CATULLE CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/CATULLE_TWD.pdf5 nobis cum semel occidit brevis...
Transcript of CATULLE CARMINAcarmina-latina.com/cariboost_files/CATULLE_TWD.pdf5 nobis cum semel occidit brevis...
-
1
CATULLE CARMINA (2415 vers)
C1 v.1 Cui dono lepidum novum libellum
2 arida modo pumice expolitum ?
3 Corneli, tibi : namque tu solebas
4 meas esse aliquid putare nugas
5 jam tum, cum ausus es unus Italorum
6 omne aevum tribus explicare cartis
7 doctis, Juppiter, et laboriosis.
8 Quare habe tibi quidquid hoc libelli
9 qualecumque ; quod, o patrona virgo
10 plus uno maneat perenne saeclo.
C2 v.1 Passer, deliciae meae puellae,
2 quicum ludere, quem in sinu tenere,
3 cui primum digitum dare appetenti
4 et acris solet incitare morsus,
5 cum desiderio meo nitenti
6 carum nescio quid lubet jocari
7 et solaciolum sui doloris,
8 credo ut tum gravis acquiescat ardor :
9 tecum ludere sicut ipsa possem
10 et tristis animi levare curas !
C2B v.1 Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
2 pernici aureolum fuisse malum,
3 quod zonam soluit diu ligatam.
C3 v.1 Lugete, o Veneres Cupidinesque,
2 et quantum est hominum venustiorum :
3 passer mortuus est meae puellae,
4 passer, deliciae meae puellae,
5 quem plus illa oculis suis amabat.
6 Nam mellitus erat suamque norat
7 ipsam tam bene quam puella matrem,
8 nec sese a gremio illius movebat,
9 sed circumsiliens modo huc modo illuc
10 ad solam dominam usque pipiabat.
11 Qui nunc it per iter tenebricosum
12 illuc, unde negant redire quemquam.
13 At vobis male sit, malae tenebrae
14 Orci, quae omnia bella devoratis :
15 tam bellum mihi passerem abstulistis.
16 O factum male ! O miselle passer !
17 Tua nunc opera meae puellae
18 flendo turgiduli rubent ocelli.
C4 v.1 Phaselus ille, quem videtis, hospites,
2 ait fuisse navium celerrimus,
-
2
3 neque ullius natantis impetum trabis
4 nequisse praeterire, sive palmulis
5 opus foret volare sive linteo.
6 Et hoc negat minacis Hadriatici
7 negare litus insulasve Cycladas
8 Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
9 Propontida trucemve Ponticum sinum,
10 ubi iste post phaselus antea fuit
11 comata silva ; nam Cytorio in jugo
12 loquente saepe sibilum edidit coma.
13 Amastri Pontica et Cytore buxifer,
14 tibi haec fuisse et esse cognitissima
15 ait phaselus : ultima ex origine
16 tuo stetisse dicit in cacumine,
17 tuo imbuisse palmulas in aequore,
18 et inde tot per impotentia freta
19 erum tulisse, laeva sive dextera
20 vocaret aura, sive utrumque Juppiter
21 simul secundus incidisset in pedem ;
22 neque ulla vota litoralibus deis
23 sibi esse facta, cum veniret a mari
24 novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
25 Sed haec prius fuere : nunc recondita
26 senet quiete seque dedicat tibi,
27 gemelle Castor et gemelle Castoris.
C5 v.1 Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
2 rumoresque senum severiorum
3 omnes unius aestimemus assis !
4 Soles occidere et redire possunt :
5 nobis cum semel occidit brevis lux,
6 nox est perpetua una dormienda.
7 Da mi basia mille, deinde centum,
8 dein mille altera, dein secunda centum,
9 deinde usque altera mille, deinde centum.
10 Dein, cum milia multa fecerimus,
11 conturbabimus illa, ne sciamus,
12 aut ne quis malus invidere possit,
13 cum tantum sciat esse basiorum.
C6 v.1 Flavi, delicias tuas Catullo,
2 ni sint illepidae atque inelegantes,
3 velles dicere nec tacere posses.
4 Verum nescio quid febriculosi
5 scorti diligis : hoc pudet fateri.
6 Nam te non viduas jacere noctes
7 nequiquam tacitum cubile clamat
8 sertis ac Syrio fragrans olivo,
9 pulvinusque peraeque et hic et ille
10 attritus, tremulique quassa lecti
11 argutatio inambulatioque.
12 Nam nil stupra valet, nihil, tacere.
13 Cur ? Non tam latera ecfututa pandas,
14 ni tu quid facias ineptiarum.
15 Quare, quidquid habes boni malique,
16 dic nobis. Volo te ac tuos amores
17 ad caelum lepido vocare versu.
-
3
C7 v.1 Quaeris, quot mihi basiationes
2 tuae, Lesbia, sint satis superque.
3 Quam magnus numerus Libyssae harenae
4 lasarpiciferis jacet Cyrenis
5 oraclum Jovis inter aestuosi
6 et Batti veteris sacrum sepulcrum ;
7 aut quam sidera multa, cum tacet nox,
8 furtivos hominum vident amores :
9 tam te basia multa basiare
10 vesano satis et super Catullo est,
11 quae nec pernumerare curiosi
12 possint nec mala fascinare lingua.
C8 v.1 Miser Catulle, desinas ineptire,
2 et quod vides perisse perditum ducas.
3 Fulsere quondam candidi tibi soles,
4 cum ventitabas quo puella ducebat
5 amata nobis quantum amabitur nulla.
6 Ibi illa multa cum jocosa fiebant,
7 quae tu volebas nec puella nolebat,
8 fulsere vere candidi tibi soles.
9 Nunc jam illa non vult : tu quoque impotens noli,
10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,
11 sed obstinata mente perfer, obdura.
12 Vale puella, jam Catullus obdurat,
13 nec te requiret nec rogabit invitam.
14 At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
15 Scelesta, vae te, quae tibi manet vita ?
16 Quis nunc te adibit ? Cui videberis bella ?
17 Quem nunc amabis ? Cujus esse diceris ?
18 Quem basiabis ? Cui labella mordebis ?
19 At tu, Catulle, destinatus obdura.
C9 v.1 Verani, omnibus e meis amicis
2 antistans mihi milibus trecentis,
3 venistine domum ad tuos penates
4 fratresque unanimos anumque matrem ?
5 Venisti. O mihi nuntii beati !
6 Visam te incolumem audiamque Hiberum
7 narrantem loca, facta nationes,
8 ut mos est tuus, applicansque collum
9 jucundum os oculosque suaviabor.
10 O quantum est hominum beatiorum,
11 quid me laetius est beatiusve ?
C10 v.1 Varus me meus ad suos amores
2 visum duxerat e foro otiosum,
3 scortillum, ut mihi tum repente visum est,
4 non sane illepidum neque invenustum,
5 huc ut venimus, incidere nobis
6 sermones varii, in quibus, quid esset
7 jam Bithynia, quo modo se haberet,
8 et quonam mihi profuisset aere.
9 Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
10 nec praetoribus esse nec cohorti,
11 cur quisquam caput unctius referret,
12 praesertim quibus esset irrumator
13 praetor, nec faceret pili cohortem.
-
4
14 "At certe tamen," inquiunt "quod illic
15 natum dicitur esse, comparasti
16 ad lecticam homines." Ego, ut puellae
17 unum me facerem beatiorem,
18 "Non" inquam "mihi tam fuit maligne
19 ut, provincia quod mala incidisset,
20 non possem octo homines parare rectos."
21 At mi nullus erat nec hic neque illic
22 fractum qui veteris pedem grabati
23 in collo sibi collocare posset.
24 Hic illa, ut decuit cinaediorem,
25 "Quaeso" inquit "mihi, mi Catulle, paulum
26 istos commoda : nam volo ad Serapim
27 deferri." "Mane," inquii puellae,
28 "istud quod modo dixeram me habere,
29 fugit me ratio : meus sodalis
30 Cinna est Gaius, is sibi paravit.
31 Verum, utrum illius an mei, quid ad me ?
32 Utor tam bene quam mihi pararim.
33 Sed tu insulsa male et molesta vivis,
34 per quam non licet esse neglegentem."
C11 v.1 Furi et Aureli comites Catulli,
2 sive in extremos penetrabit Indos,
3 litus ut longe resonante Eoa
4 tunditur unda,
5 sive in Hyrcanos Arabesve molles,
6 seu Sagas sagittiferosve Parthos,
7 sive quae septemgeminus colorat
8 aequora Nilus,
9 sive trans altas gradietur Alpes,
10 Caesaris visens monimenta magni,
11 Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
12 mosque Britannos,
13 omnia haec, quaecumque feret voluntas
14 caelitum, temptare simul parati,
15 pauca nuntiate meae puellae
16 non bona dicta.
17 Cum suis vivat valeatque moechis,
18 quos simul complexa tenet trecentos,
19 nullum amans vere, sed identidem omnium
20 ilia rumpens ;
21 nec meum respectet, ut ante, amorem,
22 qui illius culpa cecidit velut prati
23 ultimi flos, praetereunte postquam
24 tactus aratro est.
C12 v.1 Marrucine Asini, manu sinistra
2 non belle uteris : in joco atque vino
3 tollis lintea neglegentiorum.
4 Hoc salsum esse putas ? Fugit te, inepte :
5 quamvis sordida res et invenusta est.
6 Non credis mihi ? Crede Pollioni
7 fratri, qui tua furta vel talento
8 mutari velit : est enim leporum
9 differtus puer ac facetiarum.
10 Quare aut hendecasyllabos trecentos
11 exspecta, aut mihi linteum remitte,
-
5
12 quod me non movet aestimatione,
13 verum est mnemosynum mei sodalis.
14 Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15 miserunt mihi muneri Fabullus
16 et Veranius : haec amem necesse est
17 ut Veraniolum meum et Fabullum.
C13 v.1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
2 paucis, si tibi di favent, diebus,
3 si tecum attuleris bonam atque magnam
4 cenam, non sine candida puella
5 et vino et sale et omnibus cachinnis.
6 Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
7 cenabis bene ; nam tui Catulli
8 plenus sacculus est aranearum.
9 Sed contra accipies meros amores
10 seu quid suavius elegantiusve est :
11 nam unguentum dabo, quod meae puellae
12 donarunt Veneres Cupidinesque,
13 quod tu cum olfacies, deos rogabis,
14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
C14 v.1 Ni te plus oculis meis amarem,
2 jucundissime Calve, munere isto
3 odissem te odio Vatiniano :
4 nam quid feci ego quidve sum locutus,
5 cur me tot male perderes poetis ?
6 Isti di mala multa dent clienti,
7 qui tantum tibi misit impiorum.
8 Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
9 munus dat tibi Sulla litterator,
10 non est mi male, sed bene ac beate,
11 quod non dispereunt tui labores.
12 Di magni, horribilem et sacrum libellum !
13 Quem tu scilicet ad tuum Catullum
14 misti, continuo ut die periret,
15 Saturnalibus, optimo dierum !
16 Non non hoc tibi, false, sic abibit.
17 Nam si luxerit ad librariorum
18 curram scrinia, Caesios, Aquinos,
19 Suffenum, omnia colligam venena.
20 Ac te his suppliciis remunerabor.
21 Vos hinc interea valete abite
22 illuc, unde malum pedem attulistis,
23 saecli incommoda, pessimi poetae.
C14B v.1 Si qui forte mearum ineptiarum
2 lectores eritis manusque vestras
3 non horrebitis admovere nobis,
C15 v.1 Commendo tibi me ac meos amores,
2 Aureli. Veniam peto pudentem,
3 ut, si quicquam animo tuo cupisti,
4 quod castum expeteres et integellum,
5 conserves puerum mihi pudice,
6 non dico a populo ; nihil veremur
7 istos, qui in platea modo huc modo illuc
8 in re praetereunt sua occupati ;
-
6
9 verum a te metuo tuoque pene
10 infesto pueris bonis malisque.
11 Quem tu qua lubet, ut lubet moveto
12 quantum vis, ubi erit foris paratum :
13 hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
14 Quod si te mala mens furorque vecors
15 in tantam impulerit, sceleste, culpam,
16 ut nostrum insidiis caput lacessas.
17 A tum te miserum malique fati !
18 Quem attractis pedibus patente porta
19 percurrent raphanique mugilesque.
C16 v.1 Pedicabo ego vos et irrumabo,
2 Aureli pathice et cinaede Furi,
3 qui me ex versiculis meis putastis,
4 quod sunt molliculi, parum pudicum.
5 Nam castum esse decet pium poetam
6 ipsum, versiculos nihil necesse est ;
7 qui tum denique habent salem ac leporem,
8 si sunt molliculi ac parum pudici,
9 et quod pruriat incitare possunt,
10 non dico pueris, sed his pilosis
11 qui duros nequeunt movere lumbos.
12 Vos, quod milia multa basiorum
13 legistis, male me marem putatis ?
14 Pedicabo ego vos et irrumabo.
C17 v.1 O colonia, quae cupis ponte ludere longo,
2 et salire paratum habes, sed vereris inepta
3 crura ponticuli arculeis stantis in redivivis,
4 ne supinus eat cavaque in palude recumbat :
5 sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
6 in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
7 munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
8 Quendam municipem meum de tuo volo ponte
9 ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
10 verum totius ut lacus putidaeque paludis
11 lividissima maximeque est profunda vorago.
12 Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
13 bimuli tremula patris dormientis in ulna.
14 Cui cum sit viridissimo nupta flore puella
15 et puella tenellulo delicatior haedo,
16 adservanda nigerrimis diligentius uvis,
17 ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
18 nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
19 in fossa Liguri jacet suppernata securi,
20 tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam ;
21 talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
22 ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
23 Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
24 si pote stolidum repente excitare veternum,
25 et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
26 ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
C21 v.1 Aureli, pater esuritionum,
2 non harum modo, sed quot aut fuerunt
3 aut sunt aut aliis erunt in annis,
4 pedicare cupis meos amores.
-
7
5 Nec clam : nam simul es, jocaris una,
6 haerens ad latus omnia experiris.
7 Frustra : nam insidias mihi instruentem
8 tangam te prior irrumatione.
9 Atque id si faceres satur, tacerem :
10 nunc ipsum id doleo, quod esurire
11 A ! meme, puer et sitire discet.
12 Quare desine, dum licet pudico,
13 ne finem facias, sed irrumatus.
C22 v.1 Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
2 homo est venustus et dicax et urbanus,
3 idemque longe plurimos facit versus.
4 Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
5 perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
6 relata : cartae regiae, novi libri,
7 novi umbilici, lora rubra membranae,
8 derecta plumbo et pumice omnia aequata.
9 Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
10 Suffenus unus caprimulgus aut fossor
11 rursus videtur : tantum abhorret ac mutat.
12 Hoc quid putemus esse ? Qui modo scurra
13 aut si quid hac re scitius videbatur,
14 idem infaceto est infacetior rure,
15 simul poemata attigit, neque idem umquam
16 aeque est beatus ac poema cum scribit :
17 tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
18 Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
19 quem non in aliqua re videre Suffenum
20 possis. Suus cuique attributus est error ;
21 sed non videmus manticae quod in tergo est.
C23 v.1 Furei, cui neque servus est neque arca
2 nec cimex neque araneus neque ignis,
3 verum est et pater et noverca, quorum
4 dentes vel silicem comesse possunt,
5 est pulcre tibi cum tuo parente
6 et cum conjuge lignea parentis.
7 Nec mirum : bene nam valetis omnes,
8 pulcre concoquitis, nihil timetis,
9 non incendia, non graves ruinas,
10 non facta impia, non dolos veneni,
11 non casus alios periculorum.
12 Atqui corpora sicciora cornu
13 aut siquid magis aridum est habetis
14 sole et frigore et esuritione.
15 Quare non tibi sit bene ac beate ?
16 A te sudor abest, abest saliva,
17 mucusque et mala pituita nasi.
18 Hanc ad munditiem adde mundiorem,
19 quod culus tibi purior salillo est,
20 nec toto decies cacas in anno ;
21 atque id durius est faba et lapillis.
22 Quod tu si manibus teras fricesque,
23 non umquam digitum inquinare posses
24 haec tu commoda tam beata, Furi,
25 noli spernere nec putare parvi,
26 et sestertia quae soles precari
-
8
27 centum desine : nam sat es beatus.
C24 v.1 O qui flosculus es Juventiorum,
2 non horum modo, sed quot aut fuerunt
3 aut posthac aliis erunt in annis,
4 mallem divitias Midae dedisses
5 isti, cui neque servus est neque arca,
6 quam sic te sineres ab illo amari.
7 "Qui ? Non est homo bellus ?" Inquies. Est :
8 sed bello huic neque servus est neque arca.
9 Hoc tu quam lubet abice elevaque :
10 nec servum tamen ille habet neque arcam.
C25 v.1 Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
2 vel anseris medullula vel imula oricilla
3 vel pene languido senis situque araneoso,
4 idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
5 cum luna vestiarios ostendit oscitantes,
6 remitte pallium mihi meum, quod involasti,
7 sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
8 inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
9 Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
10 ne laneum latusculum manusque mollicellas
11 inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
12 et insolenter aestues, velut minuta magno
13 deprensa navis in mari, vesaniente vento.
C26 v.1 Furi, villula vestra non ad Austri
2 flatus opposita est neque ad Favoni
3 nec saevi Boreae aut Apheliotae,
4 verum ad milia quindecim et ducentos.
5 O ventum horribilem atque pestilentem !
C27 v.1 Minister vetuli puer Falerni
2 inger mi calices amariores,
3 ut lex Postumiae jubet magistrae
4 ebriosa acina ebriosioris.
5 At vos quo lubet hinc abite, lymphae
6 vini pernicies, et ad severos
7 migrate. Hic merus est Thyonianus.
C28 v.1 Pisonis comites, cohors inanis,
2 aptis sarcinulis et expeditis,
3 Verani optime tuque, mi Fabulle,
4 quid rerum geritis ? Satisne cum isto
5 vappa frigoraque et famem tulistis ?
6 Ecquidnam in tabulis patet lucelli
7 expensum, ut mihi, qui meum secutus
8 praetorem refero datum lucello ?
9 O Memmi, bene me ac diu supinum
10 tota ista trabe lentus irrumasti.
11 Sed, quantum video, pari fuistis
12 casu : nam nihilo minore verpa
13 farti estis. Pete nobiles amicos !
14 At vobis mala multa di deaeque
15 dent, opprobria Romuli Remique.
C29 v.1 Quis hoc potest videre, quis potest pati,
-
9
2 nisi impudicus et vorax et aleo,
3 Mamurram habere quod Comata Gallia
4 habebat ante et ultima Britannia ?
5 Cinaede Romule haec videbis et feres ?
6 Et ille nunc superbus et superfluens
7 perambulabit omnium cubilia,
8 ut albulus columbus aut Adoneus ?
9 Cinaede Romule, haec videbis et feres ?
10 Es impudicus et vorax et aleo.
11 Eone nomine, imperator unice,
12 fuisti in ultima occidentis insula,
13 ut ista vestra diffututa mentula
14 ducenties comesset aut trecenties ?
15 Quid est alid sinistra liberalitas ?
16 Parum expatravit an parum elluatus est ?
17 Paterna prima lancinata sunt bona,
18 secunda praeda Pontica, inde tertia
19 Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus :
20 nunc Galliae timetur et Britanniae.
21 Quid hunc malum fovetis ? Aut quid hic potest
22 nisi uncta devorare patrimonia ?
23 Eone nomine, urbis o potissimi,
24 socer generque, perdidistis omnia ?
C30 v.1 Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
2 jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi ?
3 Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide ?
4 Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
5 Quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
6 Eheu quid faciant, dic, homines cuive habeant fidem ?
7 Certe tute jubebas animam tradere, inique, me
8 inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
9 Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
10 ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
11 Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
12 quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
C31 v.1 Paene insularum, Sirmio, insularumque
2 ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
3 marique vasto fert uterque Neptunus,
4 quam te libenter quamque laetus inviso,
5 vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
6 liquisse campos et videre te in tuto.
7 O quid solutis est beatius curis,
8 cum mens onus reponit, ac peregrino
9 labore fessi venimus larem ad nostrum,
10 desideratoque acquiescimus lecto ?
11 Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
12 Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
13 gaudente, vosque, o Lydiae lacus undae,
14 ridete quidquid est domi cachinnorum.
C32 v.1 Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
2 meae deliciae, mei lepores,
3 jube ad te veniam meridiatum.
4 Et si jusseris, illud adjuvato,
5 ne quis liminis obseret tabellam,
6 neu tibi lubeat foras abire,
-
10
7 sed domi maneas paresque nobis
8 novem continuas fututiones.
9 Verum si quid ages, statim jubeto :
10 nam pransus jaceo et satur supinus
11 pertundo tunicamque palliumque.
C33 v.1 O furum optime balneariorum
2 Vibenni pater et cinaede fili
3 (nam dextra pater inquinatiore,
4 culo filius est voraciore),
5 cur non exilium malasque in oras
6 itis ? Quandoquidem patris rapinae
7 notae sunt populo, et natis pilosas,
8 fili, non potes asse venditare.
C34 v.1 Dianae sumus in fide
2 puellae et pueri integri :
3 Dianam pueri integri
4 puellaeque canamus.
5 O Latonia, maximi
6 magna progenies Jovis,
7 quam mater prope Deliam
8 deposivit olivam,
9 montium domina ut fores
10 silvarumque virentium
11 saltuumque reconditorum
12 amniumque sonantum :
13 tu Lucina dolentibus
14 Juno dicta puerperis,
15 tu potens Trivia et notho es
16 dicta lumine Luna.
17 Tu cursu, dea, menstruo
18 metiens iter annuum,
19 rustica agricolae bonis
20 tecta frugibus exples.
21 Sis quocumque tibi placet
22 sancta nomine, Romulique,
23 antique ut solita es, bona
24 sospites ope gentem.
C35 v.1 Poetae tenero, meo sodali,
2 velim Caecilio, papyre, dicas
3 Veronam veniat, Novi relinquens
4 Comi moenia Lariumque litus.
5 Nam quasdam volo cogitationes
6 amici accipiat sui meique.
7 Quare, si sapiet, viam vorabit,
8 quamvis candida milies puella
9 euntem revocet, manusque collo
10 ambas iniciens roget morari.
11 Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
12 illum deperit impotente amore.
13 Nam quo tempore legit incohatam
14 Dindymi dominam, ex eo misellae
15 ignes interiorem edunt medullam.
16 Ignosco tibi, Sapphica puella
17 musa doctior ; est enim venuste
18 Magna Caecilio incohata Mater.
-
11
C36 v.1 Annales Volusi, cacata carta,
2 votum solvite pro mea puella.
3 Nam sanctae Veneri Cupidinique
4 vovit, si sibi restitutus essem
5 desissemque truces vibrare iambos,
6 electissima pessimi poetae
7 scripta tardipedi deo daturam
8 infelicibus ustilanda lignis.
9 Et hoc pessima se puella vidit
10 jocose lepide vovere divis.
11 Nunc o caeruleo creata ponto,
12 quae sanctum Idalium Uriosque apertos
13 quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
14 colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
15 quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
16 acceptum face redditumque votum,
17 si non illepidum neque invenustum est.
18 At vos interea venite in ignem,
19 pleni ruris et inficetiarum.
20 Annales Volusi, cacata carta.
C37 v.1 Salax taberna vosque contubernales,
2 a pilleatis nona fratribus pila,
3 solis putatis esse mentulas vobis,
4 solis licere, quidquid est puellarum,
5 confutuere et putare ceteros hircos ?
6 An, continenter quod sedetis insulsi
7 centum an ducenti, non putatis ausurum
8 me una ducentos irrumare sessores ?
9 Atqui putate : namque totius vobis
10 frontem tabernae sopionibus scribam.
11 Puella nam mi, quae meo sinu fugit,
12 amata tantum quantum amabitur nulla,
13 pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
14 consedit istic. Hanc boni beatique
15 omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
16 omnes pusilli et semitarii moechi ;
17 tu praeter omnes une de capillatis,
18 cuniculosae Celtiberiae fili,
19 Egnati, opaca quem bonum facit barba
20 et dens Hibera defricatus urina.
C38 v.1 Malest, Cornifici, tuo Catullo
2 malest, me hercule, et laboriose,
3 et magis magis in dies et horas.
4 Quem tu, quod minimum facillimumque est,
5 qua solatus es allocutione ?
6 Irascor tibi. Sic meos amores ?
7 Paulum quid lubet allocutionis,
8 maestius lacrimis Simonideis.
C39 v.1 Egnatius, quod candidos habet dentes,
2 renidet usque quaque. Si ad rei ventum est
3 subsellium, cum orator excitat fletum,
4 renidet ille ; si ad pii rogum fili
5 lugetur, orba cum flet unicum mater,
6 renidet ille. Quidquid est, ubicumque est,
-
12
7 quodcumque agit, renidet : hunc habet morbum,
8 neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
9 Quare monendum est te mihi, bone Egnati.
10 Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
11 aut pinguis Umber aut obesus Etruscus
12 aut Lanuvinus ater atque dentatus
13 aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
14 aut quid lubet, qui puriter lavit dentes,
15 tamen renidere usque quaque te nollem :
16 nam risu inepto res ineptior nulla est.
17 Nunc Celtiber es : Celtiberia in terra,
18 quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
19 dentem atque russam defricare gingivam,
20 ut quo iste vester expolitior dens est,
21 hoc te amplius bibisse praedicet loti.
C40 v.1 Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
2 agit praecipitem in meos iambos ?
3 Quis deus tibi non bene advocatus
4 vecordem parat excitare rixam ?
5 An ut pervenias in ora vulgi ?
6 Quid vis ? Qualubet esse notus optas ?
7 Eris, quandoquidem meos amores
8 cum longa voluisti amare poena.
C41 v.1 Ameana puella defututa
2 tota milia me decem poposcit,
3 ista turpiculo puella naso,
4 decoctoris amica Formiani.
5 Propinqui, quibus est puella curae,
6 amicos medicosque convocate :
7 non est sana puella, nec rogare
8 qualis sit solet esse imaginosa.
C42 v.1 Adeste, hendecasyllabi, quot estis
2 omnes undique, quotquot estis omnes.
3 Jocum me putat esse moecha turpis,
4 et negat mihi nostra reddituram
5 pugillaria, si pati potestis.
6 Persequamur eam et reflagitemus.
7 Quae sit, quaeritis ? Illa, quam videtis
8 turpe incedere, mimice ac moleste
9 ridentem catuli ore Gallicani.
10 Circumsistite eam, et reflagitate,
11 "Moecha putida, redde codicillos,
12 redde putida moecha, codicillos !"
13 Non assis facis ? O lutum, lupanar,
14 aut si perditius potes quid esse.
15 Sed non est tamen hoc satis putandum.
16 Quod si non aliud potest ruborem
17 ferreo canis exprimamus ore.
18 Conclamate iterum altiore voce.
19 "Moecha putide, redde codicillos,
20 redde, putida moecha, codicillos !"
21 Sed nil proficimus, nihil movetur.
22 Mutanda est ratio modusque vobis,
23 siquid proficere amplius potestis :
24 "Pudica et proba, redde codicillos."
-
13
C43 v.1 Salve, nec minimo puella naso
2 nec bello pede nec nigris ocellis
3 nec longis digitis nec ore sicco
4 nec sane nimis elegante lingua,
5 decoctoris amica Formiani.
6 Ten provincia narrat esse bellam ?
7 Tecum Lesbia nostra comparatur ?
8 O saeclum insapiens et infacetum !
C44 v.1 O funde noster seu Sabine seu Tiburs
2 (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
3 cordi Catullum laedere ; at quibus cordi est,
4 quovis Sabinum pignore esse contendunt),
5 sed seu Sabine sive verius Tiburs,
6 fui libenter in tua suburbana
7 villa, malamque pectore expuli tussim,
8 non inmerenti quam mihi meus venter,
9 dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
10 Nam, Sestianus dum volo esse conviva,
11 orationem in Antium petitorem
12 plenam veneni et pestilentiae legi.
13 Hic me gravido frigida et frequens tussis
14 quassavit usque, dum in tuum sinum fugi,
15 et me recuravi otioque et urtica.
16 Quare refectus maximas tibi grates
17 ago, meum quod non es ulta peccatum.
18 Nec deprecor jam, si nefaria scripta
19 Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
20 non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
21 qui tunc vocat me, cum malum librum legi.
C45 v.1 Acmen Septimius suos amores
2 tenens in gremio "mea" inquit "Acme,
3 ni te perdite amo atque amare porro
4 omnes sum assidue paratus annos,
5 quantum qui pote plurimum perire,
6 solus in Libya Indiaque tosta
7 caesio veniam obvius leoni."
8 Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
9 dextra sternuit approbationem.
10 At Acme leviter caput reflectens
11 et dulcis pueri ebrios ocellos
12 illo purpureo ore suaviata,
13 "Sic" inquit "mea vita Septimille,
14 huic uni domino usque serviamus,
15 ut multo mihi major acriorque
16 ignis mollibus ardet in medullis."
17 Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
18 dextra sternuit approbationem.
19 Nunc ab auspicio bono profecti
20 mutuis animis amant amantur.
21 Unam Septimius misellus Acmen
22 mavult quam Syrias Britanniasque :
23 uno in Septimio fidelis Acme
24 facit delicias libidinisque.
25 Quis ullos homines beatiores
26 vidit, quis Venerem auspicatiorem ?
-
14
C46 v.1 Jam ver egelidos refert tepores,
2 jam caeli furor aequinoctialis
3 jucundis Zephyri silescit aureis.
4 Linquantur Phrygii, Catulle, campi
5 Nicaeaeque ager uber aestuosae :
6 ad claras Asiae volemus urbes.
7 Jam mens praetrepidans avet vagari,
8 jam laeti studio pedes vigescunt.
9 O dulces comitum valete coetus,
10 longe quos simul a domo profectos
11 diversae varie viae reportant.
C47 v.1 Porci et Socration, duae sinistrae
2 Pisonis, scabies famesque mundi,
3 vos Veraniolo meo et Fabullo
4 verpus praeposuit Priapus ille ?
5 Vos convivia lauta sumptuose
6 de die facitis, mei sodales
7 quaerunt in trivio vocationes ?
C48 v.1 Mellitos oculos tuos, Juventi,
2 si quis me sinat usque basiare,
3 usque ad milia basiem trecenta
4 nec numquam videar satur futurus,
5 non si densior aridis aristis
6 sit nostrae seges osculationis.
C49 v.1 Disertissime Romuli nepotum,
2 quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
3 quotque post aliis erunt in annis,
4 gratias tibi maximas Catullus
5 agit pessimus omnium poeta,
6 tanto pessimus omnium poeta,
7 quanto tu optimus omnium patronus.
C50 v.1 Hesterno, Licini, die otiosi
2 multum lusimus in meis tabellis,
3 ut convenerat esse delicatos :
4 scribens versiculos uterque nostrum
5 ludebat numero modo hoc modo illoc,
6 reddens mutua per jocum atque vinum.
7 Atque illinc abii tuo lepore
8 incensus, Licini, facetiisque,
9 ut nec me miserum cibus juvaret
10 nec somnus tegeret quiete ocellos,
11 sed toto indomitus furore lecto
12 versarer, cupiens videre lucem,
13 ut tecum loquerer, simulque ut essem.
14 At defessa labore membra postquam
15 semimortua lectulo jacebant,
16 hoc, jucunde, tibi poema feci,
17 ex quo perspiceres meum dolorem.
18 Nunc audax cave sis, precesque nostras,
19 oramus, cave despuas, ocelle,
20 ne poenas Nemesis reposcat a te.
21 Est vehemens dea : laedere hanc caveto.
-
15
C51 v.1 Ille mi par esse deo videtur,
2 ille, si fas est, superare divos,
3 qui sedens adversus identidem te
4 spectat et audit
5 dulce ridentem, misero quod omnis
6 eripit sensus mihi : nam simul te,
7 Lesbia, aspexi, nihil est super mi
8 vocis in ore,
9 lingua sed torpet, tenuis sub artus
10 flamma demanat, sonitu suopte
11 tintinant aures gemina, teguntur
12 lumina nocte.
13 Otium, Catulle, tibi molestum est :
14 otio exsultas nimiumque gestis :
15 otium et reges prius et beatas
16 perdidit urbes.
C52 v.1 Quid est, Catulle ? Quid moraris emori ?
2 Sella in curuli struma Nonius sedet,
3 per consulatum pejerat Vatinius :
4 quid est, Catulle ? Quid moraris emori ?
C53 v.1 Risi nescio quem modo e corona,
2 qui, cum mirifice Vatiniana
3 meus crimina Calvos explicasset
4 admirans ait haec manusque tollens,
5 "Di magni, salaputtium disertum !"
C54 v.1 Othonis caput oppido est pusillum,
2 Herei rustica semilauta crura,
3 subtile et leve peditum Libonis,
4 si non omnia, displicere vellem
5 tibi et Sufficio seni recocto...
6 Irascere iterum meis iambis
7 inmerentibus, unice imperator.
C55 v.1 Oramus, si forte non molestum est,
2 demonstres ubi sint tuae tenebrae.
3 Te in Campo quaesivimus minore,
4 te in Circo, te in omnibus libellis,
5 te in templo summi Jovis sacrato.
6 In Magni simul ambulatione
7 femellas omnes, amice, prendi,
8 quas vultu vidi tamen sereno.
9 A ! vel te, sic ipse flagitabam,
10 Camerium mihi pessimae puellae.
11 Quaedam inquit, nudum sinum reducens,
12 "En hic in roseis latet papillis."
13 Sed te jam ferre Herculi labos est ;
14 tanto te in fastu negas, amice.
15 Dic nobis ubi sis futurus, ede
16 audacter, committe, crede luci.
17 Nunc te lacteolae tenent puellae ?
18 Si linguam clauso tenes in ore,
19 fructus proicies amoris omnes.
20 Verbosa gaudet Venus loquella.
21 Vel, si vis, licet obseres palatum,
22 dum vestri sim particeps amoris.
-
16
C56 v.1 O rem ridiculam, Cato, et jocosam,
2 dignamque auribus et tuo cachinno !
3 Ride quidquid amas, Cato, Catullum :
4 res est ridicula et nimis jocosa.
5 Deprendi modo pupulum puellae
6 trusantem ; hunc ego, si placet Dionae,
7 protelo rigida mea cecidi.
C57 v.1 Pulcre convenit improbis cinaedis,
2 Mamurrae pathicoque Caesarique.
3 Nec mirum : maculae pares utrisque,
4 urbana altera et illa Formiana,
5 impressae resident nec eluentur :
6 morbosi pariter, gemelli utrique,
7 uno in lecticulo erudituli ambo,
8 non hic quam ille magis vorax adulter,
9 rivales socii puellularum.
10 Pulcre convenit improbis cinaedis.
C58 v.1 Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
2 illa Lesbia, quam Catullus unam
3 plus quam se atque suos amavit omnes,
4 nunc in quadriviis et angiportis
5 glubit magnanimi Remi nepotes.
C58B v.1 Non custos si fingar ille Cretum,
2 non Ladas ego pinnipesve Perseus,
3 non si Pegaseo ferar volatu,
4 non Rhesi niveae citaeque bigae ;
5 adde huc plumipedas volatilesque,
6 ventorumque simul require cursum,
7 quos junctos, Cameri, mihi dicares :
8 defessus tamen omnibus medullis
9 et multis languoribus peresus
10 essem te mihi, amice, quaeritando.
C59 v.1 Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
2 uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
3 vidistis ipso rapere de rogo cenam,
4 cum devolutum ex igne prosequens panem
5 ab semiraso tunderetur ustore.
C60 v.1 Num te leaena montibus Libystinis
2 aut Scylla latrans infima inguinum parte
3 tam mente dura procreavit ac taetra,
4 ut supplicis vocem in novissimo casu
5 contemptam haberes, a nimis fero corde ?
C61 v.1 Collis o Heliconii
2 cultor, Uraniae genus,
3 qui rapis teneram ad virum
4 virginem, o Hymenaee Hymen,
5 o Hymen Hymenaee ;
6 cinge tempora floribus
7 suave olentis amaraci,
8 flammeum cape laetus, huc
-
17
9 huc veni, niveo gerens
10 luteum pede soccum ;
11 excitusque hilari die,
12 nuptialia concinens
13 voce carmina tinnula,
14 pelle humum pedibus, manu
15 pineam quate taedam.
16 Namque Junia Manlio,
17 qualis Idalium colens
18 venit ad Phrygium Venus
19 judicem, bona cum bona
20 nubet alite virgo,
21 floridis velut enitens
22 myrtus Asia ramulis
23 quos Hamadryades deae
24 ludicrum sibi roscido
25 nutriunt umore.
26 Quare age, huc aditum ferens,
27 perge linquere Thespiae
28 rupis Aonios specus,
29 nympha quos super irrigat
30 frigerans Aganippe.
31 Ac domum dominam voca
32 conjugis cupidam novi,
33 mentem amore revinciens,
34 ut tenax hedera huc et huc
35 arborem implicat errans.
36 Vosque item simul, integrae
37 virgines, quibus advenit
38 par dies, agite in modum
39 dicite, o Hymenaee Hymen,
40 o Hymen Hymenaee.
41 Ut lubentius, audiens
42 se citarier ad suum
43 munus, huc aditum ferat
44 dux bonae Veneris, boni
45 conjugator amoris.
46 Quis deus magis est ama-
47 tis petendus amantibus ?
48 Quem colent homines magis
49 caelitum, o Hymenaee Hymen,
50 o Hymen Hymenaee ?
51 Te suis tremulus parens
52 invocat, tibi virgines
53 zonula soluunt sinus,
54 te timens cupida novos
55 captat aure maritus.
56 Tu fero juveni in manus
-
18
57 floridam ipse puellulam
58 dedis a gremio suae
59 matris, o Hymenaee Hymen,
60 o Hymen Hymenaee.
61 Nil potest sine te Venus,
62 fama quod bona comprobet,
63 commodi capere, at potest
64 te volente. Quis huic deo
65 compararier ausit ?
66 Nulla quit sine te domus
67 liberos dare, nec parens
68 stirpe nitier ; ac potest
69 te volente. Quis huic deo
70 compararier ausit ?
71 Quae tuis careat sacris,
72 non queat dare praesides
73 terra finibus : at queat
74 te volente. Quis huic deo
75 compararier ausit ?
76 Claustra pandite januae.
77 Virgo adest. Viden ut faces
78 splendidas quatiunt comas ?
79 (lacune)
80 (lacune)
81 (lacune)
82 (lacune)
83 Tardet ingenuus pudor.
84 Quem tamen magis audiens,
85 flet quod ire necesse est.
86 Flere desine. Non tibi Au-
87 -runculeia periculum est,
88 ne qua femina pulcrior
89 clarum ab Oceano diem
90 viderit venientem.
91 Talis in vario solet
92 divitis domini hortulo
93 stare flos hyacinthinus.
94 Sed moraris, abit dies.
95 Prodeas nova nupta.
96 Prodeas nova nupta, si
97 jam videtur, et audias
98 nostra verba. Viden ? Faces
99 aureas quatiunt comas :
100 prodeas nova nupta.
101 Non tuus levis in mala
102 deditus vir adultera,
103 probra turpia persequens,
104 a tuis teneris volet
105 secubare papillis,
-
19
106 lenta sed velut adsitas
107 vitis implicat arbores,
108 implicabitur in tuum
109 complexum. Sed abit dies :
110 prodeas nova nupta.
111 O cubile, quod omnibus
112 (lacune)
113 (lacune)
114 (lacune)
115 candido pede lecti,
116 quae tuo veniunt ero,
117 quanta gaudia, quae vaga
118 nocte, quae medio die
119 gaudeat ! Sed abit dies :
120 prodeas nova nupta.
121 Tollite, o pueri, faces :
122 flammeum video venire.
123 Ite concinite in modum
124 "io Hymen Hymenaee io,
125 io Hymen Hymenaee."
126 Ne diu taceat procax
127 Fescennina jocatio,
128 nec nuces pueris neget
129 desertum domini audiens
130 concubinus amorem.
131 Da nuces pueris, iners
132 concubine ! Satis diu
133 lusisti nucibus : lubet
134 jam servire Talasio.
135 Concubine, nuces da.
136 Sordebant tibi villicae,
137 concubine, hodie atque heri :
138 nunc tuum cinerarius
139 tondet os. Miser a miser
140 concubine, nuces da.
141 Diceris male te a tuis
142 unguentate glabris marite
143 abstinere, sed abstine.
144 Io Hymen Hymenaee io,
145 io Hymen Hymenaee.
146 Scimus haec tibi quae licent
147 sola cognita, sed marito
148 ista non eadem licent.
149 Io Hymen Hymenaee io,
150 io Hymen Hymenaee.
151 Nupta, tu quoque quae tuus
152 vir petet, cave ne neges,
153 ni petitum aliunde eat.
-
20
154 Io Hymen Hymenaee io,
155 io Hymen Hymenaee.
156 En tibi domus ut potens
157 et beata viri tui,
158 quae tibi sine serviat,
159 io Hymen Hymenaee io,
160 io Hymen Hymenaee,
161 usque dum tremulum movens
162 cana tempus anilitas
163 omnia omnibus annuit.
164 Io Hymen Hymenaee io,
165 io Hymen Hymenaee.
166 Transfer omine cum bono
167 limen aureolos pedes,
168 rasilemque subi forem.
169 Io Hymen Hymenaee io,
170 io Hymen Hymenaee.
171 Aspice intus ut accubans
172 vir tuus Tyrio in toro
173 totus immineat tibi.
174 Io Hymen Hymenaee io,
175 io Hymen Hymenaee.
176 Illi non minus ac tibi
177 pectore uritur intimo
178 flamma, sed penite magis.
179 Io Hymen Hymenaee io,
180 io Hymen Hymenaee.
181 Mitte bracchiolum teres,
182 praetextate, puellulae :
183 jam cubile adeat viri.
184 Io Hymen Hymenaee io,
185 io Hymen Hymenaee.
186 Vos bonae senibus viris
187 cognitae bene feminae,
188 collocate puellulam.
189 Io Hymen Hymenaee io,
190 io Hymen Hymenaee.
191 Jam licet venias, marite :
192 uxor in thalamo tibi est,
193 ore floridulo nitens,
194 alba parthenice velut
195 luteumve papaver.
196 At, marite, ita me juvent
197 caelites, nihilo minus
198 pulcer es, neque te Venus
199 neglegit. Sed abit dies :
200 perge, ne remorare.
201 Non diu remoratus es :
-
21
202 jam venis. Bona te Venus
203 juverit, quoniam palam
204 quod cupis cupis, et bonum
205 non abscondis amorem.
206 Ille pulveris Africi
207 siderumque micantium
208 subducat numerum prius,
209 qui vestri numerare volt
210 multa milia ludi.
211 Ludite ut lubet, et brevi
212 liberos date. Non decet
213 tam vetus sine liberis
214 nomen esse, sed indidem
215 semper ingenerari.
216 Torquatus volo parvulus
217 matris e gremio suae
218 porrigens teneras manus
219 dulce rideat ad patrem
220 semihiante labello.
221 Sit suo similis patri
222 Manlio et facile insciis
223 noscitetur ab omnibus,
224 et pudicitiam suae
225 matris indicet ore.
226 Talis illius a bona
227 matre laus genus approbet,
228 qualis unica ab optima
229 matre Telemacho manet
230 fama Penelopeo.
231 Claudite ostia, virgines :
232 lusimus satis. At boni
233 conjuges, bene vivite et
234 munere assiduo valentem
235 exercete juventam.
Les jeunes gens
C62 v.1 Vesper adest, juvenes, consurgite : Vesper Olympo
2 exspectata diu vix tandem lumina tollit.
3 Surgere jam tempus, jam pinguis linquere mensas,
4 jam veniet virgo, jam dicetur hymenaeus.
5 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes filles
6 Cernitis, innuptae, juvenes ? Consurgite contra ;
7 nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
8 Sic certest ; viden ut perniciter exsiluere ?
9 Non temere exsiluere, canent quod vincere par est.
10 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes gens
11 Non facilis nobis, aequales, palma parata est :
12 aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
13 Non frustra meditantur : habent memorabile quod sit ;
-
22
14 nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
15 Nos alio mentes, alio divisimus aures ;
16 jure igitur vincemur : amat victoria curam.
17 Quare nunc animos saltem convertite vestros ;
18 dicere jam incipient, jam respondere decebit.
19 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes filles
20 Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis ?
21 Qui natam possis complexu avellere matris,
22 complexu matris retinentem avellere natam,
23 et juveni ardenti castam donare puellam.
24 Quid faciunt hostes capta crudelius urbe ?
25 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes gens
26 Hespere, quis caelo lucet jucundior ignis ?
27 Qui desponsa tua firmes conubia flamma,
28 quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
29 nec junxere prius quam se tuus extulit ardor.
30 Quid datur a divis felici optatius hora ?
31 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes filles
32 Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.
Les jeunes gens
33 Namque tuo adventu vigilat custodia semper,
34 nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
35 Hespere, mutato comprendis nomine Eous
36 at lubet innuptis ficto te carpere questu.
37 Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt ?
38 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes filles
39 Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
40 ignotus pecori, nullo convolsus aratro,
41 quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber ;
42 multi illum pueri, multae optavere puellae :
43 idem cum tenui carptus defloruit ungui,
44 nulli illum pueri, nullae optavere puellae :
45 sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est ;
46 cum castum amisit polluto corpore florem,
47 nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.
48 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Les jeunes gens
49 Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
50 numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
51 sed tenerum prono deflectens pondere corpus
52 jam jam contingit summum radice flagellum ;
53 hanc nulli agricolae, nulli coluere juvenci :
54 at si forte eadem est ulmo conjuncta marito,
55 multi illam agricolae, multi coluere juvenci :
56 sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit ;
57 cum par conubium maturo tempore adepta est,
58 cara viro magis et minus est invisa parenti.
59 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
60 Et tu ne pugna cum tali conjuge virgo.
61 Non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse,
62 ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
63 Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est,
64 tertia pars patri, pars est data tertia matri,
65 tertia sola tua est : noli pugnare duobus,
-
23
66 qui genero sua jura simul cum dote dederunt.
67 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
C63 v.1 Super alta vectus Attis celeri rate maria,
2 Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,
3 adiitque opaca silvis redimita loca deae,
4 stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,
5 devolsit ili acuto sibi pondera silice,
6 itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
7 etiam recente terrae sola sanguine maculans,
8 niveis citata cepit manibus leve typanum,
9 typanum tuum, Cybebe, tua, mater initia,
10 quatiensque terga tauri teneris cava digitis
11 canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.
12 "Agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
13 simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
14 aliena quae petentes velut exules loca
15 sectam meam exsecutae duce me mihi comites
16 rapidum salum tulistis truculentaque pelagi
17 et corpus evirastis Veneris nimio odio ;
18 hilarate erae citatis erroribus animum.
19 Mora tarda mente cedat : simul ite, sequimini
20 Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
21 ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
22 tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
23 ubi capita Maenades vi jaciunt hederigerae,
24 ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
25 ubi suevit illa divae volitare vaga cohors,
26 quo nos decet citatis celerare tripudiis."
27 Simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
28 thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
29 leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant.
30 Viridem citus adit Idam properante pede chorus.
31 Furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens
32 comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
33 veluti juvenca vitans onus indomita jugi ;
34 rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
35 Itaque, ut domum Cybebes tetigere lassulae,
36 nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
37 Piger his labante languore oculos sopor operit ;
38 abit in quiete molli rabidus furor animi.
39 Sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
40 lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
41 pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
42 ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit ;
43 trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
44 Ita de quiete molli rapida sine rabie
45 simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
46 liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
47 animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
48 Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
49 patriam allocuta maestast ita voce miseriter.
50 "Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
51 ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
52 famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
53 ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem,
54 et earum omnia adirem furibunda latibula,
55 ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor ?
-
24
56 Cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
57 rabie fera carens dum breve tempus animus est.
58 Egone a mea remota haec ferar in nemora domo ?
59 Patria, bonis, amicis, genitoribus abero ?
60 Abero foro, palaestra, stadio et gyminasiis ?
61 Miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
62 Quod enim genus figurast, ego non quod obierim ?
63 Ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
64 ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei :
65 mihi januae frequentes, mihi limina tepida,
66 mihi floridis corollis redimita domus erat,
67 linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.
68 Ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar ?
69 Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero ?
70 Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam ?
71 Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
72 ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus ?
73 Jam jam dolet quod egi, jam jamque paenitet."
74 Roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
75 geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
76 ibi juncta juga resolvens Cybele leonibus
77 laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
78 "Agedum," inquit "age ferox i fac ut hunc furor agitet,
79 fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
80 mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
81 Age caede terga cauda, tua verbera patere,
82 fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
83 rutilam ferox torosa cervice quate jubam."
84 Ait haec minax Cybebe religatque juga manu.
85 Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
86 vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
87 At ubi umida albicantis loca litoris adiit,
88 teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
89 facit impetum. Illa demens fugit in nemora fera ;
90 ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
91 Dea, magna dea, Cybelle, dea domina Dindymi,
92 procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo :
93 alios age incitatos, alios age rabidos.
C64 v.1 Peliaco quondam prognatae vertice pinus
2 dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
3 Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
4 cum lecti juvenes, Argivae robora pubis,
5 auratam optantes Colchis avertere pellem
6 ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
7 caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
8 Diva quibus retinens in summis urbibus arces
9 ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
10 pinea conjungens inflexae texta carinae.
11 Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten ;
12 quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
13 tortaque remigio spumis incanuit unda,
14 emersere freti candenti e gurgite vultus
15 aequoreae monstrum Nereides admirantes.
16 Hac, illa, atque alia, viderunt luce marinas
17 mortales oculis nudato corpore Nymphas
18 nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
19 Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
-
25
20 tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
21 tum Thetidi pater ipse jugandum Pelea sensit.
22 O nimis optato saeclorum tempore nati
23 heroes, salvete, deum genus ! O bona matrum
24 progenies, salvete iter...
25 Vos ego saepe, meo vos carmine compellabo.
26 Teque adeo eximie taedis felicibus aucte,
27 Thessaliae columen Peleu, cui Juppiter ipse,
28 ipse suos divum genitor concessit amores ;
29 tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine ?
30 Tene suam Tethys concessit ducere neptem,
31 Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem ?
32 Quae simul optatae finito tempore luces
33 advenere, domum conventu tota frequentat
34 Thessalia, oppletur laetanti regia coetu :
35 dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
36 Deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
37 Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
38 Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
39 Rura colit nemo, mollescunt colla juvencis,
40 non humilis curvis purgatur vinea rastris,
41 non glebam prono convellit vomere taurus,
42 non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
43 squalida desertis rubigo infertur aratris.
44 Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
45 regia, fulgenti splendent auro atque argento.
46 Candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
47 tota domus gaudet regali splendida gaza.
48 Pulvinar vero divae geniale locatur
49 sedibus in mediis, Indo quod dente politum
50 tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
51 Haec vestis priscis hominum variata figuris
52 heroum mira virtutes indicat arte.
53 Namque fluentisono prospectans litore Diae,
54 Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
55 indomitos in corde gerens Ariadna furores,
56 necdum etiam sese quae visit visere credit,
57 utpote fallaci quae tum primum excita somno
58 desertam in sola miseram se cernat harena.
59 Immemor at juvenis fugiens pellit vada remis,
60 irrita ventosae linquens promissa procellae.
61 Quem procul ex alga maestis Minois ocellis,
62 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
63 prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
64 non flavo retinens subtilem vertice mitram,
65 non contecta levi velatum pectus amictu,
66 non tereti strophio lactentis vincta papillas,
67 omnia quae toto delapsa e corpore passim
68 ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
69 Sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
70 illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
71 toto animo, tota pendebat perdita mente.
72 A ! misera, assiduis quam luctibus externavit
73 spinosas Erycina serens in pectore curas,
74 illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
75 egressus curvis e litoribus Piraei
76 attigit injusti regis Gortynia templa.
77 Nam perhibent olim crudeli peste coactam
-
26
78 Androgeoneae poenas exsolvere caedis
79 electos juvenes simul et decus innuptarum
80 Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
81 Quis angusta malis cum moenia vexarentur,
82 ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
83 proicere optavit potius quam talia Cretam
84 funera Cecropiae nec funera portarentur.
85 Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
86 magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
87 Hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
88 regia, quam suavis exspirans castus odores
89 lectulus in molli complexu matris alebat,
90 quales Eurotae praecingunt flumina myrtus
91 aurave distinctos educit verna colores,
92 non prius ex illo flagrantia declinavit
93 lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
94 funditus atque imis exarsit tota medullis.
95 Heu misere exagitans immiti corde furores
96 sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
97 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
98 qualibus incensam jactastis mente puellam
99 fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem !
100 Quantos illa tulit languenti corde timores !
101 Quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
102 cum saevum cupiens contra contendere monstrum
103 aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis !
104 Non ingrata tamen frustra munuscula divis
105 promittens tacito succepit vota labello.
106 Nam velut in summo quatientem brachia Tauro
107 quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
108 indomitus turbo contorquens flamine robur,
109 eruit (illa procul radicitus exturbata
110 prona cadit, late quaevis cumque obvia frangens,)
111 sic domito saevum prostravit corpore Theseus
112 nequiquam vanis jactantem cornua ventis.
113 Inde pedem sospes multa cum laude reflexit
114 errabunda regens tenui vestigia filo,
115 ne labyrintheis e flexibus egredientem
116 tecti frustraretur inobservabilis error.
117 Sed quid ego a primo digressus carmine plura
118 commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
119 ut consanguineae complexum, ut denique matris,
120 quae misera in gnata deperdita laetabatur
121 omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem :
122 aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
123 venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
124 liquerit immemori discedens pectore conjunx ?
125 Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
126 clarisonas imo fudisse e pectore voces,
127 ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
128 unde aciem pelagi vastos protenderet aestus,
129 tum tremuli salis adversas procurrere in undas
130 mollia nudatae tollentem tegmina surae,
131 atque haec extremis maestam dixisse querellis,
132 frigidulos udo singultus ore cientem.
133 "Sicine me patriis avectam, perfide, ab aris
134 perfide, deserto liquisti in litore, Theseu ?
135 Sicine discedens neglecto numine divum,
-
27
136 immemor a ! Devota domum perjuria portas ?
137 Nullane res potuit crudelis flectere mentis
138 consilium ? Tibi nulla fuit clementia praesto,
139 immite ut nostri vellet miserescere pectus ?
140 At non haec quondam blanda promissa dedisti
141 voce mihi, non haec miserae sperare jubebas,
142 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,
143 quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
144 Nunc jam nulla viro juranti femina credat,
145 nulla viri speret sermones esse fideles ;
146 quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
147 nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt :
148 sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
149 dicta nihil metuere, nihil perjuria curant.
150 Certe ego te in medio versantem turbine leti
151 eripui, et potius germanum amittere crevi,
152 quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
153 Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
154 praeda, neque injacta tumulabor mortua terra.
155 Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
156 quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,
157 quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Carybdis,
158 talia qui reddis pro dulci praemia vita ?
159 Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
160 saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
161 attamen in vestras potuisti ducere sedes,
162 quae tibi jucundo famularer serva labore,
163 candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
164 purpureave tuum consternens veste cubile.
165 Sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,
166 externata malo, quae nullis sensibus auctae
167 nec missas audire queunt nec reddere voces ?
168 Ille autem prope jam mediis versatur in undis,
169 nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
170 Sic nimis insultans extremo tempore saeva
171 fors etiam nostris invidit questibus auris.
172 Juppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
173 Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
174 indomito nec dira ferens stipendia tauro
175 perfidus in Cretam religasset navita funem,
176 nec malus hic celans dulci crudelia forma
177 consilia in nostris requiesset sedibus hospes !
178 Nam quo me referam ? Quali spe perdita nitor ?
179 Idaeosne petam montes ? At gurgite lato
180 discernens ponti truculentum dividit aequor.
181 An patris auxilium sperem ? Quemne ipsa reliqui
182 respersum juvenem fraterna caede secuta ?
183 Conjugis an fido consoler memet amore ?
184 Quine fugit lentos incurvans gurgite remos ?
185 Praeterea nullo colitur sola insula tecto,
186 nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
187 Nulla fugae ratio, nulla spes : omnia muta,
188 omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
189 Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
190 nec prius a fesso secedent corpore sensus,
191 quam justam a divis exposcam prodita multam
192 caelestumque fidem postrema comprecer hora.
193 Quare facta virum multantes vindice poena
-
28
194 Eumenides, quibus anguino redimita capillo
195 frons exspirantis praeportat pectoris iras,
196 huc huc adventate, meas audite querellas,
197 quas ego, vae misera, extremis proferre medullis
198 cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
199 Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
200 vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
201 sed quali solam Theseus me mente reliquit,
202 tali mente, deae, funestet seque suosque."
203 Has postquam maesto profudit pectore voces,
204 supplicium saevis exposcens anxia factis,
205 annuit invicto caelestum numine rector ;
206 quo motu tellus atque horrida contremuerunt
207 aequora concussitque micantia sidera mundus.
208 Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
209 consitus oblito dimisit pectore cuncta,
210 quae mandata prius constanti mente tenebat,
211 dulcia nec maesto sustollens signa parenti
212 sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.
213 Namque ferunt olim, classi cum moenia divae
214 linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
215 talia complexum juveni mandata dedisse.
216 "Gnate mihi longa jucundior unice vita,
217 gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
218 reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
219 quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
220 eripit invito mihi te, cui languida nondum
221 lumina sunt gnati cara saturata figura,
222 non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
223 nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
224 sed primum multas expromam mente querellas,
225 canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
226 inde infecta vago suspendam lintea malo,
227 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
228 carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
229 Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
230 quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
231 annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
232 tum vero facito ut memori tibi condita corde
233 haec vigeant mandata, nec ulla obliteret aetas ;
234 ut simul ac nostros invisent lumina collis,
235 funestam antennae deponant undique vestem,
236 candidaque intorti sustollant vela rudentes,
237 quam primum cernens ut laeta gaudia mente
238 agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
239 Haec mandata prius constanti mente tenentem
240 Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
241 aerium nivei montis liquere cacumen.
242 At pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
243 anxia in assiduos absumens lumina fletus,
244 cum primum infecti conspexit lintea veli,
245 praecipitem sese scopulorum e vertice jecit,
246 amissum credens immiti Thesea fato.
247 Sic funesta domus ingressus tecta paterna
248 morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
249 obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
250 Quae tum prospectans cedentem maesta carinam
251 multiplices animo volvebat saucia curas.
-
29
252 At parte ex alia florens volitabat Iacchus
253 cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
254 te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
255 Quae tum alacres passim lymphata mente furebant
256 euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
257 Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
258 pars e divolso jactabant membra juvenco,
259 pars sese tortis serpentibus incingebant,
260 pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
261 orgia quae frustra cupiunt audire profani ;
262 plangebant aliae proceris tympana palmis,
263 aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant ;
264 multis raucisonos efflabant cornua bombos
265 barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
266 Talibus amplifice vestis decorata figuris
267 pulvinar complexa suo velabat amictu.
268 Quae postquam cupide spectando Thessala pubes
269 expleta est, sanctis coepit decedere divis.
270 Hic, qualis flatu placidum mare matutino
271 horrificans Zephyrus proclivas incitat undas,
272 Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
273 quae tarde primum clementi flamine pulsae
274 procedunt leviterque sonant plangore cachinni,
275 post vento crescente magis magis increbescunt,
276 purp