PUBLILIUS OPTATIANUS PORPHYRIUS CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/PORPH_CA_TWD.pdf · 25...
Transcript of PUBLILIUS OPTATIANUS PORPHYRIUS CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/PORPH_CA_TWD.pdf · 25...
1
PUBLILIUS OPTATIANUS PORPHYRIUS CARMINA (915 vers)
PANGYRICUS CONSTANTINO AUGUSTO DICTUS
P1_01 v.1 Quae quondam sueras pulchro decorata libello
2 carmen in Augusti ferre Thalia manus,
3 ostro tota nitens, argento auroque coruscis
4 scripta notis, picto limite dicta notans,
5 scriptoris bene compta manu meritoque renidens
6 gratificum, domini visibus apta sacris,
7 pallida nunc, atro chartam suffusa colore,
8 paupere vix minio carmina dissocians,
9 hinc trepido pede tecta petis venerabilis aulae,
10 horrida quod nimium sit tua nunc facies.
11 Hos habitus vatis praesentia fata merentur ;
12 vix locus hoc saltem praebuit unde venis.
13 Suppliciter tamen ire potes dominumque precari :
14 squalor et hae sordes conveniunt miseris.
15 Cum dederit clemens veniam, natumque laremque
16 reddiderit, comptis ibis et ipsa comis,
17 purpureo fulgens habitu, radiantibus intus,
18 ut quondam, scriptis ambitiosa tuis.
Avec les Carmina de Porphyrius, nous abordons un aspect nouveau de la poésie latine. Non qu’il
n’ait eu des devanciers : Martial se gausse de ces gens qui ornent leurs poèmes de subtilités
que seul un oeil exercé peut percevoir. En fait l’Oulipisme a eu ses plagiaires par
anticipation, comme les Oulipiens eux- mêmes l’ont dit. Ils furent nombreux après Porphyrius,
jusque tard au cours du Moyen-Age. Pour dire les choses de façon pédantesque, ce qui s’exprime
chez tous ces auteurs, c’est le désir de rompre avec cette linéarité monotone du signifiant, de
la faire exploser dans toutes les directions (pour qu’il ait du sens dans tous les sens), de
faire du poème – qui conserve sa coutumière apparence - une broderie signifiante elle aussi,
quelque chose comme le « dessin dans le tapis » dans les romans de Henry James.
Pour aider ceux qui n’auraient pas l’oeil exercé, nous donnons ici, pour tous les poèmes
faisant appel à ce procédé, des reproductions du texte « decrypté ».
P
2
P1_02 v.1 Sancte, tui vatis, Caesar, miserere serenus.
2 Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta
3 numine laetificans, nobis ad gaudia nomen,
4 Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc
5 te duce det Musas ; nam tristis cura recusat
6 egregios actus : jam sedent crimina Parcae.
7 Tunc melius dominum te vox secura sonabit,
8 virtutum rector. Potuit vix pangere versu
9 ista modo, et maesto sic saltim dicere vati ;
10 vix mihi Calliope pavitanti conscia nutu
11 adnuit, ausa precem vatisque edicere fata
12 tristia, signato partes ut limite claudat
13 jure pari carmen, mediis ut consona in omni
14 sit nota prima sui, et sit pars extima talis
15 ceu media, e primis occurrens aptius istic
16 ad laterum fines, et pars, quae dividit orsa
17 e medio, caput esse queat versuque referre :
18 sancte, tui vatis, Caesar, miserere serenus.
19 Alme, salus orbis, Romae decus, inclite fama,
20 re melior, pietate parens, ad Martia victor,
21 mitior ad veniam, permulcens aspera legum
22 justitia, aeternae vires et gloria saecli,
23 spes data plena bonis et felix : copia rebus,
24 eximium columen veterum virtute fideque,
25 Romae magne parens, armis civilibus ultor,
26 et summi laus grata dei, mens clara, superne
27 rebus missa salus, per te pax, optime ductor,
28 et bellis secura quies, sancta omnia per te.
29 Solis jura suis fidissima dextra maritis
30 et sociale jugum praebet, consortia vitae.
31 Respice me falso de crimine, maxime rector,
32 exulis afflictum poena ; nam cetera causae
33 nunc objecta mihi venia, venerabile numen,
34 vince pia et solito superans fatalia nutu
35 sancte, tui vatis, Caesar, miserere serenus.
Sur les quatre côtés, la même phrase et les deux médianes :
- SANCTE VIVATIS CAESAR MISERERE SERENUS
Au centre des quatre rectangle, les quatre membres de la phrase :
- AUREA SIC | MUNDO DIS|PONAS SAE|CULA TOTO
On appelle ces vers tissant une figure dans le poème des ‘versus
intexti’.
3
P1 03 v.1 Fingere Musarum flagrarem numine vultus,
2 alme parens orbis, perfecta in munia versu,
3 votaque, si ratio non abnuat ordine Phoebi.
4 Gesta canunt, quos Aonium placabile numen
5 vatis sorte frui dat ; donis carminis ex hoc
6 sustollens et versu instigans ora sonare,
7 tu mentem inspiras vatis ; tu gaudia semper
8 in te, sancte, vocas. Tu quivis docta Camenae
9 edere dicta favens, tu laetus vota secunda,
10 ut rata sint, audis ; tua mitis rector Olympi
11 tempora praecipua servat pietate serena.
12 Aurea jam toto, victor, tua saecula pollent,
13 Constantine, polo. Haec nexus lege solutis
14 dicturus metris magno movet agmine Musas,
15 at mea vix pictis dum texit carmina Phoebi
16 Calliope modulis, gaudet, si vota secundet
17 Delius, intexta ut parili sub tramite Musa
4
18 orsa juvet, versu consignans aurea saecla.
19 Sed tibi devotam rapiunt ad gaudia mentem
20 audenterque loqui suadent per devia voto
21 Aonides fretae, et, quantis sua verba tueri
22 legibus astrictae, te tota mente fideque
23 vatis voce tui, tua, princeps inclite, tanta
24 bella canunt, et Pegaseo nova carmina potu
25 exercent, nexuque volunt nunc rite sonare
26 egregium imperium, tanto cur munere fungi
27 et praecelsa juvat versu per scrupea fari.
28 Mentis opus mirum metris intexere carmen
29 ad varios cursus ; vix, arto in limite clausa,
30 nodosos visus artis cata praeferat ex hoc,
31 et tamen ausa loqui tanto mens aestuat ore,
32 nec dignum votis carmen sic reddere retur,
33 tali lege canens ; quae nostrum pagina sola,
34 ex Helicone licet, complebit, munus amoris,
35 picta elementorum vario per musica textu.
Versus intexti :
- FINGERRE MUSA QUEAT TALI SI CARMINE VULTUS
- AUGUSTI ET METRI ET VERSUS LEGE MANENTE
- PICTA ELEMENTORUM VARIO PER MUSICA TEXTU
- VINCERE APELLEAS ARDEBIT PAGINA CERAS
- GRANDIA QUAEENTUR SI VATIS LAETA CAMENA
- ORSA JUVET VERSU CONSIGNANT AUREA SAECLA
5
P1_04 v.1 Imperii fastus geminant vicennia signa,
2 pagina flexosa tramite vota notat.
3 Constantinigenis : Helicon det talia natis
4 munera, devotis haustibus ora rigans.
5 Hos rupes Cirrhaea sonet videatque coruscos
6 Ponti nobilitas, altera Roma, duces.
7 Sed nunc te, victor, vicennia picta honorent :
8 contentum tenui munere Musa cupit.
9 Quod textu scruposa siet mea pagina simplex,
10 disserat Augusto Calliopea mea.
P1_05 v.1 Victor sidereis pollens virtutibus ibis,
2 Persica cum natis Latio confinia reddens,
3 jam Nili princeps, laetis, Oriente recepto,
4 quos tibi fida dicat concordia, dives Eois
5 jam populis Parthis, Medis unique dicatis
6 Augusto et natis. Tu magna ad gaudia, sancte
7 Constantine, fave ; te tanto in carmine Musa
8 et tua descriptis pingit vicennia metris.
9 At tu supplicibus, olim dux clarus in armis,
10 da pietate fidem. Major mox gloria honorum,
11 si totos servare queas post vota tropaeis.
12 Parcere jam versis virtus denuntiat alma.
13 Indus, Arabs jam vota ferunt et Media dives,
14 Aethiopes gnari rapido cum lumine surgit
15 Tethyos ex gremio Titan. Sed et omnia laeta,
16 Constantine, bono nunc ludent otia saeclo.
17 Felix Musa, tuis possit quae digna referre
18 praemia virtutum meritis vel voce sonare.
19 Quid, vaga, Pierios versus sub vallis opaca
20 ilice componis ? Lauro quid carmina carpis ?
21 Castalios tota respondet voce triumphos,
22 quam dat fonte suo. Clario tu carmina prome
23 vate deo digna : aut siquod perferet audens,
24 majus opus nectens, mens tota mole subibit,
25 spe pinget carmen, pangat si coepta Camena,
26 compleat et versu variata decennia picto,
27 ore secunda vovens sub certo limite metri.
28 Indulgens natis patriae pietatis honore,
29 mitis jure deus ; sed Crispi in fortia vires
30 non dubiae ripa Rhenum Rhodanumque tueri
31 ulteriore parant et Francis tristia jura.
32 Jam tu, sancte puer, spes tantae rite quieti
33 missa polo ; saeclis da, Constantine, serena
34 tempora, summe : pio tricennia suscipe voto.
Les quatres lignes de ‘versus intexti’ forment « AUG. XX CAES. X ».
- 1 « AVG » = CUM SIC SCRIPTA PLACENT AUDENT SIBI DEVIA MUSAE
- 2 « XX » = PER VARIOS SIGNARE MODOS DEVOTAQUE MENTIS
- 3 « CAE » = GAUDIA QUAE PINGENS LOQUITUR MEA PHOEBE CAMENA
- 4 « SX » = SUMME PARENS DA VOCE PIA TRICENIA FARI
6
P1_06 v.1 Martia gesta modis audax imitata sonoris
2 Musa per effigiem turmarum carmina texit,
3 et nunc agmen agit quino sub limite rectum
4 Musigeno, spatium septeno milite distans,
5 nunc eadem verso relegens utcumque meatu
6 mittit in amfractus non una lege catervas,
7 dissona componi diverso carmine gaudens,
8 grata nimis flexu docili de perpete metro,
9 orsa iterum fini socians, confinia contra
10 praeponens orsis, nullo discrimine metri.
11 Quin etiam partes mediae sua munia doctae
12 expediunt : versis vicibus, nam, fine sed uno,
13 quamvis ambiguos cursus et devia claudit.
14 Ostentans artem vinciri, scrupea praebet
15 Sarmaticas, summe, strages, et tota peracta
16 vota (precor, faveas) sub certo condita visu.
17 Factorum gnarum tam grandia dicere vatem
7
18 jam totiens, Auguste, licet. Campona cruore
19 hostili post bella madens artissima toto
20 corpora fusa solo, submersas amne repleto
21 victrix miretur turbas aciemque ferocem.
22 Plurima conarer, Phoebeo carmine gaudens,
23 Margensis memorare boni caelestia facta,
24 introitus et bella loqui perculsa ruinis,
25 quis devicta jacet gens duro Marte caduca.
26 Testis magnorum vicina Bononia praesens
27 sit voti compos, excisaque agmina cernens
28 det juga captivis et ducat cetera praedas.
29 Grandia victori molimur proelia plectro
30 dicere, nec satis est, votum si compleat ore
31 Musa suo : quaecumque parat sub lege sonare,
32 scruposis innexa modis, perfecta Camenis
33 vult resonare meis, et testis nota tropaea
34 depictis signare metris, cum munere sacro
35 mentis devotae placarint fata procellas.
Les deux « versus intexti » répétés en miroir
dans cette pièce sont :
- DISSONA MUSARUM VINCIRI STAMINE GAUDENS
- GRANDIA CONABOR PHOEBEO CARMINA PLECTRO
Leur disposition forme un chi grec (ou un
siège curule ?).
8
P1_07 v.1 Augustum specimen, mitis clementia, magne
2 Ausonidum ductor, tua, maxime, fortia Musae
3 Castaliae de fonte canunt. Tu munera summa
4 votorum da, Phoebe, mihi nunc, plena favoris,
5 da mentem sensusque pios insigne serenus
6 imperium, natisque potens, ad Martia felix,
7 perpetuum saeclis, picto sub carmine fari.
8 Audentem, precor, ipse juva me, gloria vatum,
9 dicturum carmen, quamvis nunc copia Musae
10 non talis, possitque minus sub lege juvari :
11 versu aliud limo, aliud, quo pagina in omnis
12 signatur modulos, discernat semita fandi.
13 Velle jubet numen, lux alma, et gaudia mundi
14 instituunt ; sequitur curas in musica voto
15 virtutesque tuas et mores pandere gestit,
16 sancte, tuos. Crevit nostrae fiducia menti ;
17 te duce namque pio gaudens sub munere nota
18 in juga festinat Musis, ubi frondea semper
19 tecta canunt artes et notae vatibus undae.
20 Indomitos reges seu pacis lubrica victor
21 aut bello sternens aut mitis foedere, nutu
22 esse tuos facis agrosque exercere tuorum.
23 Auctior alma dei per te praesentia mundum
24 respexit, reddens mox aurea saecula rebus,
25 ostenditque deus rectoris tempora justi
26 aetherio nutu placidis clementia jussis.
27 Per te perque tuos sunt omnia mitia, victor,
28 natos, res populi florent ad gaudia mentis,
29 Caesaribusque tuis toto Victoria in orbe
30 semper jure comes felix in saecula pollet.
31 Tantorum merita statues captiva tropaea,
32 victor Sarmatiae totiens. En, accipe, clare
33 ductor, ubique tuis votorum reddita, felix,
34 debita. Jam compos gaudet tua, Romule, pubes :
35 rector rite suus nobis per saecula floret.
Comme on peut le voir à la page suivante, ce poème contient
cinq « versus intexti » :
- AUSONIUM COLUMEN LUX ALMA ET GLORIA ROMAE
- VIRTUTUM SPECIMEN MITIS CLEMENTIA MUNDI
- JUSTITIAE PARENS SPES FELIX OTIA RERUM
- AETHERIUM MUNUS NOBIS PER SAECULA MISSUM
- RECTORIS DEI PER TE PRAESENTIA POLLET
9
P_108 v.1 Accipe picta novis elegis, lux aurea mundi,
2 clementis pia signa dei votumque perenne.
3 Summe, fave. Te tota rogat plebs gaudia rite,
4 et meritam credit, cum servat jussa timore
5 Augusto et fidei, Christi sub lege probata.
6 Gloria jam saeclo processit candida miti,
7 accumulans coetus et tota ornata serenis
8 muneribus praestans natis, ut laurea vota,
9 virtutum titulos, primis jam debeat annis,
10 progenie tali genuit quos nobile saeclum.
11 His decus a proavo, et verae conscia prolis
12 Roma cluit, princeps invicti militis, alma,
13 otia pacis amans. Haec sunt mitissima dona,
14 hoc atavi meritum. Votis post editus orbis
15 erumpens docuit ne norint frangere fidei
16 optima jura pares ; curis sub Martis iniqui
17 nullis laesa fides. Hinc jugi stamine fata
18 vobis fila legunt placida pietate secuta,
10
19 et res Constanti nunc exerit inclita Fama,
20 aucta stirpe pia, voto accumulata perenni ;
21 sancta suas sedes ad mentis gaudia migrat
22 aetherio residens felix in cardine mundi.
23 Jam patriae virtutis opus belline labore
24 an justi meritis dicam mentisque serenae ?
25 Et pia dona canam fecundaque pectora noto
26 rite deo, sic mente vigent cui gaudia casta ?
27 Claudius invictus bellis insignia magna
28 virtutum tulerit Gothico de milite parta,
29 et pietate potens Constantius omnia pace
30 ac justis auctus complerit saecula donis :
31 haec potiore fide, meritis majoribus orta
32 orbi dona tuo praestas, superasque priora,
33 perque tuos natos vincis praeconia magna.
34 Ac tibi lege dei jussisque perennia fient
Cinq ‘versus intexti » dans cette pièce :
- 1 ALME SALUTARI NUNC HAEC TIBI PAGINA SIGNO
- 2 SCRIPTA MICAT RESONANS NOMINIBUS DOMINI
- 3 NATE DEO SOLUS SALVATOR SANCTE BONORUM
- 4 TU DEUS ES JUSTI GRATIA TU FIDEI
- 5 SIT VICTORIA COMES AUG. ET NATIS EJUS
1
2
3
3
3 5
4
4
11
P1_09 v.1 Castalides, domino virtutum tradite palmam.
2 Constantinus habet bellorum jure tropaeum,
3 vindice sub dextra reddens feliciter orbem
4 consiliis, iterum suadens et cuncta referre,
5 Roma, tibi. Bellis cum saeva innectere possit
6 vincla jugi, virtus mitis non armat in hostem,
7 sed magno patiens docuit certamine parcens
8 quid pietas donet post pila minacia clemens.
9 Nunc mihi jam toto dociles Helicone Camenae
10 mittite compositas in tempora mitia palmas ;
11 nectite de metris virtutum carmina et omnes
12 concinite, ut fructu felix et principe digna
13 det stirpes gratas, texens quas pagina versu
14 hinc voveat, titulo votorum carmine pollens.
15 Pierios mihi, Phoebe, tuo de numine praestent
16 fontes Castaliae ; tua, si licet ire, peragrans
17 mens juga celsa petet, mecum si pangere versu
18 Musa velit tanto jam nunc sub principe laeta,
19 laudis dona ferens, resonans insignia ramis,
20 vincentum jussos audax, mihi fida, triumphos,
21 et meritum justis tot reddere nobile palmas,
22 Aonidum quas valle fluens alit unda rigatas.
23 Sancte, salus mundi, armis insignibus ardens,
24 Crispe, avis melior, te carmine laeta secundo
25 Clio Musa sonans tua fatur pulchra juventae.
26 Nobile tu decus es patri, tuque alme Quiritum
27 et spes urbis eris. Nos mentis carmina, Caesar,
28 tu vincens pacis gratissima foedera semper
29 indulge, et facilis gentes adjunge rogantes,
30 facque tui juris, gaudens virtutibus auctis.
31 Constantinus item, laus orbis, gloria saecli,
32 Romuleum sidus, lux clemens, inclita fratrum
33 nobilitas, proavis verum et memorabile fama
34 restituit victor Caesar nomenque decusque.
35 Sancte pater, rector superum, vicennia laeta
36 Augusto et decies crescant sollemnia natis.
Cinq ‘versus intexti » dans cette pièce (cf. image à la page suivante):
- 1 CASTALIDES VERSU DOCILI CONCLUDITE PALMAM
- 2 CONSTANTINE FAVE TE NUNC IN CARMINA PHOEBUM
- 3 MENS VOCAT AUSA NOVAS METRIS INDICERE LEGES
- 4 LIMITE SUB PARLI CRESCENTIS UNDIQUE RAMOS
- 5 REDDAT UT INTEXTUS MUSARUM CARMINE VERSUS
12
P1_10 v.1 Calliope cane plura procax. En ore serenus
2 fontis Castalii deus audiet ; inde canoros
3 mens furit in nexus, et felix currere votis
4 jam se credet ovans. Libet ire per avia sola
5 impete quo gressus effandi optata cupido
6 invitata tulit. Mens tantum, maxime Caesar,
7 Aoniae nodos amplectitur. Incitus aethra
8 funde, pater, coeptis Musas, ad mutua versus.
9 Scrupea fingentem tam duro carmina versu
10 ludere fas nobis praesumere dicere metra,
11 gaudia vel tenui mea pandere sit mihi, Musa.
12 Tantus honor me jure suo per sidera saeclo,
13 o decus Ausoniae, tulerit. Sic parva locuto
14 amplius en, judex, dominus, tot munera summa
15 tantaque concedis. Tu mentem dicere donis
16 invitas laudis cum munere ; sic vaga primis,
1
1
4
1
1 1
2
3
2
2
5
13
17 haud audita ligas. Nec dictis laesa Camena
18 audet magnanimo vati nova vincula mentis
19 jussa dare, crevitque meo correpta favore.
20 En age : jam reddit votis pia praemia magnus.
21 Concordi saeclo Romae decus et sibi mundi
22 jura sui, tot lux populis orbique tropaeum
23 sic data sunt ; isto major tua gloria terris.
24 En, Auguste, tuis praesens et tantus ubique,
25 imperiis fecunde, paras nunc omine Crispi
26 Oceani intactas oras, quibus eruta Franci
27 dat regio procul ecce deum, cui devia latis
28 tota patent campis. Ut, caeso limite, victor
29 rite atavo summo melior, cui Claudius acer,
30 magnanimum sidus, dat clarum e numine divo
31 imperium, Virtus quem felix optat alumnum.
32 Auges flore tuo nostrae tibi dedita vitae ;
33 orta micat fratrum fatalis gloria saeclo,
34 res Latia ut voti compos sic gaudeat aucta.
35 Aspice : pacato parta est lux laeta sub orbe.
Six ‘versus intexti’ dans ce poème,
avec leur reflet en mirois :
- CONSTANTINE MAXIME IMPERATOR ET INVICTE
- AETERNAE PACIS PROVENDITISSIMUS CUSTOS
- PATER IMPERAS AVUS IMPERES
- PIUS ET FELIX
- AUREI SAECULI RESTAURATOR
- OMNIA MAGNUS
1
2
3 4
5
6
14
P1_11 v.1 Fortia facta ducis toto dominantia jam nunc
2 orbe canam, quis laeta suo sub principe tanto
3 rursum Roma tenet, mundi caput, inclita, carmen.
4 Tu vatem, tu, diva, mone. Lacerata cruentis
5 imperiis pars fessa poli divisa gemebat
6 sceptra et Ausoniae maerebat perdita jura.
7 Siqua fides, tantis Romanum gloria nomen
8 insignit titulis, dominos et libera quaerunt,
9 maestaque jure suo trepidat plaga maxima mundi.
10 Unde jubar lucis primum radians Hyperion
11 sideribus pulsis rutilo diffundit ab ortu,
12 inde tuum nomen multum venerabile cunctis,
13 maxime bellantum domitor, lux unica mundi,
14 perpetuis votis cupiunt, memorabile numen,
15 exoptant, servire volunt (mirabile dictu)
16 remque laremque suum, tanta est tibi gloria justi,
17 Auguste. Juvat ecce tuo sub foedere jam nunc
18 totum orbem post tot caedes, quas fessa gemebant
19 omnia, nunc nullo tandem trepidantia motu,
20 Romuleis servire piis, pater inclite, jussis.
P1_12 v.1 Constantine pater, tu, mundi gloria, consul,
2 ecce tuo renovata dabis tot aperta labore
3 regna per innumeras gentes. Mox carus Eois
4 tot populis pia jura feres, et solus in omni
Trois ‘versus intexti” (tous
verticaux):
- FORTISSIMUS IMPERATOR
- CLEMENTISSIMUS RECTOR
- CONSTANTINUS INVICTUS
15
5 Augustus mundo sparges et in ultima numen.
6 Sol tibi felices faciet spes perpete nutu :
7 ars bona justitiae et divum vicina decori
8 largi dona boni caelo capit ; influit illuc
9 vota quod optarint pietatis. Cana subibit
10 sancta Ceres ; tellus reddit Baccheia lapsa
11 rivis dona suis ; non Euri e flamine turbant
12 enormes pelagus ; stat mitis principe noto
13 res per justa vigens oris, qua signa Booten
14 ultima consocia tollunt in sidera dextra.
15 Maxime, justitiae lumen, concordia et omen
16 pacificum te tota cupit jam saucia et orat
17 res fessas cito pace leves. Tu junge sereni
18 orbis vota tui, gentes sibi junge volentes.
P1_13-14 v.1 Princeps beate, placido sub axe jamnunc Jamnunc sub axe placido, beate princeps,
2 justis, serene, populis favente mundo mundo favente populis, serene, justis,
3 victor triumpha tribuens, salubre numen, numen salubre, tribuens triumpha victor,
4 saeclis amore dominans perenne faustis, faustis perenne dominans amore saeclis,
5 auctor salutis, Oriens quietus ibit. ibit quietus Oriens, salutis auctor.
6 Votis favente domini superne dextra, Dextra superne domini favente votis
7 gaudet subire placidum regentis omen ; omen regentis placidum subire gaudet ;
8 virtus vigore radians serena praestat praestat serena radians vigore virtus
9 sanctis videre superis remota mundi, mundi remota superis videre sanctis,
10 totum sub orbe moderans salubre numen, numen salubre moderans sub orbe totum,
11 vincens ubique supero favente nutu, nutu favente supero ubique vincens,
12 saeclum per omne dominans, beate, solus. solus, beate, dominans per omne saeclum.
Trois ‘versus intexti » dans la pièce
prédente :
- CERTA SALUS RERUM PROLES INVICTA TONANTIS
- ORBI TU RENOVAS FELICIS TEMPORA SAECLI
- AUREA JUSTITIAE TERRIS INSIGNIA DONAS
16
P1_15 v.1 Sancte, decus mundi ac rerum summa salutis,
2 lux pia terrarum, te solo principe saeclis
3 immensum gaudere bonis datur. Aurea venit
4 justitia in terras et gloria candida veri ;
5 teque duce mage grata fides et jura renata ;
6 totaque, perculsis ingenti mole tyrannis,
7 aspera vis posita est belli. Res Itala jure
8 sceptra dabit populis. Voto pius orbis Eoi,
9 Auguste, invictus mundi transibis in oras ;
10 teque suplex totis ducibus stipata Syene
11 orat jura, cupit lucis sibi gaudia nostrae,
12 optat, amat. Fallax, en, perfida tela fugarum
13 Parthus deposuit ; ruit oris undique rubri
14 litoris aetherio e nutu certamine amoris
15 Medus ; Arabs mox omnis ovat laudare sereni
16 oris lustra tui, dat veris, sancte, tropaeis
17 haec, mage felices titulos, vincas ut amore
18 aurea. Perpetuo restaurans saecula mundo.
19 Indus et Aurorae miles, quos flumine Nilus
20 tangit, fecundis venturus frugifer undis,
21 orantes pia jura petent ; gens nobilis ortu
22 Aethiopes cuncti parent ; optataque mundo
23 tempora laeta dedit nobis felicius aevum.
24 En, suplices Persae jura sibi regia nolunt,
25 te dominum malunt, fusi tua semper adorant
26 ora, suis cupiunt totis sibi cedere regnis.
27 Tu pius et justi vere memor, inclite, laetis
28 da responsa ; bono semper mitissimus orbis
29 impertire tuum clementer et addito numen.
30 Sint mage felices, pariter quos, alme, tuere,
31 et reparata jugans maesti divortia mundi,
Dans cette pièce, l’indication explicite des acrostiches serait offensante...
17
32 orbes junge pares ; det leges Roma volentis
33 principe te in populos ; miti felicius aevo
34 omnia laetentur florentibus aurea rebus.
P1_16 v.1 Alme, decus mundi summum, rector pius orbis,
2 Auguste, invicta populos virtute gubernans
3 justitia, imperium nationum, Constantine,
4 effrenatarum moderamine pacificator,
5 quem divus genuit Constantius induperator,
6 aurea Romanis propagans saecula nato,
7 heu nimis ad caelum properans, ni liquerit ille
8 aeternum auxilium invictum justumque piumque,
9 alme pater patriae, nobis te, maxime Caesar,
10 Ausoniae decus, o lux pia Romulidum
11 Est placitum superis tunc haec in gaudia mundi
12 perpetuis bene sic partiri munera saeclis ;
13 sidera dant patri, et patris imperium,
14 sancte, tibi. Magnae data tu lux aurea Romae.
15 Ista canit ruris tibi vates ardua Musa.
Ici, pas de ‘versus intexti ». Mais comptez le nombre de syllabes de chaque mot dans chaque vers...
Trois ‘versus intexti » dessinant un chrisme
dans ce poème :
- 1 SUMMI DEI AUXILIO NUTUQUE PERPETUO TUTUS
- 2 ORBEM TOTUM PACAVIT TRUCIDATIS TYRANNIS
- 3 CONSTANTINUS PIUS AETERNUS IMPERATOR
REPARATOR ORBIS (dans la boucle du rho)
1
2
3
18
P1_17 v.1 Dissona conexis audet componere verbis
2 omine mens elata bono. Juvat inclyta linguae
3 munera Graiorum Musa modulante novare,
4 inque vicem, versu cecinit quae forte Latino,
5 nunc alio textu Graecorum in carmina duci,
6 ordine ut in duplicem nectatur littera vocem.
7 Nunc age fecundae reserent pulcherrima Musae ;
8 ore sonet docili chelys inclyta carmina Phoebi :
9 spem rerum justumque canam summamque salutis
10 te dominum, bona dona dei, te, magne, parentem
11 Romanum, gratumque orbem tibi, maxime, semper,
12 omnia quod certa respirant mente quietem.
13 Cum placidi spectent hostiles mille triumphos,
14 omnia plena bonis tua, Constantine, Quirites,
15 nil sibi crediderint carum mage te, decus orbis.
16 Servatos Tyrii se semper vindice dextra
17 te domino exsultant ; tranquillis carior urbi
18 Africa temporibus potitur servata quiete,
19 nunc se felicem, nunc se sub numinis arce
20 tutam, quod Carthago decus venerabile gestat,
21 jure putat : tantum fatis, lux inclyta, praestat
22 nobile te domino nomen ; spes et decus almumst.
23 Omnis ab Arctois plaga finibus horrida Cauro
24 pacis amat cana et comperta perennia jura,
25 et tibi fida tuis semper bene militat armis,
26 resque gerit virtute tuas populosque feroces
27 propellit caeditque, habens tibi debita cara,
28 et tua victores sors accipit. Hinc tibi fortes
29 teque duce invictae attollunt signa cohortes ;
30 undique te comitata dei pia numina summi
31 omnibus ultorem praebent, et jura fidemque,
32 alme, tua spectant : respondent omnia votis.
33 Undique pacatis salvator maxima rebus
34 gaudia praestabis, dabis otia victor in orbe ;
35 virtutum meritis vicennia praecipe vota.
36 Saeclorum crevit gemino spes Caesare certa,
37 tuque, o sancte parens, olim post mille tropaea,
38 o lux Ausonidum, dispone sceptra nepotum.
Quatre ‘versus intexti » dans cette pièce,
dont trois en grec (translittérés en latin
dans le texte) :
- DOMINO NOSTRO CONSTANTINO PERPETUO AUGUSTO
– NΕΙΜΕΝ ΣΟΙ ΒΑΣΙΛΕΙ ΧΡΙΣΤΟΣ ΚΑΙ ΣOΙΣ ΤΕΚΕΕΣΙ
– ΤΙΜΙΟΝ ΕΥΣΕΒΙΗΣ ΚΡΑΤΕΕΙ ΑΡΕΤΗΣ ΤΕ ΒΡΑΒΕΙΟΝ
- ΕΥΝΟΜIΗΣ ΑΡΧΕΙΝ ΤΕ ΚΑI AΥΣΟΝΙΟΙΣΙΝ ΑΝΑΣΣΕΙΝ
19
P1_18 v.1 Sunt septem numero pares ac lege metrorum
2 consimilis versus ; genus est quae Musa Maronis.
3 His proprium sentire subest ; mens sufficit uni.
4 Jure suo sibimet cedunt : alios tenet ortus
5 alterius finis, lector. Qua littera monstrat
6 nam quemvis medium venientis semita sulcat.
7 Si verbum textum pertemptes ore Latino,
8 in sese alterno conectens ordine versus,
9 vota sonans longum poteris implere volumen.
10 Ne tamen ambages error sinuosus haberet,
11 ordine perscriptos minium reserare valebit
12 versus, quos titulis Augustus victor honestat :
13 Alme tuas laurus aetas sustollet in astra.
14 Aurea lux vatum, silvae mihi praemia serva.
15 Aucta deo virtus Musas magis ornat aperta.
16 Aurea victorem pietas sonat ubere lingua.
17 Aonios latices pietas juvat armaque diva.
18 Augusti florem pietas juvat, arma, tropaea.
19 Aonii frutices pietas juvat ubere gleba.
20
P1_19 v.1 Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra ;
2 luce tua signes fastus, sine limite consul.
3 Marte serenus habes rejecto munia Graium,
4 et Medi praestas in censum sceptra redire.
5 Torva Getas campo clarus ut lumina perdit,
6 vult curvo turmae felix sua comminus ictu
7 Armenii dux ferre levis, sol, te quoque pila.
8 Sic et victa refert exortos Dacia Francos.
9 Lege tuus tonso Rhenus tibi germinat exul
10 agmina, telorum subeant qui murmure bella.
11 Vincere florenti Latiales Sarmata ductu
12 rex tibi posse Getas viso dat limite, ultor.
13 Vidit te, summum columen, qua velifer aestu
14 serus in Oceani pressit juga Nysia pontus,
15 atque rudis radii scit lux exorta tropaea.
16 En, gaudent pietate altis pars perpete age.
17 Tu vatem firmes dictus, te nunc lyra cantet :
18 aucta deo virtus Musas magis ornat aperta.
19 Solum vota notis late sua Romula dat plebs ?
20 Sancta tuis alio permiscet vota tropaeis
21 visitur et crescit pictorum gratia cantu.
22 Sit vis vicinis, per Thulen gratia pollens.
23 Talis fixa suis signis lyra munera gestat,
24 orsa pari vates quae perfert, Delie, rythmo.
25 Lumine muriceo venerandus dux erit ut Sol
26 legibus ut Jani teneas avus orbe tribunal,
27 egregios titulos pietatis habebis amore.
28 Tot freta pacis apex mutari munere gaudet,
29 India clavigeri Latium vult tangere navi,
30 Nilaeus messor sua tradit castra, vel agmen
31 Arctos, quam Carpi noscet vix Haemus, in ora.
32 Sic istis cultus in rem curvantibus enses
33 te nivea juvat arce frui. Ponti decus auget,
34 Roma soror, veteres Tuscos, quos ore tuemur.
35 Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra.
Sept ‘versus intexti’ sillonnent cette
pièce :
- ALME TUAS LAURUS ARTAS SUSTOLLET IN ASTRA
– AUREA LUX VATUM SILVAE MIHI PRAEMIA SERVA
– AUCTA DEO VIRTUS MUSAS MAGIS ORNAT APERTA
– AUREA VICTOREM PIETAS SONAT UBERE LINGUA
- AONIOS LATICES PIETAS JUVAT ARMAQUE DIVA
- AUGUSTI FLOREM PIETAS JUVAT ARMA TROPAEA
- AONII FRUTICES PIETAS JUVAT UBERE GLAEBA
21
P1_20 v.1 Prodentur minio caelestia signa legenti.
2 Constantine, decus mundi, lux aurea saecli,
3 quis tua mixta canat mira pietate tropaea
4 exultans, dux summe, novis mea pagina votis,
5 aemula quam Clarii genitoris Calliopeae
6 composuit tali nunc mens perfusa liquore ?
7 Versificas Helicon in gaudia proluat undas,
8 clementique novum numen de pectore verset,
9 namque ego magnanimi dicam numerosa canendo
10 sceptra ducis. Gazzae nobis dat Graecia dona,
11 saeclaque Blemmyico sociali limite firmas,
12 Romula lux. Condigna novis florentia votis
13 voto scripta cano. Tali Mars cardine tecto
14 jam bellis totum Myseum perplectere civem
15 ut pateat Rubicon parili petit aethera jure.
16 Nunc felix proprios pacis me scrupea visus
17 jam stimulat signis exultans Musa notare,
18 gaudia laetus nunc per me notat avia Phoebus
22
19 retito quoque texta novo cane laurea plectro,
20 arte notis picta felicia saecula plaudens.
21 Sic aestus vates fido duce, Pythie, carpens
22 nunc tutus contemnat, summe, procax ; ego vero
23 nunc mare Sigaeum valeam bene frangere remo,
24 carbasa Noctiferum totum si scrupea tendo,
25 pulpita deportans. Visam contexere navem
26 Musa sinit ; conjuncta tuo spes inclita voto.
27 Mentem per tortum fessam non frangat hiulco
28 laus mea ficta pede stans magna mole docendi.
29 Signa palam dicam laetissima flumine sancto,
30 mente bona ; contemnat, summis cum sibi agonem
31 votis post fractum Martem clementia reddet ?
32 Sic nobis lecto quo crescunt aurea saecla
33 mox Latio vincens jam bis vicennia reddes,
34 carmine quae pietas miro de nomine formet.
35 Flore notans votum vario dat pagina felix,
36 Augustae sobolis memorans insignia fata.
37 Judice te vel teste pio condigna parentis
38 jungentur titulis felicia facta nepotum.
Le motif dessiné dans ce texte par les ‘versus
intexti’ est aussi complexe que le « dessin dans
le tapis » d’ un roman de Henry James. Il s’agit
d’un vaisseau, dont le mât et les vergues sont
remplacés par un chrisme.
On peut lire :
- NAVITA NUNC TUTUS CONTEMNAT SUMME PROCELLAS
- NIGRAS NUNC TUTUS CONTEMNAT SUMME PROCELLAS
- TUTUS CONTEMNAT SUMMIS CUMULATA TROPAEIS
- PULSA MENTE LALA CONTEMNAT SUMMA PROCELLAS
- SPE QUOQUE ROMA BONA CONTEMNAT SUMME PROCELLAS
– ROMA FELIX FLORET SEMPER VOTIS TUIS
...
23
P1_21 v.1 O si diviso metiri limite Clio
2 una lege sui, uno manantia fonte
3 Aonio, versus heroi jure manente,
4 ausuro donet metri felicia texta,
5 augeri longo patiens exordia fine,
6 exiguo cursu, parvo crescentia motu,
7 ultima postremo donec fastigia tota
8 ascensu jugi cumulato limite claudat,
9 uno bis spatio versus elementa prioris
10 dinumerans, cogens aequari lege retenta
11 parva nimis longis et visu dissona multum
12 tempore sub parili, metri rationibus isdem,
13 dimidium numero Musis tamen aequiperantem.
14 Haec erit in varios species aptissima cantus,
15 perque modos gradibus surget fecunda sonoris
16 aere cavo et tereti, calamis crescentibus aucta,
17 quis bene subpositis quadratis ordine plectris
18 artificis manus in numeros clauditque aperitque
19 spiramenta, probans placitis bene consona rythmis,
20 sub quibus unda latens properantibus incita ventis,
21 quos vicibus crebris juvenum labor haud sibi discors
22 hinc atque hinc animatque agitans augetque reluctans,
23 compositum ad numeros propriumque ad carmina praestat,
24 quodque queat minimum ad motum intremefacta frequenter
25 plectra adaperta sequi aut placidos bene claudere cantus
26 jamque metro et rythmis praestringere quicquid ubiquest.
P1_22 v.1 Pauca quidem cecini fors frivola ; his quoque jungam
2 ludicra : sic nostra panget tua jussa Camena.
3 Ambiet haec claudens felicis numine Phoebi
4 Calliope partita novis sibi vincula curis,
5 flexibus ut primis discordi regula cultu
6 hinc alia sonet arte super Pythoia flexus.
7 Sic facies, totiens cum confirmaverit aestus,
8 sic animus nec victus iners sit saucius. Irim
9 impleri varias metricae gravioris ob artes
10 tandem nosse dei meditantem vix licet aestus ;
11 rite velit, metro dum in agmine colocat astri
12 effigiem, trepidoque parans sermone latenter
13 dicere nec metuens vincto sic omnia ab ortu
14 pangere. Sed rursum Bassus nunc prodere carmen
15 imperat : hic docilis Musae de fonte meabunt
16 ordine Castalio texti per nomina versus.
Les ‘versus intexti’ forment une frise de deux losanges et
demi accolés, dans lesquels sont insctits deux petits losanges
et demi. La patie supérieure des grands losanges dit :
- PUBLILIUS OPTATIANUS PORFIRIUS HAEC LUSI,
la patie inférieure :
- OMNE GENUS METRI TIBI PANGENS OPTIME BASSE
Dans les deux losanges et demi intérieurs on lit :
- HIC VERSUS VARIO COLORE DISPAR
24
P1_23 v.1 Mirum opus est cunctos et tales edere versus,
2 sicque locare hederis. Paulum tu, die, rogatus
3 mox ades. En quorsum rapies, qui praebeo fixas ?
4 Sum tuus, et primis tua discimus, ut tria felix
5 nec fallax tribuens audaci in munere clarum
6 aequiperes animum. Nunc Clio carmina firmet.
7 Qui poterunt pangi ? Ponam ceu stamina normas,
8 quae verrant sese, quae vincula mitia curent ?
9 Tu dabis has vires ; tua rursum consere praemia.
10 Ausibus in magnis laeta ad contraria curras.
11 Aonidum nam fonte gravi micat ars nova venis.
12 Immanest prorsum amplexu aut tot ocius oras
13 prospicere, plantare modos, immittat uti tum
14 et projecta necet consumpto ingloria libro.
15 Si sapiunt et nostra cui succrescere acumen
16 praesolidum densumque animi deducere viva,
17 congruere cernant studiose qui bona calles
18 legibus abstrusis, quod carmina conspicor a te,
19 blande animi judex, qui moribus omni agis auctu ;
20 praemiro ostendis studia in rectore polita,
21 Treusicolasque tuos, auctus laetabile, sumens
22 intuitum quo prospera facta ac gaudia dones
23 publica : nil prius est quod vi et nomine curas.
24 Fas sit Sidonii sensum in penetrale patroni
25 noscere quae possis. Illic nitor ociter ejus
26 conditur abstrusa generosum cogere censum
27 pauperie : flagrant geminis nova gaudia votis.
28 Dives Apollineis deaurat foedera plectris ;
29 hic novit laudes doctus quaeque omine tanto
30 sunt praevisa bonis. Tu dexter protinus esto
31 cum sanctis ; insiste fide festinus in amplum.
32 Clementi haec nutu Augustus tibi dona beata
33 laudato tribuet, te consule praemia complet.
34 Hinc tua tunc festis noti sex nomina plausus
25
35 plurimus ac prudens rerum quis torpeat usus
36 degeneri ab spe molita plus ingruit. Hinc jam
37 suscipe voto alacri hoc munus, vir bone, clare.
P1_24 v.1 Ingemui graviter, Graecum miseratus amicum,
2 cui mea mens, admissa dolens, cupit omnia fari,
3 solus ut haec occulta legens se concitet ira,
4 unde queat plexum vinclis sontemque tenere,
5 sed vitans multos, quos foeda ad jurgia cojux
6 noluerit testes, neu candida femina Graecum
7 mox caris hebetet telis, nihil improba cygni
8 deposuisse videns Helenam, cui gratia binis
9 major adulteriis. Do nomina cuncta libenter :
10 Musa sonat Graecis. Phryx conjux, crede canenti.
En commençant la lecture des ‘versus intexti’
par les deux grandes diagonales, puis, pour
chacune d’elles, de leur deux premières
parallèles (d’égale longueur), et ainsi de
suite avec les parallèles de plus en plus
courtes, on peut lire :
- MIXTA PER ANFRACTUS DIDUCUNT CARMINA MUSAE
- SEU CANCELLATOS SPATIA IN CONTRARIA FLEXUS
- SERIEM PARAMUS ORDINARE ACRIUS
- AMOR POESIS SPISSA GAUDET EXIGI
- POSSIT COIRE DOCTA RERUM LIMITE
- OPUS TUETUR NON NEGATA PARCITAS
- SPECIOSA SANCTA CULTU
- BENE PICTA MUSA METRIS
- BREVITER FLUAS UT ISTO
- OPUS EST PER ARTA COETU
- AUDEO PLENAS
- EDERE FORMAS
- PICTA NOTABO
- JURA CAMENIS
26
P1_25 v.1 O qui Tartareas pede fauces proteris almo,
2 o miserate tuos, quis ignea templa supremi
3 annuis esse poli, pia lucis regna paternae,
4 tu virtus aeterna dei ; tecum omnia, Christe,
5 tunc pater exorsus, cum moles obsita pigro
6 squalore emersit, positoque adrisit operto
7 ante ortus hominum ; sancto tu, dive, Tonanti
8 secretae vires, quem tutum mens genitoris
9 sola tenens prudensque dei deus interioris,
10 principii sobolem nullius, vasta cruento
11 quod Mors regnabat leto, rata gaudia fudit
12 ore medellifero, nec poena perpete frangi
13 depulsos homines placuit natalibus astris ;
14 tum tu prostratis vitae via, sed tamen olim
15 praesago admonitu te vatum fata canebant.
16 Te, quia fecundus porro ortus error agebat,
17 consilii ut summam rerum sator edidit ore,
18 o vere patris sapientia, Christe ; opulento
19 exsertus verbo, detrusum in vincula mortis
20 mox hominem sumis, quaeque est vis una saluti,
21 infima dignare quod naturae ordine recto,
22 ut perculsa leves, inclinere ipse jacenti.
23 Non e terreno corpus tibi pondere tractum,
24 praecelso sed virgo uterum de semine feta,
25 nec segni coitu natus, sed conjuge caelos,
26 corporeus vultu, deus actu : casus utrumque.
27 Invitans jussa exemplis hominique dicatus
28 aequalis dominus, quia lis onerosa caduco
29 dicta sit humano, sperem ut divina imitatu,
30 ipse hominis titulo incedis, teque profanis,
31 maxime, Judaeis plectendum post pia mille
32 munia permittis, letumque salubre luisti ;
33 mox necat humanas in se caro pendula noxas,
34 at pater in sedes natum recipitque vehitque.
35 Aeternum salvis signum dat machina sacra.
Le ‘ versus intextus’ est une phrase
en grec qui s’adresse à un ami grec,
un certain «Marke» (ou Markete) , à qui
son épouse fait des « foeda jurgia » :
- MARKE TE HN ALO<CH>ON THN YMNIDA
NEILOS ELAUNEI (le TE HN fait
difficulté -, ainsi que le « ALOXON »
qui suit.) Le conseil donné ici reste,
malgré tout, quelque peu énigmatique :
« Marke(te) malmène son épouse, la
chanteuse du Nil. »
27
P1_26 v.1 Ardua componunt felices carmina Musae
2 dissona connectunt diversis vincula metris
3 scrupea pangentes torquentes pectora vates
4 undique confusis constabunt singula verbis.
P1_26A v.1 Carmina felices componunt ardua Musae
2 vincula diversis connectunt dissona metris
3 pectora torquentes pangentes scrupea vates
4 singula constabunt confusis undique verbis.
P1_26B v.1 Ardua constabunt torquentes carmina Musae
2 dissona componunt connectunt vincula metris
3 scrupea confusis diversis pectora vates
4 undique felices pangentes singula verbis.
P1_26C v.1 Carmina torquentes constabunt ardua Musae
2 vincula connectunt componunt dissona metris
3 pectora diversis confusis scrupea vates
Les ‘versus intexti’ s’inscrivent
dans un chrisme :
- le texte des deux branches du chi
est le même : OMNIPOTENS GENITOR TUQUE
O DIVISIO MIXTA ;
- le texte du rho est, pour la hampe :
FILIUS ATQUE PATER ET SANCTUS SPIRITUS
UNUM, complété, dans la boucle, par
FAVEAT VOTIS.
28
4 singula pangentes felices undique verbis.
P1_26D v.1 Undique connectunt constabunt singula Musae
2 scrupea torquentes componunt pectora metris
3 dissona confusis felices vincula vates
4 ardua pangentes diversis carmina verbis.
P_126E v.1 Singula constabunt connectunt undique Musae
2 pectora componunt torquentes scrupea metris
3 vincula felices confusis dissona vates,
4 carmina diversis pangentes ardua verbis.
P1_26F v.1 Carmina diversis felices ardua Musae
2 vincula pangentes conectunt dissona metris
3 pectora torquentes componunt scrupea vatis
4 singula confusis constabunt undique verbis.
P1_26G v.1 Ardua felices diversis carmina Musae
2 dissona conectunt pangentes vincula metris
3 scrupea componunt torquentes pectora vatis
4 undique constabunt confusis singula verbis.
P1_26H v.1 Singula confusis pangentes undique Musae
2 pectora diversis felices ardua metris
3 vincula connectunt constabunt scrupea vates
4 carmina componunt torquentes dissona verbis.
P1_26I v.1 Undique pangentes confusis singula Musae
2 ardua felices diversis pectora metris
3 scrupea constabunt conectunt vincula vates
4 dissona torquentes componunt carmina verbis.
P1_26J v.1 Dissona torquentes constabunt vincula Musae
2 undique connectunt componunt singula metris
3 ardua diversis confusis carmina vates
4 scrupea pangentes felices pectora verbis.
P1_26K v.1 Pectora felices pangentes scrupea Musae
2 carmina confusis diversis ardua metris
3 singula componunt connectunt undique vates
4 vincula constabunt torquentes dissona verbis.
P1_26L v.1 Scrupea felices diversis pectora Musae,
2 ardua connectunt pangentes carmina metris,
3 undique componunt torquentes singula vates,
4 dissona constabunt confusis vincula verbis.
P1_26M v.1 Vincula confusis constabunt dissona Musae,
2 singula torquentes componunt undique metris,
3 carmina pangentes connectunt ardua vates
4 pectora diversis felices scrupea verbis.
P1_26N v.1 Vincula componunt connectunt dissona Musae,
2 singula constabunt torquentes undique metris,
3 carmina felices confusis ardua vates,
4 pectora plangentes diversis scrupea verbis.
P1_26 0 v.1 Scrupea diversis pangentes pectora Musae,
29
2 ardua confusis felices carmina metris,
3 undique torquentes constabunt singula vates,
4 dissona connectunt componunt vincula verbis.
P1_26P v.1 Pectora pangentes confusis scrupea Musae,
2 ardua confusis felices carmina metris,
3 undique torqunetes constabunt ardua vates,
4 dissona connectunt componunt vincula verbis.
P1_26Q v.1 Scrupea diversis pangentes pectora Musae,
2 ardua confusis felices carmina metris,
3 undique torquentes constabunt singula vates
4 dissona connectunt componunt vincula verbis.
P1_26R v.1 Pectora pangentes confusis scrupea Musae,
2 carmina felices diversis ardua metris,
3 singula constabunt connectunt undique vates,
4 vincula torquentes componunt dissona verbis.
P1_26S v.1 Dissona componunt torquentes vincula Musae,
2 undique connectunt constabunt singula metris,
3 ardua diversis felices carmina vates,
4 scrupea confusis pangentes pectora verbis.
P1_27 v.1 Praecelsae quercus frondenti in vertice pendens
2 testor templa loci Faunos celebrare frequentes,
3 disparibus compacta modis totidemque cicutis,
4 dulcisono Panum oblectans modulamine silvas,
5 Naiadum Dryadumque choros arcanaque Bacchi
6 orgia et heuvantis Satyros per musica tempe.
7 Me Pan ad thiasos docuit modulamina cantus,
8 et variata sonis vinxit consortia primus ;
9 Attis almus amans, tua maxima cura, Cybele,
10 e roseo terit ore deus mollique labello,
11 accenditque tuos Idaeos, mater, amores ;
12 in me felices animavit carmine Musas,
13 me judex formae alta gestavit in Ida ;
14 me laeti sociam voti vicina marito
15 Eoo lucis canit invitata sub ortu.
P1_28 v.1 Blanditias fera Mors Veneris persensit amando,
2 permisit solitae nec Styga tristitiae.
3 Tristitiae Styga nec solitae permisit, amando
4 persensit Veneris Mors fera blanditias.
5 Omnipotens pater huic semper concessit amori,
6 fecit nec requiem tot sibi fulminibus.
7 Fulminibus sibi tot requiem nec fecit, amori
8 concessit semper huic pater omnipotens.
9 Purpureus tibi flos vultum non pingit, Iacche,
10 monstrat nec mitem frons nova laetitiam.
11 Laetitiam nova frons mitem nec monstrat, Iacche,
La forme décroissante de cette pièce (à mètre constant, l’hexamètre
dactylique) évoque celle d’une flûte de Pan.
30
12 pingit non vultum flos tibi purpureus.
13 Occubuit minor hic fractis et viribus aestu
14 torpuit oppressus Amphitryoniades.
15 Amphitryoniades oppressus torpuit aestu,
16 viribus et fractis hic minor occubuit.
17 Incaluit jubar hoc externis ignibus ardens
18 fortius ; ardorem Sol sibi congeminat.
19 Congeminat sibi Sol ardorem ; fortius ardens
20 ignibus externis hoc jubar incaluit.
21 Deposita face Nox quaesivit lumina Phoebes,
22 vulnere sed blandus haec tenet Endymion.
23 Endymion tenet haec blandus sed vulnere, Phoebes
24 lumina quaesivit Nox face deposita.
25 Armipotens deus hoc suspirat pondere, vulnus
26 ferrea nec rabies aut furor exsuperat.
27 Et superat furor aut rabies nec ferrea vulnus,
28 pondere suspirat hoc deus armipotens.
29 Impatiens Venus est, silvas dum lustrat Adonis,
30 carpit si Martem, jam cui conveniat ?
31 Conveniat cui jam, Martem si carpit ? Adonis
32 lustrat dum silvas, est Venus impatiens.
P1_29 v.1 Nudus, egens, Veneris naufragus in pelago.
P1_30 v.1 Auxilium Fortuna tibi, res perfida, Quinte,
2 et tulit in fronte grande supercilium.
3 Haut aliud credam, puteum puto te quoque, Quinte :
4 quanto altus magis es, tam mage despiceris.
CARMINA OMMISSA IN EDITIONE NUMERICA, SED PRAESENTIA IN PATROLOGIA LATINA
CARMEN SECUNDUM (in Patrologia)
P2_01 v.1 Vides ut ara stemdicata Pythio
2 fabre polita vatis artem musica
3 sic pulchra sacratissima gens Phoebo decens
4 his apta templis quos litant vatum chori
5 tot compta sertis et Camenae floribus
6 Heliconiis locanda lucis carminum
7 non caute dura me polivit artifex
8 excisa non sum rupe montis albidi
9 luna enitente nec Paride vertice
10 non caesa duro nec coacta spiculo
11 arta reprimos eminentes angulos
12 et mox secundos propagare latius
13 eosque caute singulos subducere
14 gradu minuto per recurvas lineas
15 normata ubique sic deinde regula
16 ut hora quadrae sit rigente limite
17 vel inde ad imum fusa rursum lineas
18 tendatur arte latior per ordinem
19 me metra pangunt de Camenarum modis
31
20 mutato numquam numero dumtaxat pedum
21 quae docta servat dum praeceptis regula
22 elementa crescunt et decrescunt carminum
23 Has Phoebes supplex dans metrorum imagines
24 templis chorisque laetus intersit sacris.
CARMEN SEXTUM DECIMUM
P2_02 v.1 Sancte decus mundi ac rerum summa salutis
2 lux pia terrarum te solo principe saeclis
3 immensum gaudere bonis datur aurea venit
4 summo missa deo fusis pater alme tyrannis
5 justitia in terras et gloria candida veri
6 teque ducem agregata fides et jura renata
7 totaque perculsis ingenti mole tyrannis
8 aspera vis posita est belli res Itala jure
9 sceptra dabit populis voto pius orbis Eoi
10 Auguste in victas mundi transibis in oras
11 teque suplex totis ducibus stipata Syene
12 orat jura cupit lucis sibi gaudia nostrae
13 optat amat fallax en Persida tela fugarum
14 Parthus deposuit ruitoris undique rubri
15 litoris aetherio e nutu certamine amoris
16 Medus Arabs mox omnis ovat laudare sereni
17 oris lustrat vidat veris sancte tropaeis
18 haec mage felices titulos vincas ut amore
19 aurea perpetuo restaurans saecula mundo
20 Indus et aurorae miles quos flumine Nilus
21 tangit fecundis venturus frugifer undis
En jouant sur le nombre de syllabes
(à mètre constant, en l’occurrence le
sénaire ïambique, particulièrement
« plastique » au point de vue
syllabique), en alignant les vers sur
leur axe médiant, on obtient un poème-
objet : ici un autel dédié à Phébus
Apollon.
32
22 orantes pia jura petent gens nobilis ortu
23 Aethiopes cuncti parent optataque mundi
24 tempora laeta dedit nobis felicius aevum
25 en suplices Persae jura sibi regia nolunt
26 te dominum malunt fusi tua semper adorant
27 oras vis cupiunt totis tibi cedere regnis
28 tu pius et justi vere memor inclyte laetis
29 da responsa bona semper mitissimus orbis
30 impertire tuum clementer et addito numen
31 sint mage felices pariter quos alme tuere
32 et reparata jugans maesti divortiam undi
33 orbes junge pares det leges Roma volentes
34 principe te in populos miti felicius aevo
35 omnia laetentur florentibus aurea rebus.
CARMEN VICESSIMUM QUARTUM
P2_03 v.1 Post Martios labores
2 et Caesarum perennes
3 virtutibus per orbem
4 tot laureas virentes
5 et principis tropaea
Autre chrisme. La branche gauche-droite
du chi contient le ‘versus intextus » :
- SUMMI DEI AUXILIO NUTUQUE PERPETUO TUTUS ;
de bas en haut, dans l’autre branche
- ORBEM TOTUM PACAVIT TRUCIDATIS TYRANIS
Le jambage du rho contient
- CONSTANTINUS PIUS ET AETERNUS IMPERATOR
avec pour suite, dans la boucle :
- REPARATOR ORBIS.
33
6 felicibus triumphis
7 augusta rite saeclis
8 exsultat omnis aetas
9 urbesque flore grato
10 et frondibus decoris
11 totis virent plateis
12 hac ordo veste clarus
13 cum purpuris honorum
14 fausto precantur ore
15 feruntque dona laeti
16 jam alma culmen orbis
17 dat munera et coronas
18 auro ferens coruscas
19 victorias triumphis
20 votaque jam theatris
21 redduntur et choreis
22 me sors iniqua tantis
23 sollemnibus remotum
24 vix haec sonare sivit
25 tot vota fonte Phoebi
26 versuque compta solo.
CARMINA JUNCTA : CARMEN VICESSIMUM QUARTUM ET CARMEN VICESSIMUM QUINTUM (21 IN EDITIONE NUMERICA).
P2-04 v.1 Post Martios labores O si diviso metiri limite Clio
2 et Caesarum perennes una lege sui, uno manantia fonte
3 virtutibus per orbem Aonio, versus heroi jure manente,
4 tot laureas virentes ausuro donet metri felicia texta,
5 et principis tropaea augeri longo patiens exordia fine,
6 felicibus triumphis exiguo cursu, parvo crescentia motu,
7 augusta rite saeclis ultima postremo donec fastigia tota
8 exsultat omnis aetas ascensu jugi cumulato limite claudat,
9 urbesque flore grato uno bis spatio versus elementa prioris
10 et frondibus decoris dinumerans, cogens aequari lege retenta
11 totis virent plateis parva nimis longis et visu dissona multum
12 hac ordo veste clarus tempore sub parili, metri rationibus isdem,
13 cum purpuris honorum dimidium numero Musis tamen aequiperantem.
14 Fausto precantur ore. Haec erit in varios species aptissima cantus,
15 feruntque dona laeti perque modos gradibus surget fecunda sonoris
16 jam alma culmen orbis aere cavo et tereti, calamis crescentibus aucta,
17 dat munera et coronas quis bene subpositis quadratis ordine plectris
18 auro ferens coruscas artificis manus in numeros clauditque aperitque
19 victorias triumphis spiramenta, probans placitis bene consona rythmis,
20 votaque jam theatris sub quibus unda latens properantibus incita ventis,
21 redduntur et choreis quos vicibus crebris juvenum labor haud sibi discors
22 me sors iniqua tantis hinc atque hinc animatque agitans augetque reluctans,
23 sollemnibus remotum compositum ad numeros propriumqe ad caermina praestat
24 vix haec sonare sivit quodque queat minimum ad motum intremefacta frequenter
25 tot vota fonte Phoebi plectra adaperta sequi aut placidos bene claudere cantus
26 versuque compta solo. Jamque metro et rythmis praestringere quicquid ubique est.
La forme de ces deux pièces accolées évoque celle de l’orgue à eau.