tangeris igne)

386 foedera concelebrat, legitimamque facem.

387 Haud secus Hormisdas Cassandram ducere frater

388 destinat, heu flammam, deliciasque meas.

389 Atque a fortuna reliquum (nisi conscia virtus)

390 nil restat miseris, nec medicina subest.

391 Ergo age, vel strictis gladiis rapiamus amatas,

392 sic tibi libertas, caraque virgo datur.

393 Namque ego non tantae patiar dispendia flammae,

394 aut moriar, sine qua vivere dulce nihil."

395 Cymon (cui nihil hac una re optatius esset

396 omnibus ex votis) ore disertus ait :

397 "Te vel ad immitem Scyllam, vel regna Getarum,

398 adque nigras Ditis te comitabor aquas,

399 si modo quod narras facinus fortuna sequatur,

400 quo res cumque cadat praesto futurus ego.

401 Sit tuus iste labor, nunc qua ratione quod instat

402 conficier possit, jussa sed ipse sequar.

403 Intrepidusque adsum, nec me vis ulla volentem

404 avertet, dum artus spiritus hosce regat.

405 Lysimachus contra, lux quando perendina venit,

406 sed cum mox Phoebus mergitur oceano.

407 Tecta maritorum nuptae, ardentissimus ignis

408 amborum, intrabunt, noxque jugalis erit.

409 Armati obstemus fida stipante caterva,

410 tunc opus est raptu, martigenaque manu.

411 Inque ratem, propere raptum ducendus amorem

412 nuper ad hoc factam, mox fugere inde leves.

413 Quod si quid cupidis obstet, mittamus ad Orcum."

414 Comprobat hoc Cymon, atque paratus adest.

415 Jamque dies aderat, jam conjugialia festa,

416 regalique nitent atria tota dape.

417 Jam matronarum conventu turba frequentat

418 nobilibus pompis, taediferamque domum.

419 Ecce volant celeres hinc inde, agilesque ministri,

420 qui mensas onerant nectare cumque epulis.

421 Interea gladiis tectis instructus uterque,

422 cum sociis Cymon, Lysimachusque suis.

423 Agmine diviso quosdam custodia portus

424 accipit, et quosdam, vestibulumque domus.

425 Lysimachoque comes Cymon cum milite forti

426 sponsorum intrepidi tecta subire solent.

427 Mox quoque per scalas intrant cenacula, mensis

428 inversis rapiunt, jam sibi quisque suam.

429 Omnia lamentis per quae complebat amaris

430 turba puellarum, femineumque genus.

431 Inque repentinos convivia laeta tumultus

432 versa, simul cunctos clamor ad arma vocat.

433 Raptores strictis gladiis exire volentes

434 Pasmundam in scalis obvium habere vident.

435 Armatum enormi baculo, dum tantus ad aures

436 venisset clamor terribili fremitu.

437 Quem valido Cymon fortis mucrone trucidat,

438 exanimumque caput corruit ante pedes.

439 Hic idem Hormisdam, fraternaque fata volentem

Page 53: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

53

440 ulcisci, interimit, pessimus hostis amor.

441 Longa referre mora est, media de plebe jacentes

442 effususque cruor atria tota replet.

443 Ergo ambo celeres properant contingere portum,

444 per mediosque hostes agmina quaeque secant.

445 Navibus ascensis, spolioque onerata petito,

446 carbasa solventes, hinc properare student.

447 Dumque bonis avibus Cretaea ad litora ventum est,

448 exceptique suis comiter ambo forent.

449 Solemnem celebrant genium, et sponsalia festa,

450 laetitiae intenti, blandidulisque jocis.

451 Saepius hinc turbae exortae, variisque tumultus,

452 et Rhodios inter, Cyprigenasque viros.

453 Exilio tandem exacto concordia facta est,

454 et patriam repetit conjuge quisque sua.

455 Atque ibi felices multis vixere diebus

456 concordi voto, conjugiique bonis.

HENRICI BEBELII IVSTINGENSIS POETAE LAUREATI

CARMEN IN PESTEM PRO AGNETA RETHABERIN VIRGINE PULCHERRIMA TUBINGENSI.

C_15 v.1 Impia, crudelis, furibunda, immanis, iniqua

2 pestis, dic tutum quid te apud esse potest ?

3 Si tam vernantes properas decerpere flores,

4 flores tam teneros, tam vel odoriferos.

5 Te detestetur, quis non ? Quod saeva puellas

6 tam male matura surripis ipsa nece.

7 Demetit, ut Boreas cum deflorescere campi

8 lilia coeperunt, florigerumque decus,

9 sic licuit senium, et vetulas rescindere frondes

10 virgineos flores, nec licuisse potest.

11 Pone tibi licuit, sed quod discrimine nullo

12 injicis, ah, avidas omnibus ipsa manus.

13 Hinc tibi concedunt cuncti feritate latrones,

14 praesertim Agnetem, si rapuisse potes,

15 Agnetem cunctis, quae sit praelata puellis,

16 moribus, et cantu corporeisque bonis.

17 Quid meruere precor, tam membra decentia, per quod

18 tam cito Tartareos, cogis adire lacus ?

19 Quid meruere decens os, et rubicunda labella,

20 candida vel facies, purpureaeque genae,

21 flavaque caesaries, nec non teretesque papillae,

22 collaque Bistonia candidiora nive ?

23 Corpore parva quidem, sed qua formosior haud est,

24 versat ubi gelidas Neccharus amnis aquas.

25 Quod nisi te tigris genuisset Caspia pestem

26 Scyllave crudelis, dira Charybdis item,

27 sternere casisses, hoc hoc tam nobile germen

28 sanguine tam raro, vel maculare manus.

29 Quod si nec te aetas, nec corpus amabile tangit,

30 duceris, et formae nobilitate nihil,

31 flectere vel saltem potuit vox clara puellae,

32 qua nemoris cunctas exsuperavit aves.

33 Cedat huic Cycnus, cedat Philomela suavis,

Page 54: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

54

34 Sirenum cantus cedere jure putem.

35 Illa puellarum voces raucescere fecit,

36 dum gyrum saciunt, et chorus ipse canit.

37 Ferrea mors est, ausa nefas committere tantum.

38 Ferreus est, et quem non movet iste dolor.

39 Attamen hanc superum jussu rapuisse putare

40 angelicos inter cantet, ut ipsa cohors.

EPITAPHIUM EIUSDEM.

C_16 v.1 Hic ego quae jaceo teneris direpta sub annis

2 virgo, et adhuc nullo contemerata viro.

3 Unica cura patris, miserae spes unica matris,

4 mille procis placui criminis absque nota.

5 Antiope fueram specie, Philomela sonora

6 voce, tamen cuncta haec sustulit hora brevis.

7 Quod si flebilibus posset mea vita reverti

8 votis, et precibus matris, et, heu, juvenum,

9 non dubito multos reperiri, et mille precantes,

10 sed flecti precibus fata severa negant.

11 At tu qui transis nostrum quandoque sepulchrum,

12 dic mihi sit requies, sit levis urna precor.

13 Et vos, o juvenes, quosquos sine crimine amavi,

14 inferias nobis solvite virgineas.

15 Spargite humum violis, ornate et floribus agri,

16 cumque rosis tumbam lilia pulchra tegant.

17 Noverit hic florem, teneramque jacere puellam.

18 Si quem castus amor, sique puella premit.

HENRICI BEBELII FOETAE LAUREATI

PRO VIRGINE IUSTA SOLUENTIS, EPIGRAMMA.

C_17 v.1 Has tibi persolvi virgo pulcherrima laudes

2 Bebelius cupiens reddere posse vicem.

3 Quae solita es toties cunctas de pectore curas

4 pellere defessi, tristitiasque gravis.

5 Suaviloquoque melo resonanti et carmine, per quae

6 consuesti cunctos exhilarare viros.

EPITAPHIUM MELCHIORIS MORIONIS ADELBERGENSIS.

C_18 v.1 Qui fueram domini curarum grande levamen

2 hospitibus gratus, fabula, scomma, jocus.

3 Exhilarans etiam ruralia pectora verbis,

4 cujus ridebant femina, virque sales.

5 Melchior hic jaceo mortis religatus habenis :

6 "O mihi quam magnus somnus habendus erit.

7 Invida me superis rapuerunt fata, qui essent

8 in caelis hilares, insolitique joci.

9 Attamen haud maneo, si sint jejunia dicta

Page 55: BEBEL CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BEBEL_CARM_TWD.pdf2 turba Germanos, studio sagaci 3 scripta qui quondam renovare norunt 4 arte premendi. 5 Aere quod quisquis modico

55

10 his turbis, propere sed remigrabo domum.

11 Atque meum repetam Leonhartum gressibus amplis

12 illius hospitio tempus in omne fruens.

13 Sed si festa dies cunctis agitabitur horis,

14 abbas semper erit Juppiter ipse meus.

15 Insuper hoc etiam caput, o mi Juppiter abba,

16 laetifices dulci nocte, dieque mero

17 sic valeat tellus, abbas Leonharte valeto,

18 festa mihi Jovis et prandia lauta placens.

ALIUD EIUSDEM IN ELYSIO CAMPO EMISSUM AB EODEM.

C_19 v.1 Melchior hic ego sum laetus, si care viator

2 sisquiris causam, carmina pauca legas.

3 Vita nocens nulli, nullis mens percita curis,

4 caelica me annosum mifit ad astra senem.

5 Morio doctus eram, sed non sapientior ullus

6 in terris animans, qui ratione viget.

7 Qui vere Salomone fui Salomonior ipso,

8 si mihi sic licuit verba latina loqui.

9 Nil admirari, vera est sapientia, vera

10 vita beatorum, sic docuere sophi

11 spernere divitias, dulces contemnere honores

12 stemmata nobilium, regia sceptra ducum

13 atque nihil metuisse, nihilque libidine spurca

14 vexari, hanc vitam dixeris este deum.

15 Iis ego curarum furiis (o jure beatus

16 et sapiens) carui, dum mihi vita fuit.

17 Et quod praecipuum, in caelis mihi sella parata est,

18 hic ubi cum Christo regis honore colar,

19 sed vos, o miseri curarum mole sepulti,

20 et furiis acti fenoris, et Veneris

21 vixistis mundo, multo discrimine vitae,

22 quae merces posthae ? Vos ratio ipsa docet.

23 Dic mihi tu Solomon, ubi te sapientia liquit

24 turbida vita fuit, nescio nunc ubi sis.

25 Sola quies igitur vitae facit esse beatos

26 integer et sceleris regna superna petit.