8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
1/26
Academia Vivarii novi , Romae
Ars Latine scribendi
ARTIS RHETORICAE ENCHIRIDIONsive Martiani Capellae (c. 500 p. C. ?) operis, quod De nuptiis Mercuri i et Phil ologiae inscribitur, liber quintus ad
usum discipulorum in meliorem formam digestus plurimisque exemplis exornatus atque auctus.
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
2/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
2
RERVM CONSPECTVS
DE RHETORICA (Mart. Cap. V, § 425-428) 3De historia rhetoricae artis (§ 428-434) 3
Quae sit Rhetorica (§ 438) 4
De officio artis rhetoricae (§ 438-441) 4
De partibus officii artis rhetoricae (§ 442) 4
De partibus orationis rhetoricae (§ 544, 565-566) 4
DE FIGVRAE GENERE GRAVI, MEDIOCRI, EXILI SIVE ATTENVATO (Ad Herr. 4, 11) 5
ADDENDA: DE OFFICIO ARTIS RHETORICAE (§439-441) 8
DE PARTIBVS OFFICII ARTIS RHETORICAE 9
DE INVENTIONE (§ 443-505) 9
DE DISPOSITIONE (§ 506-507) 16
¨ DE ELOCVTIONE (§ 508-537) 17
De figuris rhetoricis 17
De numeris oratoriis apud Ciceronem usitatissimis 22
De vitiis in elocutione vitandis (§ 514-518) 23
Excursus: De usu figurarum, rhytmi, clausularum media, quae dicitur, aetate 25
DE MEMORIA (§ 538-539) 26
DE ACTIONE sive PRONVNTIATIONE (§ 540-543) 26
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
3/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
3
DE RHETORICA (Mart. Cap. V, § 425-428)
Interea sonuere tubae raucusque per aethram
cantus, et ignoto caelum clangore remugit.
Turbati expavere dei, vulgusque minorum
caelicolum trepidat, causarum et nescia cordahaerent, et veteris renovantur crimina Phlegrae.
Tunc Amnes Faunique, Pales, Ephialta, Napeae
respectant proceres nulloque assurgere motu
cernunt attoniti vicibusque alterna profantes
mirantur placidam per pectora sacra quietem.
Tum primum posita Silvanus forte cupresso
percitus ac trepidans dextram tendebat inermem, Deliacos poscens arcus atque Herculis arma.
Portuni trifidam suspirans flagitat hastam;
Gradivi frameam non ausus poscere, falcem
Saturni bello suetus disquirit agresti,diffidensque sui respectat tela Tonantis.
Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum, ecce
quaedam sublimissimi corporis ac fiduciae grandioris, vultus etiam
decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus vertex ac
regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se vel
communire solita vel adversarios vulnerare, fulminea quadam
coruscatione renidebant. Subarmalis autem vestis illi peplo quodam
circa umeros involuto Latiariter tegebatur, quod omnium figurarum
lumine variatum cunctorum schemata praeferebat; pectus autem
exquisitissimis gemmarum coloribus balteatum. Haec cum in progressu arma concusserat, velut fulgoreae nubis fragore colliso
bombis dissultantibus fracta diceres crepitare tonitrua; deniquecreditum, quod instar Iovis eadem posset etiam fulmina iaculari. Nam
veluti potens rerum omnium regina et impellere quo vellet et unde
vellet deducere et in lacrimas flectere et in rabiem concitare et in
alios etiam vultus sensusque convertere tam urbes quam exercitus
proeliantes, quaecumque poterat agmina populorum. Haec etiam
senatum, rostra, iudicia domuisse in gente Romulea, Athenis vero
curiam, gymnasia theatraque pro arbitrio reflexisse ac totam funditus
Graeciam miscuisse ferebatur. Hac vero loquente qui vultus vocisve
sonus, quantaque excellentia celsitudoque sermonis! Audire operae
pretium etiam superis fuit tantae inventionis ingenium, tam facundae
ubertatis eloquium, tam capacis memoriae recordationisquethesaurum. Qualis disponendi ordo, quam pronuntiandi congruens
modulatio, qui gestus in motu, quae profunditas in conceptu! Denique
exilis in modicis, in mediocribus facilis, in elatione flammatrix,
reddebatque cunctos in ambiguis dociles, in persuasione cedentes,
in collisione discordes, in laudibus arrogantes.
De historia r hetori cae artis (§ 428-434)
At vero cum quid commotum publici nominis attestatione
clamaverat, fluctuare, permisceri, ardere omnia videbantur. Hanc
igitur feminam auratae vocis et quasdam diadematum gemmasregnorumque fundentem ingens illustrium virorum sequebatur
agmen, inter quos proximi eidem duo diverso habitu nationeque
praenitentes, quorum pallio circumactus alterque trabeatus.
Diversus utrique oris sonus, licet alius etiam Athenis se diceret Graia
didicisse ac promptus gymnasiorum studiis et reluctantibus semper
Academiae altercationibus haberetur. Ambo tamen novi profectique
paupertatis sinu, et cum alterum Quirinalis eques, alium fabrilis
procrearet industria, ita praeclues linguae excellentia floruerunt, ut
post curiarum fata immeritasque mortes virtute astra conscenderent,immortalitate gloriae saecla superarent. De uno tamen, quem
Athenarum populus ac palliata agmina sequebantur, haec famaconvenerat, quod acerrimus idem et procellis indignantis Oceani
fremituque violentior. Denique de illo versus huiusmodi ferebatur:
δεινὸς ἀ νήρ: τάχα κεν καὶ ἀ ναίτιον αἰτιόᾠιτο.Alter vero, quem consularis purpura et coniurationis extinctae laurea
redimibat, mox ingressus curiam superum et in Iovis gratulatus est se
venisse conspectum, clamare laetior coepit: ‘o nos beatos, o rem
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
4/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
4
publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei’ . Post hos
tamen in diversis agminibus oratores emeriti ac prae se ferentes
insignium culmen meritaque linguarum. Aeschinen, Isocraten
Lysiamque conspiceres, tum in togatis agminibus †Sosantios,Gracchos, Regulum, Plinium Frontonemque. Verum ante cunctos
atque ipsam ducem omnium feminam senex quidam signum ac
praeviam virgam gestans lictoris Romulei praecedebat usu, atque ineiusdem virgae culmine corax oris aurati venientis feminae auspicio
praevolabat. Ille autem, qui gestabat virgulam, Tisias dictus,
cunctisque vetustior atque elatior videbatur; nam et suos minores
ceteros ipsam illam ducem respectans superpositum corvum
commune pignus filiamque memorabat.
Quae sit Rhetorica (§ 438) [...] Quippe sum ipsa Rhetorica, quam alii artem virtutem alii dixere,alteri disciplinam; artem vero idcirco, quia doceor, licet Plato huic
vocabulo refragetur; virtutem autem dicunt, qui mihi bene dicendi
inesse scientiam compererunt; qui edisci vero dicendi intimamrationem et percipi posse non nesciunt, fidenter me asserunt
disciplinam.
De officio ar tis rhetoricae (§ 438-441)
Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum; finis
persuadere id, quod est propositum, dictione. quae quidem verba mei
Ciceronis attestor, cuius etiam exemplis me per omnes insinuo
praeceptionis ductus consequenter usuram. Materies autem duplexest, ubi et unde fiat oratio; ubi, cum ipsius membra aggredior
quaestionis; unde, cum res inventae verbaque sociantur. Quaestioipsa aut finita est aut infinita. Finita est, cum nascitur de certo facto
demonstratque personam, ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum
interfecerit patrem Roscius. Infinita illa est, quae generaliter quaerit,
utrum sit aliquid appetendum, ut, an philosophandum sit, in
Hortensio disputatur. [...]
De parti bus off icii artis rhetoricae (§ 442)
Iam vero partes officii mei quinque esse non dubium; nam estinventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. [...] Inventio est
quaestionum argumentorumque sagax investigatrixque comprehensio.
Dispositio est, quae ordinem rebus attribuit; elocutio, quae arripit
verba vel propria vel translata, quaeque nova facit veteraque
componit. Memoria firma rerum verborumque custodia est; pronuntiatio vocis, motus gestusque pro rerum verborumque
dignitate moderatio. [... sub eloc. de schematis, figuris, clausulis]
De partibus oration is rhetoricae (§ 544, 565-566)
Iam nunc ordo admonet promissorum, ut partes orationis excurram,
quas quidam subtilius duas, alii quinque, nonnulli plures esse
dixerunt. qui autem duas asserunt, unam, qua docemus iudices, aliam,
qua movemus, advertunt, et in docendo tam narrationem quam
confirmationem partis ascribunt: in movendo autem prooemium et
epilogum nexuerunt, quia et initio praeparandus est et commovendussententiam prolaturus auditor. Qui vero quinque dixere partes,
rationalem ordinem persequuntur; nam est exordium, narratio,
propositio, argumentatio, peroratio.
... Sic adhuc asserenti innuit ipse Cyllenius, ut ad germanarum
coetum nubentisque transiret obsequium. Quo conspecto asserta
determinans ad Philologiae consessum fiducia promptiore perrexit
eiusque verticem deosculata cum sonitu (nihil enim silens, ac si
cuperet, faciebat) sororum se consortio societatique permiscuit.
Tandem loquacis terminata paginaeasserta cursim, quae tamen voluminis […]
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
5/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
5
DE FIGVRAE GENERE GRAVI, MEDIOCRI, EXILI
SIVE ATTENVATO (Ad Herr . 4, 11)
Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibusomnis oratio non vitiosa consumitur: unam gravem, alteram
mediocrem, tertiam extenuatam vocamus.
1) Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi et ornata
constructione.
2) Mediocris est, quae constat ex humiliore neque tamen ex
infuma et pervulgatissima verborum dignitate.
3) Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri
consuetudinem sermonis.
1) IN GRAVI consumetur oratio figurae genere, si, quae cuiusque
rei poterunt ornatissima verba reperiri, sive propria sive extranea,unam quamque rem adcommodabuntur; et si graves sententiae, quae
in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et si
exornationes sententiarum aut verborum, quae gravitatem habebunt,
de quibus post dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit hoc
exemplum:
[12] ‘ Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? Quod
maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum
supplicium potest inveniri? In iis, qui violassent ingenuum,
matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo
necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic
truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non
reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex
alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno
consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur. O
feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab
humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo pacto
hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes
inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus
trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis
sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendioconflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum
perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint
cinerem. Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed
neglegentius id fero, quia vos mei non egetis. Vester enim vos
animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas
omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate,
quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit
obruere.’
Exemplum Ciceronis (Cic. Mil. 37, 101-103; peroratio): ‘ Hislacrimis non movetur Milo. Est quodam incredibili robore animi. Exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturae
finem esse, non poenam. Sed hic ea mente qua natus est. Quid vos,
iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis,
ipsum eicietis? et erit dignior locus in terris ullus qui hanc virtutem
excipiat, quam hic qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri,
qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in viri et in civis
invicti appello periculo, centuriones, vosque milites: vobis non modoinspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus, haec
tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? O me
miserum! O me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid
respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? Quid tibi,
Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos
nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata
gentibus . . . non potuisse? eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt:
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
6/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
6
quo deprecante? Me. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod
in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti
indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque
redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an
ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? Nolite,
obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse
discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar abhis, per quos restitutus sum?’
2) IN MEDIOCRI figura versabitur oratio, si haec, ut ante dixi,
aliquantum demiserimus neque tamen ad infimum descenderimus,
sic:
‘Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui pronobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et
industria conservare soliti sunt. Ii cum se et opes suas et copiam
necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem etomnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus
posset, scire existimare poterant. Ii, cum deliberassent
nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum
suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in
officio manere intellegerent? Cum sibi non multitudinem militum,non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse
viderent? Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum
administrandum? Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si
totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus
rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi imperium
orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim vi,
partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a
populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis viribus
conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte conati
sunt? Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi
quemadmodum discessent videbant. Nam rerum inperiti, qui unius
cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per
inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid
aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt
providere. Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt?
Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium
populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus? Ergo aliquid
fuisse necessum est. Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?’
Exemplum Ciceronis (Cic. Mil . 2, 5-6; exordium): ‘Quid enim nobisduobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum
dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non
possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dum
taxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia
semper pro bonis contra improbos senserat; in iudicio vero, et in eo
consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent,
numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos, ad
eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per talisviros infringendam. Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni
tribunatu, rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius
criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias
Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis
propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec
postulaturi, ut si mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti
Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sed si illius
insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecraboobtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut
relinquatur, ab inimicorum audacia telisque vitam ut impune liceat
defendere.’
3) IN ADTENVATO figurae genere, id quod ad infumum et
cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum:
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
7/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
7
‘ Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam perfusus est,defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet, ecce tibi
iste de traverso: "Heus", inquit, "adolescens, pueri tui modo me
pulsarunt; satis facias oportet." Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter
consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et alia
dicere coepit. Hic: "Vix; tamen", inquit, "sine me considerare." Tum
vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi
videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata.
Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi
lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum. Ubi
enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil
habere, quod de existimatione perderet, omnia sine famae
detrimento facere posset?’
Exemplum Ciceronis (Cic. Mil. 10, 27-29; narratio): ‘ Interim cum
sciret Clodius — neque enim erat difficile scire — iter sollemne,legitimum, necessarium ante diem XIII. Kalendas Februarias Miloni
esse Lanuvium ad flaminem prodendum, Roma subito ipse profectus
pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni
insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem
turbulentam, in qua eius furor desideratus est, relinqueret, quam nisi
obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
Milo autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus,
domum venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se uxor(ut fit) comparat, commoratus est; dein profectus id temporis cum
iam Clodius, si quidem eo die Romani venturus erat, redire potuisset.
Ob viam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullisimpedimentis; nullis Graecis comitibus, ut solebat; sine uxore, quod
numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem
faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus,magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque
comitatu. Fit ob viam Clodio ante fundum eius hora fere undecima,
aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de
loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem hic
de raeda reiecta paenula desiluisset, seque acri animo defenderet, illi
qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam, ut
a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum
putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant: ex quibus qui
animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt,
partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera
putarent, fecerunt id servi Milonis — dicam enim aperte, non
derivandi criminis causa, sed ut factum est — nec imperante nec
sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re
facere voluisset.’
Cf. Quint. inst . 4, 2, 27-28: Plurimum tamen facit illa callidissima
simplicitatis imitatio: ‘ Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit,
paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est ’. Quamnihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo!
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
8/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
8
ADDENDA: DE OFFI CIO ARTIS RHETORICAE (§439-441)
Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum; finis
persuadere id, quod est propositum, dictione.
Materies duplex est:
1)
ubi fiat oratio, cum ipsius membra aggredior quaestionis
2) unde fiat oratio, cum res inventae verbaque sociantur.
Quaestio ipsa est:
1) finita, cum nascitur de certo facto demonstratque personam,
ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum interfecerit patrem
Roscius (Cic. S. Rosc.). In hac crebro assidueque colluctor,
atque eam Graecis placuit ὑ π ό θεσιν nominari
2) Infinita, quae generaliter quaerit, utrum sit aliquid
appetendum, ut, an philosophandum sit, in Hortensiodisputatur (Cic. Hort . - periit);
In infinita vero universitatis astruendae sibi fiduciam vindicante tunc
potius versor, cum otium ac disputationes aggredior, licet plerumque
etiam pars ipsa, quae thesis dicitur, in causis mihi elatius anhelanti
amentatas hastas crebro et pila plurimum valentia ministrarit. an aliudin Scauriana succurrit, cum interposita disputatione tractatur ex
quibus causis mors obveniat repentina, ac pro Milone similiter an
mundus prudentia gubernetur?
Denique e meis sectatoribus quidam acri admodum ac subtilissimaratione commoti nullam esse attestantur hypothesin quaestionem:
nam cuncta, quae in defensione pro reis contraque eos in
accusationibus retractantur, ad generales quaestiones poterunt
applicari.
Exemplum Ciceronis, Cic. Mil . 4, 9-11 (exordium): ‘ Atqui sitempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud
est non modo iustum, verum etiam necessarium, cum vi vis inlata
defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in
exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est,
cui vim adferebat. Facere enim probus adulescens periculose quam
perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quae potest inferri
iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere
certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec,
iudices, non scri pta, sed nata lex; quam non didicimus, accepimus,
legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus;
ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, — ut, si
vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut
inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.Silent enim leges inter arma; nec se exspectari iubent, cum ei qui
exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta repetenda.
Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatemdefendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis
occidendi causa vetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui sui
defendendi causa telo esset usus non hominis occidendi causa
habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa,
iudices, non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem
meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis, insidiatorem iure
interfici posse.’
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
9/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
9
DE PARTIBVS OFFICII ARTIS RHETORICAE
DE INVENTIONE (§ 443-505)
Inventionem certum est esse potissimam, cuius opus est causaequaestiones excutere et argumenta probatu idonea reperire.
Quaestiones sive status (§ 443-444):
1) principales: sunt status, ex quibus nascitur causa, quas Tulliusconstitutiones appellat: ‘utrum Clodium iure occiderit Milo’.
a) an sit, coniectura est, ut an patrem occiderit Roscius;
b) quid sit, finis, ut an minuerit Cornelius maiestatem;
c) quale sit, qualitas, ut an Saturninus iure necatus sit.
2) incidentes: dum tractatur causa, nascuntur: ‘uter utri insidias
compararit’.
Status inveniuntur (§ 445):
1) per intentionem: ‘Occidisti patrem.’
2) per depulsionem: ‘Non occidi.’
Facile est videre, quid obiecto crimini respondeatur ; illud facile non
est, quid debeat intendi: utrum factum, ut: ‘Hominem occidisti’ , an
nomen facti, ut: ‘Homicidium fecisti’ .
Et licet videatur idem esse, tamen in superiore obiectione si negabitur,
coniectura erit, cum dixerit: ‘Non occidi’ ; in hoc ubi nomen reiintenditur, potest et finis videri, ut si dicat: ‘Non feci homicidium’ ,
nam quaerendum erit fiatne homicidium, quicumque homo, an tantum
innocens, occiditur.
Quod si non factum obicias, sed criminis nomen, negatione diversae
partis non erit manifestum, qui status existat. nescias enim quid negat,
qui ita negat: ‘Non feci homicidium’ ,
1) utrum quia nullum hominem iugularit,
2) an quia tyranni interfectio homicidium non vocetur.
Est igitur intendendum ipsum illud, quod factum est,
1) ut, si id negaverit adversarius, habeas coniecturam,
2) si eo concesso nomen criminis excluserit , intellegas finem.
Quod si concesso facto factique vocabulo licuisse sibi vel oportuisse
facere dixerit, qualitas in causa versatur (§ 446):
1) de re: utrum Miloni facere licuisset;
2) de actione: an servo vel addicto tribunos liceat appellare
Qui causam cognoscit, propositum habet efficere aliquid, id est
1) aut damnare aliquem
2) aut absolvere.
Auditoris autem sunt genera tria (§ 447-448):
1) unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est
perpense iudex;
2) aliud eius, qui honestate vel utilitate incerta dubius alienae
sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspectat:
3) tertium genus eius est, qui facti honestatem vel turpitudinemlibera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem convenit
nominari.
Haec igitur sunt tria causarum genera, quae hypothesi continentur,id est (§448)
1) iudiciale quod tam praeteriti quam futuri nonnumquam
temporis invenitur. Sed in praeterito tantum facto coniectura, ex
futuro qualitas frequenter enascitur.
- finis: accusatio/defensio,
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
10/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
10
- controversia: de iusto/iniusto,
- ambigit cognitor in rebus alienis.
2) deliberativum quod futuri tantum temporis continet
quaestionem, ut si deliberet Cato, an se debeat, ne victoremaspiciat Caesarem, trucidare.
- finis: suasio/dissuasio.
- controversia: de utili/inutili, de honesto/turpi
- non minus quisque ambigit de suis quam etiam de rebus
externis.
3)
demonstrativum vel laudativum etiam genus quod in
praeteritis factis omne consistit, sed a iudiciali genere fine
discernitur: nam aliud est absolvere innocentem aequitatis
imperio, aliud laudibus prosequi gloriosum insignium
contemplatione meritorum.
- finis: laus / vituperatio,
- controversia: de honesto/turpi,
- aestimator auscultat utrum vera congruaque memorentur.
- Sit itaque talis intentio (‘Hominem occidisti’), depulsio (‘Non
occidi’): quaestio ex his oritur an occiderit , in quo statu erit coniectura.
- Sed cum intentioni ius facti opposuerit reus, fit qualitas, ut a Milone
non factum negatur, sed de facti iure contentio est: occidisse enim se
fatebatur Clodium, sed id iure fecisse.
- Quod si intentioni non ius facti, sed negatio nominis opponatur,
quamvis negatio depulsionis vice dicatur, tamen non faciet
coniecturam, quia non factum, sed nomen facti destruitur.
Qualitas est (§ 453-454)
1) de re, cum eius facti, quod in iudicium venit, ratio causavetractatur,
2)
vel cum quid fieri oporteat disceptatur, ut an iure Clodium
Milo iugularit, vel an domus Tullio restituenda fuerit.
Qualitas (§ 454-458)
1) iuridicalis, praeteriti temporis, in qua qualitate naturae asserta
versantur.
A) absoluta, quae factum ipsum sui natura et iure defendit;
B) assumptiva: quae, cum in facto ipso nihil probabile
reperiat, confugit ad ipsam causam eamque iustam allegat,ut, cum Milo non posset dicere hominem licuisse iugulare,
causam occidendi astruxit insidias Clodianas. Illinc
assumptivae nomen accepit, quia, cum absolute factum
tueri non possit, confugit ad causas.
Partes habet quattuor:
a)
relationem, cum de facto confessio culpam in eum,
qui pertulit, refert , ut in Clodium Milo, Orestes in
matrem, Horatius in sororem, qui idcirco a se
perhibuit iugulatam, quia eius provocatus iniuria in
facinus sit coactus; b) remotionem, cum obiectum crimen in alterum vel in
aliud ab eo, qui percellitur, removetur : in alium, ut
Tiberius Gracchus in Mancinum, qui auctor faciendi
foederis fuit, quod tam senatus quam populus
improbarat. ... in aliud autem removet, si morbo
tardatus in infortunium suum causam removeat
tarditatis.
Removetur vero
- aut ipsum factum, si ad alterius attinuisse dicatur
potestatem,- aut causa, si alterius vitio quid accidisse dicatur.
c) comparationem, cum factum iure defenditur, ut ex
eo aliquid commodi sequeretur... ut Verris illa
responsio: ‘ Magno’ inquit ‘decumas vendidi’ (Cic.Verr . 2, 3, 40), quod factum compensat utilitate
beneficii.
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
11/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
11
d) concessionem sive qualitatem venialem quae
consistit ex:
a. purgatione, cum confesso facinore animum
voluntatemque purgamus, ab animo separamus:
- imprudentiā, cum a voto scientiaque
nostra aliquid demovemus ut qui invenando iaculum intorsit in beluam et
hominem delitescentem retibus interemit:
quae pars error edicitur, atque ei subduntur
ignoratio, vinolentia, oblivio, fatuitas,
dementia ceteraque, quae errorem
admittentis excusant,
- casū cum aliquis culpam eventus exonerat
ut qui cum victimis ad diem sacrum non
occurrerit fluminis incrementis,
- necessitate quā commisit, qui praeceptoducis insontem hominem iugulavit
b. deprecatione quae nihil causationis associat,
sed in exorandi humilitatem precesque suspirat,
misericordiam respirat.
Tamen ita qualitas plerumque censenda est, ut alii quoque
status huic generi posse accidere non negentur.
2) negotialis, futuri temporis, in qua qualitate legis aut
consuetudinis asserta versantur.
De quaestionibus incidentibus (§ 459-466):
- Ceteras quaestiones , quas status dicunt incidentes . Non semper
accidit, ut causae rationem formet primae vocis ingestio; plerumqueenim secunda vim intentionis incutiet, ut in hoc: ‘V iro forti
praemium, quod volet; qui fortiter fecit, petit praemium nuptias uxoris
alienae’ . In quo qui petit praemium, quia nullum putat e diverso, nihil
intendit, sed maritus contradictor intendit, licet secundo loco videatur
assurgere; cui per depulsionem vir fortis obstabit, tanquam petitionem
praemii quod poposcerat accusanti, praemium iustum esse contendens,tanquam si factum aliquod iure tueretur.
- Item quaestiones legales, quae tanquam status causis incidunt
(quaestiones incidentes), non eadem regula percensentur, quippe quae
in secunda conflictatione prorumpunt.
confl ictati o est
a.
prima de qualitate;
b.
secunda etiam de quaestionibus incidentibus.
- Intentio et depulsio statum constitutionemque signarit, si coniectura
fuerit, iudicationi praebebit pariter rationem ; neque enim est quod
possit ponderari iudicio nisi ipsa negatio (‘Non occidi.’).
- in qualitate vero vel fine alio loco, quam status apparet, necesse est
confessi depulsio facti habeat rationem , quam item accusator infirmet;
et velut secundaria quaestio procreatur per rationem impugnationemquerationis.
- > possunt in quavis causa et omnes status existere et multae rationes
infirmationesque numerosae perindeque iudicationum semina copiosa,
cum unum videlicet factum multiplici ratione defenditur, ut Tullius pro
Milone, quod insidiatorem et quod hostem publicae quietis occiderit . In
his igitur ille status potius apparebit, quem orator pro utilitate
defensionis assumpserit.
- Tuncque velut rationales alii status emergent, ac si ad probationes
scriptura profertur, hinc iudicatio legalis orietur, cuius sunt species
quinque:
1)
una est, cum scripto aliquid plurave ambigua continentur, quae
a Graecis ἀμφιβολία memoratur, ut ex communione nominis res plerumque confunditur, ut est illud: ‘Quidam Taurum legavit,
quo nomine servum habuerat admodum pretiosum. Verum illi
heres taurum, hoc est bovem dedit, quia fecit nomen
amphibolum quaestionem’ . item ex nominum distinctione per
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
12/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
12
syllabam, ut qui habuit propinquos duos, unum Lesium nomine,
aliumque Milesium, heredemque constituens sic locutus est:
‘HERES ESTOMILESIVS’ ; qua distinctionis ambage certamen
exortum, dum ‘heres esto mi’ distinguit, qui Lesius dicebatur,alius vero continua nominis iugitate Milesium dicit heredem.
2)
scriptionalis est quaestionis, quae ex verbis et sententia
scriptionis emergit, ut in hoc: ‘ Peregrinus murum ne ascendat’.Quidam obsessa civitate conscendit hostemque deiecit; arguitur.
Hic reus legis sententia, verbis nititur accusator.
3)
cum contrariae leges utrimquesecus colliduntur, ut in illo: ‘M as
templum Cereris ne ingrediatur’. Item: ‘Qui parentibus opem
non tulerit, puniatur’. In templo Cereris vapulanti matri
ingressus opem filius tulit; accusatur. Facit hic conflictum
diversitas legum, quarum interpretatio colliditur, ut cui potius
auscultandum fuisset appareat.
4) de scripto quaestio est, quae dicitur syllogismus (sive
ratiocinatio), cum ex eo, quod scriptum est, aliud quoque, quodnon scriptum est, argumentatione colligimus, ut in hoc: ‘E xulem
intra fines deprehensum liceat occidere’. Quidam inventum
exulem verberavit; accusatur. A defensore colligitur, quod
minus permisso sit, fieri licuisse. Huic insunt modi quattuor:
a) a simili: a simili ita ut, quia patris interfector culleo
insuitur, haec poena manere debeat matricidam;
b) a consequenti: tyrannicidae praemium, qui suasittyranno deponere dominatum, petit; colligit par esse
meritum, quia reddidit libertatem;
c)
a maiore ad minus: si deprehensum exulem permittituriugulare, licet etiam verberare.
d) a contrario: si vir fortis meretur praemium, desertor
dignus est poena
5)
finitiva quaestio, de scripti ambiguitate demanans, cum aliquod
verbum in lege vel testamento dubium est et definitione
clarescit, ut: ‘N octe cum telo deprehensum liceat occidere.
quendam cum fuste nocte deprehensum magistratus occidit;
reus est caedis. lege se quidem tuetur, sed telum quid sitinquirit’.
Quod quaestionis genus hoc a principalibus statibus differt, quia
non de facto, unde orta accusatio est, sed de scripti tantum
definitione disquiritur. Ab his igitur legalibus status principales
sunt discreti, et hi incidentes dicuntur, illos autem, a quibus causa
nascitur, vel constitutiones vel status rectius appellantur.
In genere deliberativo: Qui inhonestum vel inutile illud, quod
dissuadet, ostendit, pro certo ipsum videtur accusare negotium .
Persuasor vero partes arripit defensoris, et negotii tractatum
qualibet obiectione contrarietatis absolvit. Ex quo et dissuasor
intendere et persuasor depellere memorandi, ac sic conflictione
partium facta status poterit apparere, ut in tali causa: crebro ad
muros exercitu fugiente deliberat imperator, utrum diruat muros.Dissuasor primum id honestum esse negat; qui non oportere muros
exscindi cum dicit, nonne videtur, si fecerit, accusare? Deinde
graviter et seditiose id exercitum perpessurum, in quo coniectura
fiet de commotionis eventu. Ac mox si dicat victoriam non
vocandam, si praesidium civitatis exscinditur, finis accessit;definiendum quippe, qualis status moenium victoriam faciat
celebrari. Tunc si dissuasor addat, sine consilio senatus id fieri non
debere, praescriptio etiam videtur accedere. Certum est igitur et
intentionem dissuasori iure signari, et deliberativis cunctos
status promptius apparere. Sciendum tamen, ne dissuasor velut
sententiam dicens prohibeat tanquam iudex, cum eius officium hoc
sit, ne faciat persuadere, inhonestae rei vel inutilis ratione
monstrata.
In genere demonstrativo: Iam nunc in demonstrativo
quemadmodum status emergat non est facile memoratu, idcirco quia
non statim laudem vituperatio consectatur, ut, quisquis laudabilis
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
13/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
13
non est, vituperabilis habeatur vel contra, qui vituperatione caruerit,
laudibus fastigetur, ut si laudandus ex eo quis dicatur, quia
homicidium non commisit. Est ergo medium nomen, quodprivationem placuit memorari, propterea quia, qui laude privatur,
non confestim vituperationi permittitur vel contra. Sic tamen status
demonstrativi generis apparet, cum laudatorem vituperatoremque
constitues et vituperatori accusatoris intentionem, laudatoridefensoris partes adiunxeris. Aut illud subtilius conformatur, ut
auditor inter laudem vituperationemque libratus velut adversarii
loco ponatur. Non enim ante laudandum quem, quam laudabilem
demonstraris: nam illi talis intentio est, ut laudabilem nondum
credat; adversum quam intentionem laudatori certamen est vel
vituperatori, licet in superiori astructione quidam conflictus evidens
approbetur, ut cum alius quempiam laudat et alter accusat, ut
Catonem Tullius laudans et duobus voluminibus Caesar accusans.
Ex quo colligitur omnia causarum genera statibus percensenda.
Natura causae continetur (§ 469)
1) simplici quaestione, cum unum quid in tota actione disquiritur,
ut: Clodium Milone iure necaverit . Illud vero, quod per
iudicationem posteriore loco disquiritur, uter utri insidias
compararit , non est singulare, sed iunctum ex duplici coniecturased incidens quaestio genus causae facere non potest.
2) duplici quaestione: duplex tum ex rebus fit, ut pro Caelio de
auro et de veneno, tum collatione, ut pro Roscio, filius ne
patrem an inimici iugulaverint;
3)
multiplici quaestione quae ex pluribus quaestionibus consistit,ut repetundarum omnes Verrinae, et pro Scauro de Bostaris
nece, de Arinis uxore et de decimis tribus exquiritur.
Ductus causae inspiciendus est, qui est agendi per totam causam tenor
sub aliqua figura servatus, qui colore hōc separantur, quod color in una
tantum parte, ductus in tota causa servatur. Sunt autem ductus quinque
(§ 470-471):
1) simplex est, cum non aliud est in agentis consilio, aliud in
verbis, ut si bene meritum laudes ac noxium accuses;
2) subtilis, cum aliud vult animus, aliud agit oratio, ut: ‘ quidam
abdicat filium, quod amicos non habeat’ , hic non vere abdicat,sed ut amicos habeat, terret;
3)
figuratus est, cum aperte quid dicere prohibet verecundia
propter obscena, et significatione alia atque integumentis vestita
monstratur;
4)
obliquus est, cum metus impedit aliquid dicere libere, et per
quosdam fandi cuniculos obicienda monstramus, ut in hoc:
‘Tyrannus, qui sub abolitione tyrannidem posuerat, fortiter
fecit. Ppetit praemii nomine armorum arcisque custodiam.
Magistratus contra dicunt’ ;
5)
mixtus autem ex utroque componitur, cum et pudor et metusimpedit libertatem, ut: ‘T yrannus, qui duos filios habuit, quorum
uni uxor, in qua infamis fuit, cuius maritus se suspendit, cogit
alterum filium eam ducere; contradicit’ . Hic nec incestum libere
nec tyrannidem potest obicere. Hi sunt ductus artificiose
tractandi et per totam orationem subtiliter diffundendi.
Ductus reperitur ex causativo litis, hoc est ex re, quae controversiam
facit, quae aut praeteriti temporis est, ut
1) an Aiacem Ulixes occiderit , quae ductum simplicem tenet,
2)
aut, si praesentis vel futuri temporis fuerit, omnes ductusadmittet.
Ergo ductus de consilio nascitur, consilium ex causativo litis exoritur.
causativum est, quod facit dubitationem, ut in illo tyranni causativum
litis est, quod tyrannus custodiam et arcis postulat et armorum. Ductum
servatum testatur prima Philippica (Cic. Phil . 1), quae mira subtilitatedominatum Antonii latenter insimulat, ut omnia dicens nihil aspere
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
14/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
14
dixisse videatur. His omnibus conquisitis argumenta videnda sunt,
quibus ad quaestionis ambiguum fides valeat adhiberi.
Fides tribus fit modis (§ 473):
1) conciliando, illa prior ethica, conciliatione licet in tota causa uti
conveniat, tamen in principiis uberius insistendum2) docendo, sequens apodictica, docere autem prae ceteris debet
ipsa narratio, quamvis diluendis quaestionibus obiciendisque
criminibus non dissimilis operetur astructio
3) permovendo, tertia pathetica, in commovendo maxime vigeredebet epilogus
Argumenta sunt (§ 474-497)
1) a coniugatis, cum uno nomine proposito principali per eius
derivationem casu aut tempore commutato aliquid approbamus,
ut ‘ si pietas virtus est, quod pie factum est, laudari oportet ’ .
2)
a genere, cum quod in toto valet ad speciem quoque deducitur,
ut, si varium et mutabile quiddam est femina, Dido etiam varia
mutabilisque videatur possitque ex amore in odium commutari.
hac ratione illud Ciceronis astruitur: ‘N am cum omnium
provinciarum sociorumque rationem diligenter habere debetis,
tum praecipue Siciliae, iudices’ (Cic. Verr . 2, 2, 1).
3) a orma vel specie, ut fidem generali faciat quaestioni, ut Cicero
in Philippicis: ‘E st quod tam proprie dici possit actum eius, qui
togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit,
quam l ex?’ (Cic. Phil . 1, 18) actum enim genus est, quod abspecie, id est lege lata a Caesare, comprobatum est;
4) a simili, quod item confirmat a similibus: ‘Quaere acta
Gracchi: leges Semproniae proferentur. Quaere Sullae;
Corneliae (Cic. Phil . 1, 18). a simili per se: ‘U t Helena
Troianis, sic civibus belli semen tu fuisti’ (cf. Cic. Phil . 2, 55).
item: ‘Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febriqueiactantur ...’ (Cic. Cat . 1, 31) et cetera.
5) a differenti, quae res inter se diversas, non adversas ostendit,
cuius Cicero ponit exemplum in Verrem: ‘S ed tum idem fecisseerit existimandus, si eodem consilio fecisti’ (Cic. Verr . 2, 3,
214). hoc et in personis ostenditur et in rebus et in tempore et in
locis et aliis,
6)
a contrario, vitae mors quae ex quibus †Ter entius sic nam siillum obiurges, vitae qui auxilium tulit, quid facies illi, qui
dederit damnum aut malum; Cicero: ‘S i ille consul, fustuarium
meruerunt legiones quae consulem reliquerunt ’ (Cic. Phil . 3, 14).
7)
a coniunctis, autem fides petitur, cum, quae singula infirma
sunt, ea coniuncta vim veritatis assumunt, ut ‘ Quid si accedit, ut
tenuis antea fueris? Quid si ut avarus? Quid si ut audax? Quid
si ut eius, qui occisus est, inimicus?’ (Cic. Rosc. 86) singula
haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur.
8)
ab antecedentibus, Cicero: ‘C um ille non dubitaverit aperire
quid cogitaret, vos potestis dubitare, quid fecerit?’ (Cic. Mil .45) praecessit enim praedictio, ubi est argumentum; secutum est
factum, unde est quaestio.
9) a consequentibus, vero conversim, ut quaestio in
antecedentibus sit, argumentum in sequentibus, ut, si hoc
secutum est, illud praecesserit, ut: ‘S i peperit, cum viro
concubuit ’ (Cic. inv. 1, 73). exemplum de Verrinis: ‘S i finemedicto praetoris afferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium
quoque nascitur a kalendis Ianuariis?’ (Cic. Verr . 2, 1, 109).
10)
a repugnantibus, cum ostenditur duo sibi cohaerere non posse,verbi causa, ut et parasitus quis sit et ridiculus non sit, quae per
negationem simul esse non posse praedicantur hoc modo: ‘N on
et parasitus est gnatho et ridiculus non est’ . Eius loci exemplum
est in re magis ipsa quam forma verborum: ‘I s igitur non modo
a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ornatus
arguitur domi suae te interficere voluisse’ (Cic. Deiot . 15).
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
15/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
15
11) a causis, quorum locus late patet et multa disputatione
tractatur; sed nunc formam eius satis fuerit demonstrare sub hoc
exemplo: ‘S ed cum ob tua decreta, ob iudicia, ob imperiadabantur, non est ita quaerendum, cuius manu numerarentur,
sed cuius iniuria cogerentur’ (Cic. Verr . 2, 2, 26). Sic et
Vergilius: ‘M ene fugis?’ (Verg. Aen. 4, 314).
12)
ab effectis, fit argumentum, cum in causa dubitatio est, ut
fatum probetur ex eo, quod homines etiam inviti servabantur in
vita. fatum enim est causa vel vitae vel mortis; illa vero effecta
sunt fati, vivere posse vel mori. Cicero hinc probat Auli Hirtii
vitam populo caram esse, quod ei populus plaudit (Cic. Phil. 36-
37). hoc est Vergilii: ‘Degeneres animos timor arguit’ (Verg.
Aen. 4, 13), nam timor est causa, ut degener sit animus, quod
timoris effectum est.
13)
a comparatione
a) a comparatione maiorum: ‘Quis dubitet a Siculis
petisse pecuniam Verrem, cum a Marco Octavio Ligure postularit?’ (Cic. Verr . 2, 2, 119), Vergilius: ‘Tu potes
unanimos armare in proelia fratres’ (Verg. Aen. 7, 335).
b) a minorum comparatione, ut: ‘ Publius Scipio pontifex
maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem
statum rei publicae privatus interfecit’ ; deinde iungit
quaestionem, ubi maius est quiddam: ‘ Catilinam orbemterrae caede atque incendiis vastare cupientem nos
consules perferemus?’ (Cic. Cat . 1, 3) ex hoc Terentius
loco illud: ‘H ic parvae consuetudinis causa huius
mortem tam fert familiariter ’(Ter. Andr . 111).c)
a parium comparatione, ut Cicero: ‘E t si non minus
iucundi atque illustres sunt ii dies, quibus conservamur,
quam illi, quibus nascimur’ (Cic. Cat . 3, 2). et in
Pisonem, nihil interesse ‘ utrum ipse consul improbis
contionibus, perniciosis legibus rem publicam vexet, an
alios vexare patiatur’ (Cic. Pis. 10).
Illa, quae non excogitantur ab oratore, sed a causa aut a reis
suggeruntur: (§ 498-501)
1) in scriptura, ut tabularum, cum ad dubiae rei probationem vel
chirographum vel testamentum vel transactionis tabulaerecitantur ceteraque huius modi, quae ita nota sunt, ut exempla
de oratione non quaerant;2)
in auctoritate, ut testium, ut Africanum dixisse iure caesum
esse Tiberium Gracchum, aut cum testimonium, quo veritas
nudetur, affertur, ut Gnaeum Pompeium de misso frumento
celeriter testem nobis inducit ; auctoritas igitur aut iudicantis aut
testis est. Huic parti adiunguntur oracula ceteraque id genus;
3)
in necessitate, ut tormentorum, quae dat fidem ex tormentis aut
somno aut furore aut vinolentia, quae vocem alicuius rei
extorquet invitis.
- Quae omnia, cum addas coniecturam in causa, persona, facto, id estipso testimonio vel confessione vel scripto, capiunt fidem vel amittunt.
Ea, quae conciliant aut permovent auditores. Conciliantur igitur
animi dignitate personae (§ 502-505):
1) auditoris: ut ‘Qualem te antea populo Romano praebuisti, cum
huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te nobis et populo
Romano hoc tempore impertias’ (Cic. Rosc. 11);
2) rei: ut pro Deiotaro: ‘Quem ornare antea cuncto cum senatu
solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis’
(Cic. Deiot . 2);
3) ipsius oratoris: cum de se non superbe, sed moderate loquitur,
quale illud est: ‘C um quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque
ex ea provincia decessissem, ut Siculis omnibus iucundamdiuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei
relinquerem, factumst ut cum summum in veteribus patronis
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
16/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
16
multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum arbitrarentur’ (Cic. div. in Cael . 2);
4) adversarii, dum illius iniquitate aut arrogantia demonstrata
nostra modestia commendatur.
Commoventur igitur auditores:1)
miseratione: a cum calamitates alicuius magno dolore
tractamus, cum iniquitatem temporis vel periculi magnitudinem
memoramus, ut in septima Verrinarum: ‘P atres hi, quos videtis,
iudices, iacebant in limine primo, matresque miserae
pernoctabant ante ostium carceris, ab extremo conspectu
liberum exclusae, quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum
suorum postremum spiritum ore excipere liceret’ (Cic. Verr . 2,
5, 118);
2) odio: cum adversarii factum vel viris bonis vel iudicibus
ostenditur exsecrandum, ut cum iudicum corruptio docetur aVerre iactari. Item: ‘cum in avaritia, scelere, periurio vos sui
similes esse arbitratur’ (Cic. Verr . 1, 1, 42);
3) invidia: quae quodam livore inficit auditores, ut est: ‘Quod ad
tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque
nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia
quam cuiusquam nostrum virtus et integrita’ (Cic. Verr . 2, 3, 7)
item: ‘I stum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem
circumfluere et abundare’ (Cic. Verr . 2, 3, 9). Potest quidem et
illa res auditorum mentes incendere, ut si alicuius exaggerestyrannicum spiritum aut potentiam non ferendam;
4)
metu: excitaris vel propriis vel communibus periculis: propriis,ut: ‘H oc est iudicium, in quo vos de reo, populus Romanus devobis iudicabit’ (Cic. Verr. 1, 1, 47); communibus autem, ut est:
‘V ideor mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum, arcem
omnium gentium, subito uno incendio concidentem’ (Cic. Cat . 4,
11);
5) spe: quoque animi perturbantur, cum beneficia aut obsequia
promittuntur, ut cum fidem Milonis Pompeio pollicetur, et
‘ Caelii in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestrishabebitis’ (cfr. Cic. Cael . 80);
6)
ira: etiam vehementer animos turbat, ut cum exaggerat Tullius
et exclamat in curia sedere socios Catilinae: ‘O dii immortales!
Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua
urbe vivimus? Hic, hic sunt nostro in numero, patres conscripti’
(Cic. Cat . 1, 9);
7)
ceterisque similibus affectibus qui cum ad persuadendum
plurimum valeant, extra causam tamen sunt, nec apparere in
oratore manifestius debent, ne insidiis iudicem capere, non
ratione ducere videatur.
DE DISPOSITIONE (§ 506-507)
Huius rei duplex est ratio:
1) naturalis, cum post principium narratio, partitio, propositio,
argumentatio, conclusio epilogusque consequitur
2) artificio oratoris, cum per membra orationis, quae dicenda
sunt, digerimus et hoc ex causae utilitate, non ex temporis serie
coaptamus, ut pro Milone (Cic. Mil .) factum, cum quaestiones
quasdam ante narrationem, ut praeiudicia refutaret, induxit,
quod non ex ordine naturae, sed ex causae utilitate mutavit.
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
17/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
17
DE ELOCVTIONE (§ 508-537)
Cuius Cicero duo quasi fundamenta, duo dicit esse fastigia (§ 508-512):
- fundamenta Latine loqui planeque dicere, quorum unum Grammatice
loquente didicistis, cum eius vobis insinuata subtilitas.
- fastigia vero sunt ornate copioseque dicere, quod non ingenii, sed
laboris est maximi, exercitationis etiam diuturnae, qua non solum
uberior, sed illustrior quoque facultas acquiritur.
DE FI GVRIS RHETORICIS
Huius rei duplex ratio est (§ 509-513):
1) una, qua in singulis verbis lumen appareat:
a) proprium; propria sunt vetusta praecipue; nam cum et
proceres vel nescirent haec dicendi ornamenta vel appetere
non auderent, propriis utebantur. Sed quia verborumveterum iam exolevit usus, non sunt audacius usurpanda illa,
quae cum aetate mutata sunt;
b) translatum mutuatumque, cum res aut sua non invenit
verba aut cum volumus splendidius aliquid explicari.
- Huic diligentiae subiungitur translatorum cura
verborum (N.B. id est metaphora), cum res aut sua non
invenit verba aut cum volumus splendidius aliquid
explicari. Ergo aut inopiae aut decoris causatransferuntur:
a.
inopiae , cum dicimus gemmare vitem et luxuriare segetes, laetasque perhibemus; desunt enim propria etcommodantur ascita,
b.
decoris vero, ut bellum subito exarsit , cum potuerit dici
exstitit ,
- allegoria quam poetae praecipue nexuerunt, et Cicero
cum dicit: ‘C um senatum a gubernaculis deiecisses,
populum Romanum e navi exturbasses, ipse archipiratacum grege praedonum impurissimo plenissimis velis
navigares’ ; et in Pisonem: ‘U t qui in maximis
tempestatibus ac fluctibus rei publicae navem
gubernassem salvamque in portu collocassem, frontis tuaenubeculam et collegae tui contaminatum spiritum
pertimescerem?’. Usurpatis ergo haec simul pluribus
verbis elocutus est, quae suis fortasse angustius aut
humilius diceret,
- synecdoche: item translata quodammodo sunt, quae aut
ex parte totum aut ex toto partem aut ex uno plures
monstrant aut ex pluribus singula; sive ex parte totum , ut
in puppim (i.e. in navem) ferit ,
- N. B. metonymia sive denominatio, quae est nominis
pro nomine positio,a. rei inventae ab inventore: ut ‘ Cererem corruptam
undis’ (Verg. Aen. 1, 177; i.e. frumentum corruptum
undis);
b. ex eo quod continet id quod continetur: bene
moratae urbes, poculum epotum;
c. a possessore quod possidetur: ut hominem
devorari, cuius patrimonium consumatur, et carminaVergili Vergilium;
d. id quod efficit ex eo quod efficitur: ‘pallida mors’
(Hor. Od . 1, 4, 13; = μεταλ ήψις sive transumptio).- N.B. antonomasia est pronominatio, quae aliquid pro
nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per
epitheton, quod detracto eo cui adponitur valet pro nomine
Tydides, Pelides (i.e. Achilleus, filius Thetidis et Pelei), et
ex iis quae in quoque sunt praecipua: divum pater atque
hominum rex (i.e. Iuppiter).
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
18/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
18
- N.B. catachresis est abusio, quae non habentibus nomen
suum accommodat quod in proximo est. Mille sunt haec:
acetabula (: vas in quo acetum ponitur) quidquid habent et
pyxides (: vasculum e buxo excavatum; buxus = πύξις)cuiuscumque materiae sunt et parricida (< patrem
caedere) matris quoque aut fratris interfector (Quint. inst .
Orat. 8.6.34-36).
2) altera, ut dignitas eloquendi copulationis ipsius decore
servetur.
a) figurae sententiarum,
b) figurae elocutionis.
Figurae sententiarum (§ 523-525)
- εἰρωνεία est simulatio, frequens apud Ciceronem ac nobilisfigura, in qua aliud verbis significamus, aliud re ipsa sentimus,
ut est principium pro Ligario: ‘Novum crimen, Gai Caesar...’(Cic. Lig . 1, 1).
- παράλειψις est praeteritio, cum quasi praetermittentes quaedamnihilominus dicimus. N.B. ‘ Nam illa nimis antiqua praetero,
quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium, novis rebus studentem,
manu sua occidit...’ (Cic. Cat . 1, 2, 3).
- ἀποστροφή est in aliquem districta conversio, hoc est cum inaliquem sic convertimus actionem, ut ex ea iudices doceamus.
N.B. etiam exclamatio, in qua convertimur:
a. in adversarios: ‘ Quid enim tuus ille, Tubero, in acie
Pharsalica?’ (Cic. Lig . 9), b.
ad invocationem: ‘V os enim iam ego, Albani tumuli
atque luci’ (Cic. Mil . 85),
c. ad invidiosam inplorationem: ‘O leges Porciae
legesque Semproniae!’ (Quint. inst . 9, 2, 38-39), ‘O
tempora, o mores!’ (Cic. Cat . 1, 1, 2).
- διαπόρησις est addubitatio, qua figura utimur, cum velutidubitantes ab ipsis iudicibus inchoamenti consilium postulamus,
ut est pro Cluentio: ‘Equidem quo me vertam, iudices, nescio’
(Cic. Cluent. 4), et pro Cornelio: ‘P ugnem contra
nobilissimorum hominum studia? Consilia rationesque eorum
aperiam?’ (Cic. or. deperd. 8, fr. 1) et cetera.
- ἐρώτημα est interrogatio, qua figura utimur, cum interrogandoaliquid acervamus et exaggeramus eius invidiam; N.B. ‘ Cumigitur haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum animos
sociorum ab re publica removebas et abalienabas, an non? Etutrum aliquem exornarei oportuit, qui istaec prohiberet ac fieri
non sineret, an non?’ ( Ad Her. 4, 15, 22)
- πύσμα est quaesitum, quae figura a superiore eo differt, quodinterrogato una voce tantum responderi potest, quaesito autem
nisi pluribus responderi non potest, ut cum dicimus: ‘Qua igitur
ratione bellum geremus?Quae auxilia nobis parata erunt? Quis
erit, qui subvenire velit, cum tam acerbe socios tractaverimus?’.
- διατύπωσις est descriptio vel deformatio, cum rebus personisque subiectis et formas ipsas et habitus exprimimus, ut
Tullius pro Milone: ‘S i haec, quae nunc gesta audistis, facta
videretis’ (Cic. Mil . 20, 54), et deformat Milonem in raedasedentem paenulatum cum uxore, item Clodium cum equo et
delectis villa egredientem, et cetera.
- ἀ ντεισαγωγή contraria inductio; haec figura est, cum aliquiddifficile et contrarium esse confitemur, sed contra alia non
minus firma conferimus, ut Cicero de rege Ptolomaeo: ‘Difficilis
ratio belli gerundi, at plena fidei, plena pietatis’ (Cic. or.deperd. fr. 10) et cetera.
- διασυρμός est elevatio vel irrisio; in hac figura ludentes quaedicuntur ab adversariis dissolvimus, qualis est in Mureniana
totus ille in Sulpicium locus de iure civili. N.B. ‘ Et quoniam
mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari
tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
19/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
19
quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere.
Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei,
ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimumiudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam
perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina
munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis
populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere’ (Cic. Mur . 10, 23).
- μετάστασις est transmotio quaedam, hoc est, cum rem a nobisalio transmovemus, sed non ita, ut ibi totam causam
constituamus; alioquin status incipit esse, non figura. N.B. ‘ et
cum vidisset eum ait: “Tune es ille qui conturba s Israhel? Etille ait: “Non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui
dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim” ’ (III Reg.
17-18).
- N.B. hyperbole est superlatio, ut: ‘ Luce sunt clariora nobis tua
consilia omnia’ (Cic. Cat . 1, 3, 7; sed re vera non tam claranobis sunt, Cicero consulto modum excessit);
- N.B. litotes est extenutatio, diminutio, ut: ‘N on sine aliqua spe
et cogitatione venerunt’ (Cic. Deiot . 8; i.e. profecto cum aliqua
spe et cogitatione venerunt!);
- N.B. oxymoron est acutifatuum, ut ‘Cum tacent, clamant!’
(Cic. Cat . 1, 8, 21; tacere ↔ clamare);
- N.B. paradoxon est paradoxum vel inopinatum, ut ‘ P.
Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est,
dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis,
numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset‘ (Cic. off. 3, 1).
Elocutionis genera (§ 526-529):
1) Est igitur familiaris omni narrationis generi, quam Graeci
εἰρομέ νην λ έξιν appellant, quae ita conectitur, ut superioremelocutionem semper proxima equatur. Ea et historiae convenit et
narrationi, quae non conversum neque circumscriptum
eloquendi genus desiderat, sed fusum atque continuum, ut illa
sunt in Miloniana: ‘Occidi, occidi non Spurium Maelium, qui
annona levanda iacturi sque’ (Quint. inst . 5, 11, 12) et cetera.
2)
Est alia, quae ex ambitu constat, quam περίοδον Graeciappellant, quae sententiam quadam circumscriptione definit
atque determinat, quale est in Caeciniana: ‘S i quantum in agrolocisque desertis audacia potest, tantum in foro iudiciisque
impudentia valeret, non minus nunc Aulus Caecina cederet Sexti
Aebutii impudentiae, quam tum in vi faciunda cessit audaciae’
(Cic. Caec. 1, 1). Qui ambitus constat ex
a) membris, quae κῶλα Graeci dicunt: membrum est parsorationis ex pluribus verbis absolute aliquid significans,hoc modo: ‘ Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimoviro dicere incipientem timere’ (Cic. Mil . 1, 1);
b) caesis , quae κ ό μματα appellant. caesum autem est pars
orationis ex duobus aut pluribus verbis dum
quicquam absolute significans. quamquam caesam
dicamus orationem, cum singula verba quodvis
significantia proferuntur, ut est: ‘Quis est Lollius? Qui sine
ferro ne nunc quidem tecum est. Quis est iste Sergius?
Armiger Catilinae, stipator tui corporis, concitator
tabernariorum, percussor, lapidator curiae, foridepopulator, obsessor curiae’ (Cic. de domo s. 13, 7) et in
Verrinis: ‘C omites illi delecti manus erant tuae; accensi,
medici, aruspices, scribae manus erant tuae’ (Cic. Verr . 2,2, 27).
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
20/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
20
Periodos constat ex duobus membris et ex tribus et ex quattuor
interdum, quamvis ex uno membro putent nonnulli posse compleri,
quam μονό κωλον περί οδον appellant, cum sit colon potius. Optima
igitur oratio fiet, si nunc ex ambitu periodico, nunc ex illa continuatione
perpetuae elocutionis aptetur, nonnumquam caesis interrupta fuerit,
aliquando cola consociet.
Figurae elocutionis (§ 530-537)
Differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae
figura immutato verborum ordine manet nihilominus, elocutionis autem
immutato verborum ordine manere non poterit, quamvis plerumque
fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura.
- ἀ ντίθετον, id est oppositum ex contrariis (N.B. vel compositumex contrariis), cum verba pugnantia inter se paribus vocibus
colliduntur, vel paria paribus opponuntur, ut est Ciceronis:
‘Domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas’
(Cic. Scaur . 45m.1), aut si dicas: ‘I n pace ad vexandos civesacerrimus, in bello ad depugnandos hostes inertissimus’ (Cic.
fr. or. 15);
- ἰσόκωλον exaequatum membris, quod fit non pugnantibus interse verbis, sed paribus exaequatis, ut si dicas: ‘C lassem
speciosissimam et robustissimam instruxit; exercitum
pulcherrimum et fortissimum legit; sociorum maximam et
fidelissimam manum comparavit’ ;
- πάρισον prope aequatum; haec figura differt a superiore, quodibi omnia membrorum verba paria sunt numero, hic uno vel
altero addito in quovis loco cetera pariter excurrunt; N.B. parallelismus (verborum, phrasium, sententiarum); ‘T antam in
nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem,
tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonisconsensionem...’ (Cic. Cat . 1, 12, 32);
- ὁμοιόπτωτον simile casibus; nam ex eo nomen accepit, quodcola omnia in eosdem casus cadunt, ut est: ‘H uic socios vestros
criminanti et ad bellum vos cohortanti et omnibus modis ut in
tumultu essetis molienti’ ;
- ὁμοιοτέλευτον simili modo determinatum: differt a superiore,quod illud et casu et sono simili postrema verba determinat, hoc
vero soni tantum similitudine sub quacumque verbi enuntiatione
componitur. N.B. ‘Quid... egeris, ubi fueris, quos convocaveris,
quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?’ (Cic.
Cat . 1, 1, 1).
- παρονομασία levis immutatio verbi ac nominis (N.B. veladnominatio), id est, cum syllaba aut littera mutata diversa
significat, ut si dicas: ‘Praetor iste vel potius praedo’ ; N. B. Aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione
ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae: quod
etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror,
eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:
amārī iucundum est, si curetur ne quid insit amārī , avium
dulcedo ad āvium ducit , et apud Ovidium ludentem: ‘C ur egonon dicam, Furia, te furiam?’ (Quint. inst . 9, 3, 69-70; Ov.
epigr . fr. 4)
- πλοκή, id est copulatio (N.B. vel refractio, ἀ ντανάκλασις) , inqua idem verbum aut nomen continuo positum diversa
significat, ut est: ‘S ed tamen ad illam diem Memmius erat
Memmius’ (Cic. or. inc. fr. 16);
- παλιλλογία iteratio; haec figura repetito verbo aut nomine nondiversa vult intellegi, sed vehementius repetita significat, ut est:
‘ N os, nos, dico aperte, consules desumus’ (Cic. Cat . 1, 2, 3);
- ἐπανάληψις repetitio (N.B. vel resumptio); haec figura asuperiore distat, quod illa eadem parte orationis repetita
coniungitur aut uno alterove verbo interposito, at haec non una parte orationis, sed prout libuerit sociatis verbis, ut est: ‘N on
potest, iam non potest haec libera civitas esse’ ;
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
21/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
21
- ἀ ναδίπλωσις, est reduplicatio, optima, cum ea, quae in prioremembro postrema ponuntur, in posteriore prima repetuntur, ut
est illud Terentii:
‘negat hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam?’ (Ter. Phorm. 353)
-
προσαπόδοσις redditio orationis, id est, cum nomen in postrema parte membri (aut eadem quaecumque pars orationis)redditur, ex quo idem membrum coepit, ut si dicas: Tibi
calamitates imputare debet res publica, tibi’ ;
- ἐπαναφορά relatio (N.B. = ἀ ναφορά, repetitio), quotiens persingula membra eadem pars orationis repetitur, hoc modo:
‘ Verres calumniatores apponebat, Verres de causa cognoscebat,
Verres pronuntiabat’ (Cic. Verr . ?);
- ἀ ντιστροφή conversio; haec figura hoc differt a superiore, quodillic ab eadem parte orationis saepius incipitur, hic in eadem
terminatur, ut est pro Fonteio: ‘F rumenti maximus numerus e
Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero
plurimi e Gallia’ (Cic. Font. fr. 8); N.B. = ἐπιφορά;
- συμπλοκή complexio; nam et incipit saepius ab una parteorationis et totiens in unam atque eandem desinit, ut est: ‘Quislegem tulit? Rullus. quis tribus sortitus est? Rullus. Quis
decemviros, quos voluit, creavit? Idem Rullus’ ; N.B.
ἐπἀ ναφορά + ἐπιφορά;
- πολ ύπτωτον ex pluribus casibus: cum saepius initium ab eadem parte orationis fiat, illa ipsa pars declinationibus aut numeris
immutatur per casus, ut est: ‘ Senatus iussit, senatui placuit,
senatum certum est praecepisse, a senatu delectus est’ ;
- συνωνυμία est communio nominis (N.B. vel interpretatio),quotiens uno verbo non satis dignitatem rei aut magnitudinem
demonstramus, ideoque ad eandem significationem plura
conferimus; N.B. genus epimones – commorationis in re: ‘N onlocus ullus asper aut arduus erat’ (Sall. Cat . 7);
- ταυτολογία est eadem pluribus verbis significatio; hoc differt asuperiore, quod ibi singulis verbis eadem res, in hac pluribus
significatur; N.B. hoc loco genus epimones sive commorationis
in re; ‘ Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese
effrenata iactabit audacia?’ (Cic. Cat. 1, 1, 1)
- κλ ῖ μαξ est ascensus (N.B. vel gradatio), ut est Ciceronis proMilone: ‘N eque vero se populo solum, sed etiam senatuicommisit, neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et
armis, neque his tantum, verum etiam eius potestati, cui senatustotam rem publicam commiserat’ (Cic. Mil . 61);
- ἀσύ νδετον est (dis)solutum, cum ademptis coniunctionibus,quibus verba aut nomina conectuntur, singillatim unumquodque
enuntiamus, ut est: ‘E xspecto vim edicti, severitatem praetoris;
faveo aratori; cupio octupli damnari Apronium’ (Cic. Verr . 2, 3,
28);
- διεζευγμέ νον disiunctum appellamus, cum diversisredditionibus verborum cola disiungimus, sive duo sive plura,
hoc modo: ‘ Capuam colonis deductis occupabunt; Atellam
praesidio communient; Nuceriam, Cumas multitudine suorum
obtinebunt; cetera oppida praesidiis devincient’ (Cic. Leg. Agr.
1, fr.2);
- ἀ ντεζευγμέ νον iniunctum: haec figura a superiore differt, quodibi singulis membris singula diversa redduntur, hic plura in uno
coniungimus, ut est: ‘Quorum ordo ab humili, fortuna a
sordida, natura a turpi ratione abhorret’ (Cic. fr. or. 17, 1). Hoc
enim postremum ‘abhorret’, praedicta coniunxit; - πλεονασμός est plus necessario, cum verba quaedam adicimus
non enuntiandae rei necessaria, sed magnitudini cumulandae, ut
si dicas: ‘Cato ille’ (Cic. de rep. 3, 40): cum suffecerit nomen
dixisse, ad amplitudinem adicimus ille;
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
22/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
22
- ἔλλειψις est detractio, contraria superiori figura, cum verboaliquo minus dicto rem sentiendam potius praeterimus, ipsa
celeritate gratissimi;
- N.B. hen dia dyoin: ‘Quoad a Gnaeo Pompeio ad eum legati
litteraeque venerunt’ (Cic. Deiot . 11; i.e. legati cum litteris);
-
N.B. zeugma sive adnexio, iunctio: ‘Pacem an bellum gerens’(Sall. Iug. 46; sine zeugma: pacem agens an bellum gerens);
- N.B. enallage: ‘H esterna felicitate pugnae ferox’ (Liv. 2, 51, 7;
sine enallage: felicitate hesternae pugnae);
- N.B. prolepsis sive anticipatio, praesumptio: ‘C entum quisque
parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo’ (Ov. Met.
1, 183; i.e. ut caperent caelum, nondum erat captum);
- N.B. brachylogia: ‘N ostri Graece fere nesciunt nec Graeci
Latine’ (Cic. Tusc. 5, 116; sine brachylogia: nostri Graece fere
nesciunt nec Graeci Latine sciunt – ex primo membro plane
intellegitur quid subaudiuendum sit);
- N.B. aposiopesis sive reticentia: ‘ Quos ego.. – sed motos
praestat componere fluctus!’ (Verg. Aen. 1, 135), ‘ Cominius...autem – tametsi ignoscite mihi iudices’ (Cic. or. dep. 7, fr. 47);
- N.B. hysteron proteron sive praeposteratio: ‘Quod iste certe
statuerat ac deliberaverat non adesse’ (Cic. Verr . II, 1, 1; i.e.
deliberaverat ac statuerat);
- N.B. chiasmus: ‘Domum aliu s, alius agros cupere’ (Sall. Cat .
11, 4; i.e. sine chiasmo: alius domum, alius agros cupere).
- N. B. figura etymologica: ‘dum tale facinus faceret’ (Sall. Iug.
7,6); ‘ruri rurant homines’ (Plaut. Capt. 84). Hae sunt elocutionis figurae, quas quidem non oportet velut
studiose copulatas in unius conceptionis sententiam conglobari.
N.B. Ad elocutionem etiam figurae genera pertinent: grave,
medium vel mediocre, extenuatum sive exile, vide p. 61-63.
DE NVMERIS ORATORI IS APVD CICERONEM
VSITATISSIMIS(Mart. Cap. § 519-522, hoc loco Martiani enarratione omissa, quaesequuntur, Mauri Augusti Elementis doctrinae rhetoricae sumpsi)
Duae sunt igitur res quae permulceant aures, sonus et numerus.
Omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit(Cic. or. 163, 173).
- INITIA
creticus Quod precā(tus) (Cic. Red. Pop. 1, 1)
anapaestus Animad(vertī iūdicēs) (Cic. Cluent . 1, 1)
dactylus Prīncipiō generī animantium (Cic. off . 1, 4, 11)
paean Credo ego (Cic. S. Rosc. 1, 1 ??, exempl. dubium)
spondeus Tantum prōfē(cī) (Cic. Cat . 1, 11, 27)
molossus Sed cūr tam (diū) (Cic. Cat . 2, 8, 1)
iambus Nihilne tē (Cic. Cat . 1, 1, 1)
- CLAUSULAE
ditrochaeus ‘Fontibus eōrum iūdiciō arbitriōque nostrō,quantum quoque modō vidēbitur, hauriēmus’ (Cic. off. 1, 2, 6)
creticus ‘Nihil agis , nihil molīris, nihil cōgitās, quod ego
nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam’ (Cic.
Cat . 1, 3, 8)paean primus sive procatarcticus ‘ Mihi servō
importūnus ac ferreus, quī nōn dolōre et crūciātū nocentis suumdolōrem crūciātumque lēnierit’ (Cic Cat. 4, 6, 12; vim additexclamationi)
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
23/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
23
paean quartus sive catalecticus ‘Quae mē igitur rēs praeter cēterōs impulit ut causam Sextī Rosciī reciperem?’ (Cic.S. Rosc. 1, 2; vim addit interrogationi).
dochmius ‘ suspīciōnēs perhorrēscimus’ (Cic Mil . 25, 67)
iambus ‘quid mihi placeat vidēs’ (Cic. off. 2, 16, 57)
tribrachus ‘Quod Amerīnīs ūsque eō vīsum e st indignum, uturbe tōtā flētus gemitusque fieret’ (Cic. S. Rosc. 9, 24)
dactylus ‘ Haec tōt a et alia plūra nōnne inūtile est vitiōrum subīre nōmina?’ (Cic. off . 3, 13, 57)
- PEDUM COMMISSURAE
dichoreus ‘māchināris’ (Cic. Cat . 1, 1, 2)
creticus spondeus ‘vultūsque mōvērunt’ (Cic. Cat . 1,1, 1)
dicreticus ‘cōnsulēs perferēmus’ (Cic. Cat . 1, 2, 3)paean procatarcticus spondeus ‘esse videātur’
(Cic. Cat. 1, 10, 27) , ‘iūra tenuēunt’ (ibidem 11, 28)
dispondeus ‘ sēiungātur’ (Cic. Cat .1, 9, 22)
creticus dischoreus ‘reī gerendae querēmur’ (Cic. Phil . 6, 9)
creticus dischoreus ‘ pūblicam conclāmāstis’(Cic. Phil . 6, 2)
spondeus creticus ‘posteritāt em impendeat’ (Cic.
Cat . 1, 22) paean catalecticus spondeus ‘ cōn silia nōn
sentīs’ (Cic. Cat . 1, 1, 1)
paean catalecticus creticus ‘ scelere nōn possumus’ (Cic. Phil 6, 8)
N. B. Cavendum est! (Cic. or . 229, 231): ‘ Sed magnam exercitationem
res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile
faciamus: ne aut verba traiciamus aperte (N.B. traiectio = hyperbaton) ,quo melius aut cadat aut volvatur oratio… Quae vitia qui fugerit, ut
neque verbum ita traiciat, ut id de industria factum intellegatur, neque
inferciens verba quasi rimas expleat nec minutos numeros sequens
concidat delumbetque sententias nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.’
DE VITII S IN ELOCVTIONE VITANDIS (§ 514-518)
Maxime vitanda sunt haec (N.B. cacophonia):
1) hiulca, cum in ea parte, quam diximus, similes vocales ac
similiter longae collisam hiantemque structuram faciant, ut si
quis dicat suscepisse se liberos secundo omine, et ut Tullius pro
Milone ait ‘auctoritate publica armare’ (Cic. Mil . 3); quod
quidem artem dissimulans plerumque appetit voluntate.
2)
aspera quae inter paene ultimum ultimumque verborum
maxime vitandae, cuius exemplum est, si dicas: ‘ phalerasablatas gratis’ , aut si iuret auriga ‘ per lora, per fla gella, per frena’ .
3) iotacismus, ut si dicas: ‘Iunio Iuno Iovis iure irascitur’ .
4) mytacismus, cum verborum coniunctio m litterae assiduitate
colliditur, ut si dicas: ‘M ammam ipsam amo quasi meam
animam’ .
5) labdacismus, ubi l plurimum dissonat, ut si dicas: ‘S ol et luna
luce lucent alba leni lactea’.
6)
homoeoprophoron (N.B. sive alliteratio), cum dicitur: ‘O Tite
tute Tati tibi tanta tyranne tulisti’ (Enn. Ann. 1, 104).
7) dysprophoron, ut si quis dicat: ‘ Persuasitrices praestigiatricesatque inductrices striges’.
8) polysigma, ubi s littera crebrius geminatur, ut ‘ Sosia in solario
soleas sarciebat suas’.
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
24/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
24
9) cuiuslibet litterae assiduitas in odium repetita, ut: ‘ sale saxa
sonabant ' et 'casus Cassandra canebat’ .
Vitanda etiam
1) cacemphaton vel interpositione vel commutatione verborum.
inhonesta enim exempla sunt, ut: ‘Arrige aures, Pamphile’ (Ter.?), ut est: ‘Atque ereptae virginis ira’ (Virg. Aen. 2, 413); in his
enim sordescit oratio. N.B. Quintilianus affert exemplum
intercapedinis; quae vox in nominativo casu verbo pedandi in
prima persona similis esse potest (Quint. inst . 8, 3, 44-47). Sunt
etiam alia huius vitii exempla, ea quidem parum pudica;
2)
freni, qui fiunt ex asperrimis litteris in unum concurrentibus, ut
est Terentii in Hecyra:
‘Per pol quam paucos reperias meret ricibus
fidelis evenire amatores, Syra’ (Ter. Hec. 58);
3) ab isdem litteris incipientia, ut est: ‘N on fuit illud iudicium
iudicii simile, iudices’ (Quint. inst . 8, 3, 51);4) in easdem desinentia, ut: ‘ fortissimorum, proximorum
fidelissimorumque sociorum’ (Cic. Div. in Cael. 12);
5) breves syllabas continuare quamplures, ut est illud Sereni:
‘Perit, abit avipedis animula leporis’ (Sept. Ser. fr. 17);
N. B. etiam, cum primum verbum in eandem syllabam desinit, a qua
insequens incipit: ‘Dorica castra’ (Verg. Aen. 2, 27; 6, 87) ,‘tota tamen’ (ibidem 5, 186)
De numeris vitandis
Vitandum similiter, ne in notissimos versus et maxime heroicosstructura fundatur iambicosve versus, quamvis eos Cicero non evitet,
cum dicit:
/ / / / / / / ‘senātus haec intellegit, cōnsul videt’ (Cic. Cat. 1, 1, 2),
et heroici versus finem vel initium non declinet, cum dicit
/ / // / /
‘ ō miserum, cui peccāre licēbat’ (Cic. fr., cf. Cat . nōn fateātur 1, 11,
28),
et in Academicis: ‘latent ista omnia, Varro, magnīs obscūrāta et
circumfūsa tenebrīs’ (cf. Cic. Luc.122),
et in Verrinis plenum versum una quidem syllaba mutilum fuderit, cum
dicit
/ / / / // / /
‘C um loquerer, tantī flētūs gemitūsque fiēbant’ (Cic. Verr . 2, 4, 110).
Nec finem vitavit elegi, sicut ait:
// / / / ‘ōderat ille bonōs’ (Cic. ?).
Incurrit etiam in hendecasyllabi phalaecii petulantiam, dum dicit:
/ / / / / /
‘successit tibi Lūcius Metellus’ (Cic. Verr . 2, 3, 43).
Hic tamen vir et longo opere et ipsa sui maiestate defenditur. Ceterum
heroicum in clausulis vitiosissimum reperitur.
N.B. In universum fugiendi sunt soloecismus et barbarismus:
‘Soloecismus plurimorum verborum inter se inconveniens, sicut
barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta legeconiuncta soloecismus est, ut si quis dicat inter nobis pro inter nos, aut
date veniam sceleratorum pro sceleratis. Dictus autem soloecismus a
Cilicibus, qui ex urbe Soloe, quae nunc Pompeiopolis appellatur,
profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose
inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et
similiter loquentes soloecismos facere dicuntur’ (Isid. Etym. 1, 33)- Cf. lingua Latina qua Gregorius Toronensis vel Fredegarus leudesque,
qui opus ipsius perrexerint, scripserint.
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
25/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G. A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
25
N.B. Estne vitium an ornamentum?
In vitium converti potest omnis numerus oratorius vel figura
rhetorica non apte, non proprie vel nimis saepe adhibita; quod dici
potest de omnibus numeris, pleonasmo, catachresi, tautologia, cet.
Altera ex parte etiam vitia, quae supra commemoravimus, finequodam praestituto, optime possunt usurpari atque orationemexornare, velut homoeroprophoron, cacophonia, numeri poetici, cet.
Omnia igitur ornamenta in vitia, omnia denique vitia in ornamenta
converti possunt.
Excursus: De usu figurarum, rhytmi, clausularum
media, quae dicitur, aetate
Figurae rhetoricae media aetate appellabantur:
1) ornatus facilis (quae olim schemata),
2) ornatus difficilis (quae olim tropi).
DE HOMOIOTELEUTIS
- Creberrime adhibebantur homoioteleuta a Cicerone in sermonem
Latinum inducta, quae postea praesertim in carminibus sermoneque
vulgari adeo invaluerunt ut non modo in soluta, sed etiam in vincta
oratione adhiberentur. Cf.
Nōn amo tē, Sabidī, nec possum dīcere quār ē
Top Related