Artis Rhetoricae Enchiridion

26
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion http://slidepdf.com/reader/full/artis-rhetoricae-enchiridion 1/26 Academia Vivarii novi , Romae Ars Latine scribendi ARTIS RHETORICAE ENCHIRIDION sive Martiani Capellae (c. 500 p. C. ?) operis, quod De nuptiis Mercuri i et Phil ologiae inscribitur, liber quintus ad usum discipulorum in meliorem formam digestus plurimisque exemplis exornatus atque auctus.

Transcript of Artis Rhetoricae Enchiridion

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    1/26

    Academia Vivarii novi , Romae

    Ars Latine scribendi

    ARTIS RHETORICAE ENCHIRIDIONsive Martiani Capellae (c. 500 p. C. ?) operis, quod De nuptiis Mercuri i et Phil ologiae inscribitur, liber quintus ad

    usum discipulorum in meliorem formam digestus plurimisque exemplis exornatus atque auctus.

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    2/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    2

    RERVM CONSPECTVS

    DE RHETORICA (Mart. Cap. V, § 425-428) 3De historia rhetoricae artis (§ 428-434) 3

    Quae sit Rhetorica (§ 438)  4

    De officio artis rhetoricae (§ 438-441) 4

    De partibus officii artis rhetoricae (§ 442)  4

    De partibus orationis rhetoricae (§ 544, 565-566) 4

    DE FIGVRAE GENERE GRAVI, MEDIOCRI, EXILI SIVE ATTENVATO (Ad Herr. 4, 11) 5

    ADDENDA: DE OFFICIO ARTIS RHETORICAE (§439-441) 8

    DE PARTIBVS OFFICII ARTIS RHETORICAE 9

    DE INVENTIONE (§ 443-505) 9

    DE DISPOSITIONE (§ 506-507) 16

    ¨  DE ELOCVTIONE (§ 508-537) 17

    De figuris rhetoricis 17

    De numeris oratoriis apud Ciceronem usitatissimis 22

    De vitiis in elocutione vitandis (§ 514-518) 23

    Excursus: De usu figurarum, rhytmi, clausularum media, quae dicitur, aetate 25

    DE MEMORIA (§ 538-539) 26

    DE ACTIONE sive PRONVNTIATIONE (§ 540-543) 26 

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    3/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    3

    DE RHETORICA (Mart. Cap. V, § 425-428)

     Interea sonuere tubae raucusque per aethram

    cantus, et ignoto caelum clangore remugit.

    Turbati expavere dei, vulgusque minorum

    caelicolum trepidat, causarum et nescia cordahaerent, et veteris renovantur crimina Phlegrae.

    Tunc Amnes Faunique, Pales, Ephialta, Napeae

    respectant proceres nulloque assurgere motu

    cernunt attoniti vicibusque alterna profantes

    mirantur placidam per pectora sacra quietem.

    Tum primum posita Silvanus forte cupresso

     percitus ac trepidans dextram tendebat inermem, Deliacos poscens arcus atque Herculis arma.

     Portuni trifidam suspirans flagitat hastam;

    Gradivi frameam non ausus poscere, falcem

    Saturni bello suetus disquirit agresti,diffidensque sui respectat tela Tonantis.

    Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum, ecce

    quaedam sublimissimi corporis ac fiduciae grandioris, vultus etiam

    decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus vertex ac

    regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se vel

    communire  solita vel adversarios vulnerare, fulminea quadam

    coruscatione renidebant. Subarmalis autem vestis illi peplo quodam

    circa umeros involuto Latiariter tegebatur, quod omnium  figurarum 

    lumine  variatum cunctorum  schemata  praeferebat; pectus autem

    exquisitissimis  gemmarum  coloribus  balteatum. Haec cum in progressu arma concusserat, velut fulgoreae nubis fragore colliso

     bombis dissultantibus fracta diceres crepitare tonitrua; deniquecreditum, quod instar Iovis eadem posset etiam fulmina iaculari. Nam

    veluti  potens rerum omnium regina  et impellere quo vellet   et unde

    vellet deducere  et in lacrimas flectere  et in rabiem concitare  et in

    alios etiam vultus sensusque convertere  tam urbes quam exercitus

     proeliantes, quaecumque poterat agmina populorum. Haec etiam

    senatum, rostra, iudicia domuisse in gente Romulea, Athenis vero

    curiam, gymnasia theatraque pro arbitrio reflexisse ac totam funditus

    Graeciam miscuisse ferebatur. Hac vero loquente qui vultus vocisve

    sonus, quantaque excellentia celsitudoque sermonis! Audire operae

     pretium etiam superis fuit tantae inventionis ingenium, tam facundae

    ubertatis eloquium, tam capacis memoriae  recordationisquethesaurum. Qualis disponendi  ordo, quam  pronuntiandi  congruens

    modulatio, qui gestus in motu, quae profunditas in conceptu! Denique

    exilis in modicis, in  mediocribus facilis, in elatione flammatrix,

    reddebatque cunctos in ambiguis dociles, in persuasione cedentes,

    in collisione discordes, in laudibus arrogantes.

    De historia r hetori cae artis (§ 428-434) 

    At vero cum quid commotum publici nominis attestatione

    clamaverat, fluctuare, permisceri, ardere omnia videbantur. Hanc

    igitur feminam auratae vocis et quasdam diadematum gemmasregnorumque fundentem ingens illustrium virorum sequebatur

    agmen, inter quos proximi eidem duo diverso habitu nationeque

     praenitentes, quorum pallio circumactus alterque trabeatus.

    Diversus utrique oris sonus, licet alius etiam Athenis se diceret Graia

    didicisse ac promptus gymnasiorum studiis et reluctantibus semper

    Academiae altercationibus haberetur. Ambo tamen novi profectique

     paupertatis sinu, et cum alterum Quirinalis eques, alium fabrilis

     procrearet industria, ita praeclues linguae excellentia floruerunt, ut

     post curiarum fata immeritasque mortes virtute astra conscenderent,immortalitate gloriae saecla superarent. De uno tamen, quem

    Athenarum populus ac palliata agmina sequebantur, haec famaconvenerat, quod acerrimus idem et procellis indignantis Oceani

    fremituque violentior. Denique de illo versus huiusmodi ferebatur:

    δεινὸς ἀ νήρ: τάχα κεν καὶ ἀ ναίτιον αἰτιόᾠιτο.Alter vero, quem consularis purpura et coniurationis extinctae laurea

    redimibat, mox ingressus curiam superum et in Iovis gratulatus est se

    venisse conspectum, clamare laetior coepit: ‘o nos beatos, o rem

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    4/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    4

     publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei’ . Post hos

    tamen in diversis agminibus oratores emeriti ac prae se ferentes

    insignium culmen meritaque linguarum. Aeschinen, Isocraten

    Lysiamque conspiceres, tum in togatis agminibus †Sosantios,Gracchos, Regulum, Plinium Frontonemque. Verum ante cunctos

    atque ipsam ducem omnium feminam senex quidam signum ac

     praeviam virgam gestans lictoris Romulei praecedebat usu, atque ineiusdem virgae culmine corax oris aurati venientis feminae auspicio

     praevolabat. Ille autem, qui gestabat virgulam, Tisias dictus,

    cunctisque vetustior atque elatior videbatur; nam et suos minores

    ceteros ipsam illam ducem respectans superpositum corvum

    commune pignus filiamque memorabat.

    Quae sit Rhetorica (§ 438) [...] Quippe sum ipsa Rhetorica, quam alii artem virtutem alii dixere,alteri disciplinam; artem vero idcirco, quia doceor, licet Plato huic

    vocabulo refragetur; virtutem autem dicunt, qui mihi bene dicendi

    inesse scientiam compererunt; qui edisci vero dicendi intimamrationem et percipi posse non nesciunt, fidenter me asserunt

    disciplinam.

    De officio ar tis rhetoricae (§ 438-441) 

    Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum; finis

     persuadere id, quod est propositum, dictione. quae quidem verba mei

    Ciceronis attestor, cuius etiam exemplis me per omnes insinuo

     praeceptionis ductus consequenter usuram.  Materies  autem duplexest, ubi et unde fiat oratio; ubi, cum ipsius membra aggredior

    quaestionis; unde, cum res inventae verbaque sociantur. Quaestioipsa aut finita est aut infinita. Finita est, cum nascitur de certo facto

    demonstratque personam, ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum

    interfecerit patrem Roscius.  Infinita illa est, quae generaliter quaerit,

    utrum sit aliquid appetendum, ut, an philosophandum sit, in

    Hortensio disputatur. [...]

    De parti bus off icii artis rhetoricae (§ 442) 

    Iam vero partes officii mei quinque esse non dubium; nam estinventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. [...] Inventio est

    quaestionum argumentorumque sagax investigatrixque comprehensio.

     Dispositio  est, quae ordinem rebus attribuit; elocutio, quae arripit

    verba vel propria vel translata, quaeque nova facit veteraque

    componit.  Memoria  firma rerum verborumque custodia est; pronuntiatio  vocis, motus gestusque pro rerum verborumque

    dignitate moderatio. [... sub eloc. de schematis, figuris, clausulis]

    De partibus oration is rhetoricae (§ 544, 565-566) 

    Iam nunc ordo admonet promissorum, ut partes orationis excurram,

    quas quidam subtilius duas, alii quinque, nonnulli plures esse

    dixerunt. qui autem duas asserunt, unam, qua docemus iudices, aliam,

    qua movemus, advertunt, et in docendo tam narrationem quam

    confirmationem partis ascribunt: in movendo autem prooemium et

    epilogum nexuerunt, quia et initio praeparandus est et commovendussententiam prolaturus auditor. Qui vero quinque dixere partes,

    rationalem ordinem persequuntur; nam est exordium, narratio,

     propositio, argumentatio, peroratio.

    ... Sic adhuc asserenti innuit ipse Cyllenius, ut ad germanarum

    coetum nubentisque transiret obsequium. Quo conspecto asserta

    determinans ad Philologiae consessum fiducia promptiore perrexit

    eiusque verticem deosculata cum sonitu (nihil enim silens, ac si

    cuperet, faciebat) sororum se consortio societatique permiscuit.

    Tandem loquacis terminata paginaeasserta cursim, quae tamen voluminis […]

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    5/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    5

    DE FIGVRAE GENERE GRAVI, MEDIOCRI, EXILI

    SIVE ATTENVATO (Ad Herr . 4, 11)

    Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibusomnis oratio non vitiosa consumitur: unam gravem, alteram

    mediocrem, tertiam extenuatam vocamus.

    1)  Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi et ornata

    constructione.

    2)  Mediocris  est, quae constat ex humiliore neque tamen ex

    infuma et pervulgatissima verborum dignitate.

    3)  Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri

    consuetudinem sermonis.

    1)  IN GRAVI consumetur oratio figurae  genere, si, quae cuiusque

    rei poterunt ornatissima verba reperiri, sive propria sive extranea,unam quamque rem adcommodabuntur; et si graves sententiae, quae

    in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et si

    exornationes sententiarum aut verborum, quae gravitatem habebunt,

    de quibus post dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit hoc

    exemplum:

    [12] ‘ Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? Quod

    maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum

     supplicium potest inveniri? In iis, qui violassent ingenuum,

    matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo

    necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic

    truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non

    reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex

    alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno

    consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur. O

     feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab

    humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo pacto

    hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes

    inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus

    trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis

     sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendioconflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum

     perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint

    cinerem. Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed

    neglegentius id fero, quia vos mei non egetis. Vester enim vos

    animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas

    omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate,

    quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit

    obruere.’ 

    Exemplum Ciceronis  (Cic.  Mil.  37, 101-103; peroratio): ‘ Hislacrimis non movetur Milo. Est quodam incredibili robore animi. Exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturae

     finem esse, non poenam. Sed hic ea mente qua natus est. Quid vos,

    iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis,

    ipsum eicietis? et erit dignior locus in terris ullus qui hanc virtutem

    excipiat, quam hic qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri,

    qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in viri et in civis

    invicti appello periculo, centuriones, vosque milites: vobis non modoinspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus, haec

    tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? O me

    miserum! O me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid

    respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? Quid tibi,

    Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos

    nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata

     gentibus . . . non potuisse? eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt:

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    6/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    6

    quo deprecante? Me. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod

    in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti

    indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque

    redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an

    ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? Nolite,

    obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse

    discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar abhis, per quos restitutus sum?’ 

    2)  IN MEDIOCRI  figura versabitur oratio, si haec, ut ante dixi,

    aliquantum demiserimus neque tamen ad infimum descenderimus,

    sic:

    ‘Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui pronobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et

    industria conservare soliti sunt. Ii cum se et opes suas et copiam

    necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem etomnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus

     posset, scire existimare poterant. Ii, cum deliberassent

    nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum

     suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in

    officio manere intellegerent? Cum sibi non multitudinem militum,non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse

    viderent? Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum

    administrandum? Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si

    totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus

    rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi imperium

    orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim vi,

     partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a

     populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis viribus

    conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte conati

     sunt? Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi

    quemadmodum discessent videbant. Nam rerum inperiti, qui unius

    cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per

    inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid

    aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt

     providere. Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt?

    Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium

     populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus? Ergo aliquid

     fuisse necessum est. Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?’ 

    Exemplum Ciceronis (Cic. Mil . 2, 5-6; exordium): ‘Quid enim nobisduobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum

    dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non

     possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dum

    taxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia

     semper pro bonis contra improbos senserat; in iudicio vero, et in eo

    consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent,

    numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos, ad

    eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per talisviros infringendam. Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni

    tribunatu, rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius

    criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias

     Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis

     propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec

     postulaturi, ut si mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti

     Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sed si illius

    insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecraboobtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut

    relinquatur, ab inimicorum audacia telisque vitam ut impune liceat

    defendere.’ 

    3)  IN ADTENVATO  figurae genere, id quod ad infumum et

    cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum:

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    7/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    7

    ‘ Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam perfusus est,defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet, ecce tibi

    iste de traverso: "Heus", inquit, "adolescens, pueri tui modo me

     pulsarunt; satis facias oportet." Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter

    consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et alia

    dicere coepit. Hic: "Vix; tamen", inquit, "sine me considerare." Tum

    vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi

    videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata.

    Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi

    lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum. Ubi

    enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil

    habere, quod de existimatione perderet, omnia sine famae

    detrimento facere posset?’ 

    Exemplum Ciceronis  (Cic.  Mil. 10, 27-29; narratio):  ‘ Interim cum

     sciret Clodius  — neque enim erat difficile scire —   iter sollemne,legitimum, necessarium ante diem XIII. Kalendas Februarias Miloni

    esse Lanuvium ad flaminem prodendum, Roma subito ipse profectus

     pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni

    insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem

    turbulentam, in qua eius furor desideratus est, relinqueret, quam nisi

    obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.

     Milo autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus,

    domum venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se uxor(ut fit) comparat, commoratus est; dein profectus id temporis cum

    iam Clodius, si quidem eo die Romani venturus erat, redire potuisset.

    Ob viam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullisimpedimentis; nullis Graecis comitibus, ut solebat; sine uxore, quod

    numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem

     faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus,magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque

    comitatu. Fit ob viam Clodio ante fundum eius hora fere undecima,

    aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de

    loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem hic

    de raeda reiecta paenula desiluisset, seque acri animo defenderet, illi

    qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam, ut

    a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum

     putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant: ex quibus qui

    animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt,

     partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera

     putarent, fecerunt id servi Milonis  — dicam enim aperte, non

    derivandi criminis causa, sed ut factum est  —   nec imperante nec

     sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re

     facere voluisset.’ 

    Cf. Quint. inst . 4, 2, 27-28: Plurimum tamen facit illa callidissima

    simplicitatis imitatio: ‘ Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit,

     paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est ’.  Quamnihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo!

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    8/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    8

    ADDENDA: DE OFFI CIO ARTIS RHETORICAE (§439-441)

    Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum; finis

     persuadere id, quod est propositum, dictione. 

    Materies duplex est:

    1) 

    ubi fiat oratio, cum ipsius membra aggredior quaestionis

    2)  unde fiat oratio, cum res inventae verbaque sociantur.

    Quaestio ipsa est:

    1)  finita, cum nascitur de certo facto demonstratque personam,

    ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum interfecerit patrem

    Roscius (Cic. S. Rosc.). In hac crebro assidueque colluctor,

    atque eam Graecis placuit ὑ π ό θεσιν nominari

    2)  Infinita, quae generaliter quaerit, utrum sit aliquid

    appetendum, ut, an philosophandum sit, in Hortensiodisputatur (Cic. Hort . - periit);

    In infinita vero universitatis astruendae sibi fiduciam vindicante tunc

     potius versor, cum otium ac disputationes aggredior, licet plerumque

    etiam pars ipsa, quae thesis  dicitur, in causis mihi elatius anhelanti

    amentatas hastas crebro et pila plurimum valentia ministrarit. an aliudin Scauriana succurrit, cum interposita disputatione tractatur ex

    quibus causis mors obveniat repentina, ac pro Milone similiter an

    mundus prudentia gubernetur?

    Denique e meis sectatoribus quidam acri admodum ac subtilissimaratione commoti nullam esse attestantur hypothesin  quaestionem:

    nam cuncta, quae in defensione pro reis contraque eos in

    accusationibus retractantur, ad generales quaestiones poterunt

    applicari.

    Exemplum Ciceronis, Cic. Mil . 4, 9-11 (exordium): ‘ Atqui sitempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud

    est non modo iustum, verum etiam necessarium, cum vi vis inlata

    defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in

    exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est,

    cui vim adferebat. Facere enim probus adulescens periculose quam

     perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quae potest inferri

    iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere

    certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec,

    iudices, non scri pta, sed nata lex;  quam non didicimus, accepimus,

    legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus;

    ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus,  —  ut, si

    vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut

    inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.Silent enim leges inter arma; nec se exspectari iubent, cum ei qui

    exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta repetenda.

     Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatemdefendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis

    occidendi causa vetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui sui

    defendendi causa telo esset usus non hominis occidendi causa

    habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa,

    iudices, non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem

    meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis, insidiatorem iure

    interfici posse.’ 

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    9/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    9

    DE PARTIBVS OFFICII ARTIS RHETORICAE 

    DE INVENTIONE (§ 443-505) 

    Inventionem certum est esse potissimam, cuius opus est causaequaestiones excutere et argumenta probatu idonea reperire. 

    Quaestiones sive status (§ 443-444):

    1)  principales: sunt status, ex quibus nascitur causa, quas Tulliusconstitutiones appellat: ‘utrum Clodium iure occiderit Milo’. 

    a)  an sit, coniectura est, ut an patrem occiderit Roscius;

     b)  quid sit, finis, ut an minuerit Cornelius maiestatem;

    c)  quale sit, qualitas, ut an Saturninus iure necatus sit.

    2)  incidentes: dum tractatur causa, nascuntur: ‘uter utri insidias

    compararit’. 

    Status inveniuntur (§ 445): 

    1)  per intentionem: ‘Occidisti patrem.’  

    2)  per depulsionem: ‘Non occidi.’  

    Facile est videre, quid obiecto crimini respondeatur ; illud facile non

    est, quid debeat intendi: utrum factum, ut: ‘Hominem occidisti’ , an

    nomen facti, ut: ‘Homicidium fecisti’ .

    Et licet videatur idem esse, tamen in superiore obiectione si negabitur,

    coniectura erit, cum dixerit: ‘Non occidi’ ; in hoc  ubi nomen reiintenditur, potest et finis videri, ut si dicat: ‘Non feci homicidium’ ,

    nam quaerendum erit fiatne homicidium, quicumque homo, an tantum

    innocens, occiditur.

    Quod si non factum obicias, sed criminis nomen, negatione diversae

     partis non erit manifestum, qui status existat. nescias enim quid negat,

    qui ita negat: ‘Non feci homicidium’ ,

    1)  utrum quia nullum hominem iugularit,

    2)  an quia tyranni interfectio homicidium non vocetur.

    Est igitur intendendum ipsum illud, quod factum est,

    1)  ut, si id negaverit adversarius, habeas coniecturam,

    2)   si eo concesso nomen criminis excluserit , intellegas finem.

    Quod si concesso facto factique vocabulo licuisse sibi vel oportuisse

    facere dixerit, qualitas in causa versatur  (§ 446): 

    1)  de re: utrum Miloni facere licuisset;

    2)  de actione: an servo vel addicto tribunos liceat appellare

    Qui causam cognoscit, propositum habet efficere aliquid, id est

    1)  aut damnare aliquem 

    2)  aut absolvere.

    Auditoris autem sunt genera tria (§ 447-448):

    1)  unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est

     perpense iudex;

    2)  aliud eius, qui honestate vel utilitate incerta dubius alienae

    sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspectat:

    3)  tertium genus eius est, qui facti honestatem vel turpitudinemlibera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem  convenit

    nominari.

    Haec igitur sunt tria causarum genera, quae hypothesi continentur,id est (§448) 

    1)  iudiciale  quod tam praeteriti quam futuri nonnumquam

    temporis invenitur. Sed in praeterito tantum facto coniectura, ex

    futuro qualitas frequenter enascitur.

    - finis: accusatio/defensio,

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    10/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    10

    - controversia: de iusto/iniusto,

    - ambigit cognitor in rebus alienis.

    2)  deliberativum quod futuri tantum temporis continet

    quaestionem, ut si deliberet Cato, an se debeat, ne victoremaspiciat Caesarem, trucidare.

    - finis: suasio/dissuasio.

    - controversia: de utili/inutili, de honesto/turpi

    - non minus quisque ambigit de suis quam etiam de rebus

    externis.

    3) 

    demonstrativum  vel laudativum  etiam genus quod in

     praeteritis factis omne consistit, sed a iudiciali genere fine

    discernitur: nam aliud est absolvere innocentem aequitatis

    imperio, aliud laudibus prosequi gloriosum insignium

    contemplatione meritorum.

    - finis: laus / vituperatio,

    - controversia: de honesto/turpi,

    - aestimator auscultat utrum vera congruaque memorentur.

    - Sit itaque talis intentio  (‘Hominem occidisti’), depulsio  (‘Non

    occidi’): quaestio ex his oritur an occiderit , in quo statu erit coniectura.

    - Sed cum intentioni ius facti opposuerit reus, fit qualitas, ut a Milone

    non factum negatur, sed de facti iure  contentio est: occidisse enim se

     fatebatur Clodium, sed id iure fecisse.

    - Quod si intentioni non ius facti, sed negatio  nominis  opponatur,

    quamvis negatio depulsionis vice dicatur, tamen non faciet

    coniecturam, quia non factum, sed nomen facti destruitur.

    Qualitas est (§ 453-454) 

    1)  de re, cum eius facti, quod in iudicium venit, ratio causavetractatur,

    2) 

    vel  cum quid fieri oporteat disceptatur, ut an iure Clodium

    Milo iugularit, vel an domus Tullio restituenda fuerit.

    Qualitas (§ 454-458) 

    1)  iuridicalis,  praeteriti temporis, in qua qualitate naturae asserta

    versantur. 

    A)  absoluta, quae factum ipsum sui natura et iure defendit;

    B)  assumptiva: quae, cum in facto ipso nihil probabile

    reperiat, confugit ad ipsam causam eamque iustam allegat,ut, cum Milo non posset dicere hominem licuisse iugulare,

    causam occidendi astruxit insidias Clodianas. Illinc

    assumptivae nomen accepit, quia, cum absolute factum

    tueri non possit, confugit ad causas.

    Partes habet quattuor:

    a) 

    relationem, cum de facto confessio culpam in eum,

    qui pertulit, refert , ut in Clodium Milo, Orestes in

    matrem, Horatius in sororem, qui idcirco a se

     perhibuit iugulatam, quia eius provocatus iniuria in

    facinus sit coactus; b)  remotionem, cum obiectum crimen in alterum vel in

    aliud ab eo, qui percellitur, removetur : in alium, ut

    Tiberius Gracchus in Mancinum, qui auctor faciendi

    foederis fuit, quod tam senatus quam populus

    improbarat. ... in aliud autem removet, si morbo

    tardatus in infortunium suum causam removeat

    tarditatis.

    Removetur vero

    - aut ipsum factum, si ad alterius attinuisse dicatur

     potestatem,- aut causa, si alterius vitio quid accidisse dicatur.

    c)  comparationem, cum factum iure defenditur, ut ex

    eo aliquid commodi sequeretur... ut Verris illa

    responsio: ‘ Magno’  inquit ‘decumas vendidi’  (Cic.Verr . 2, 3, 40), quod factum compensat utilitate

     beneficii.

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    11/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    11

    d)  concessionem sive qualitatem venialem quae

    consistit ex:

    a.  purgatione, cum confesso facinore animum

    voluntatemque purgamus, ab animo separamus:

    -  imprudentiā, cum a voto scientiaque

    nostra aliquid demovemus ut qui invenando iaculum intorsit in beluam et

    hominem delitescentem retibus interemit:

    quae pars error edicitur, atque ei subduntur

    ignoratio, vinolentia, oblivio, fatuitas,

    dementia ceteraque, quae errorem

    admittentis excusant,

    -  casū  cum aliquis culpam eventus exonerat

    ut qui cum victimis ad diem sacrum non

    occurrerit fluminis incrementis,

    -  necessitate  quā commisit, qui praeceptoducis insontem hominem iugulavit

     b.  deprecatione quae nihil causationis associat,

    sed in exorandi humilitatem precesque suspirat,

    misericordiam respirat.

    Tamen ita qualitas plerumque censenda est, ut alii quoque

    status huic generi posse accidere non negentur.

    2)  negotialis, futuri temporis, in qua qualitate legis aut

    consuetudinis asserta versantur. 

    De quaestionibus incidentibus (§ 459-466): 

    - Ceteras quaestiones , quas status   dicunt incidentes . Non semper

    accidit, ut causae rationem formet primae vocis ingestio; plerumqueenim secunda vim intentionis incutiet, ut in hoc: ‘V iro forti

     praemium, quod volet; qui fortiter fecit, petit praemium nuptias uxoris

    alienae’ . In quo qui petit praemium, quia nullum putat e diverso, nihil

    intendit, sed maritus contradictor intendit, licet secundo loco videatur

    assurgere; cui per depulsionem vir fortis obstabit, tanquam petitionem

     praemii quod poposcerat accusanti, praemium iustum esse contendens,tanquam si factum aliquod iure tueretur. 

    - Item  quaestiones legales, quae tanquam status causis incidunt

    (quaestiones incidentes), non eadem regula percensentur, quippe quae

    in secunda conflictatione prorumpunt. 

    confl ictati o est

    a. 

     prima de qualitate;

     b. 

    secunda etiam de quaestionibus incidentibus.

    - Intentio et depulsio statum constitutionemque signarit, si coniectura 

    fuerit, iudicationi praebebit pariter rationem ; neque enim est quod

     possit ponderari iudicio nisi ipsa negatio (‘Non occidi.’). 

    - in qualitate vero vel fine alio loco, quam status apparet, necesse est

    confessi depulsio facti habeat rationem , quam item accusator infirmet;

    et velut secundaria quaestio procreatur per rationem impugnationemquerationis.

    - > possunt in quavis causa et omnes status existere et multae rationes

    infirmationesque numerosae perindeque iudicationum semina copiosa,

    cum unum videlicet factum multiplici ratione defenditur, ut Tullius pro

    Milone, quod insidiatorem et quod hostem publicae quietis occiderit . In

    his igitur ille status potius apparebit, quem orator pro utilitate

    defensionis assumpserit.

    - Tuncque velut rationales alii status  emergent, ac si ad probationes

    scriptura profertur, hinc iudicatio legalis  orietur, cuius sunt species

    quinque:

    1) 

    una est, cum scripto aliquid plurave ambigua continentur, quae

    a Graecis ἀμφιβολία memoratur, ut ex communione nominis res plerumque confunditur, ut est illud: ‘Quidam Taurum legavit,

    quo nomine servum habuerat admodum pretiosum. Verum illi

    heres taurum, hoc est bovem dedit, quia fecit nomen

    amphibolum quaestionem’ . item ex nominum distinctione per

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    12/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    12

    syllabam, ut qui habuit propinquos duos, unum Lesium nomine,

    aliumque Milesium, heredemque constituens sic locutus est:

    ‘HERES ESTOMILESIVS’ ; qua distinctionis ambage certamen

    exortum, dum ‘heres esto mi’   distinguit, qui Lesius dicebatur,alius vero continua nominis iugitate Milesium dicit heredem.

    2) 

    scriptionalis est quaestionis, quae ex verbis et sententia

    scriptionis emergit, ut in hoc: ‘ Peregrinus murum ne ascendat’.Quidam obsessa civitate conscendit hostemque deiecit; arguitur.

    Hic reus legis sententia, verbis nititur accusator.

    3) 

    cum contrariae leges utrimquesecus colliduntur, ut in illo: ‘M as

    templum Cereris ne ingrediatur’. Item:  ‘Qui parentibus opem

    non tulerit, puniatur’. In templo Cereris vapulanti matri

    ingressus opem filius tulit; accusatur. Facit hic conflictum

    diversitas legum, quarum interpretatio colliditur, ut cui potius

    auscultandum fuisset appareat.

    4)  de scripto quaestio est, quae dicitur syllogismus  (sive

    ratiocinatio), cum ex eo, quod scriptum est, aliud quoque, quodnon scriptum est, argumentatione colligimus, ut in hoc: ‘E  xulem

    intra fines deprehensum liceat occidere’. Quidam inventum

    exulem verberavit; accusatur. A defensore colligitur, quod

    minus permisso sit, fieri licuisse. Huic insunt modi quattuor:

    a)  a simili: a simili ita ut, quia patris interfector culleo

    insuitur, haec poena manere debeat matricidam;

     b)  a consequenti: tyrannicidae praemium, qui suasittyranno deponere dominatum, petit; colligit par esse

    meritum, quia reddidit libertatem;

    c) 

    a maiore ad minus:  si deprehensum exulem permittituriugulare, licet etiam verberare.

    d)  a contrario:  si vir fortis meretur praemium, desertor

    dignus est poena 

    5) 

    finitiva quaestio, de scripti ambiguitate demanans, cum aliquod

    verbum in lege vel testamento dubium est et definitione

    clarescit, ut: ‘N octe cum telo deprehensum liceat occidere.

    quendam cum fuste nocte deprehensum magistratus occidit;

    reus est caedis. lege se quidem tuetur, sed telum quid sitinquirit’. 

    Quod quaestionis genus hoc a principalibus statibus differt, quia

    non de facto, unde orta accusatio est, sed de scripti tantum

    definitione disquiritur. Ab his igitur legalibus   status principales 

    sunt discreti, et hi incidentes  dicuntur, illos autem, a quibus causa

    nascitur, vel constitutiones vel status rectius appellantur.

    In genere deliberativo: Qui inhonestum vel inutile illud, quod

    dissuadet, ostendit, pro certo ipsum videtur accusare negotium .

     Persuasor   vero  partes arripit defensoris, et negotii tractatum

    qualibet obiectione contrarietatis absolvit. Ex quo et dissuasor

    intendere et persuasor depellere memorandi, ac sic conflictione

     partium facta status poterit apparere, ut in tali causa: crebro ad

    muros exercitu fugiente deliberat imperator, utrum diruat muros.Dissuasor primum id honestum esse negat; qui non oportere muros

    exscindi cum dicit, nonne videtur, si fecerit, accusare? Deinde

    graviter et seditiose id exercitum perpessurum, in quo coniectura

    fiet de commotionis eventu. Ac mox si dicat victoriam non

    vocandam, si praesidium civitatis exscinditur, finis accessit;definiendum quippe, qualis status moenium victoriam faciat

    celebrari. Tunc si dissuasor addat, sine consilio senatus id fieri non

    debere, praescriptio etiam videtur accedere. Certum est igitur et

    intentionem dissuasori iure signari, et deliberativis cunctos

    status promptius apparere. Sciendum tamen, ne dissuasor velut

    sententiam dicens prohibeat tanquam iudex, cum eius officium hoc

    sit, ne faciat persuadere, inhonestae rei vel inutilis ratione

    monstrata. 

    In genere demonstrativo: Iam nunc in demonstrativo

    quemadmodum status emergat non est facile memoratu, idcirco quia

    non statim laudem vituperatio  consectatur, ut, quisquis laudabilis

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    13/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    13

    non est, vituperabilis habeatur vel contra, qui vituperatione caruerit,

    laudibus fastigetur, ut si laudandus ex eo quis dicatur, quia

    homicidium non commisit. Est ergo medium nomen, quodprivationem   placuit memorari, propterea quia, qui laude privatur,

    non confestim vituperationi permittitur vel contra. Sic tamen status

    demonstrativi generis apparet, cum laudatorem vituperatoremque

    constitues et vituperatori accusatoris intentionem, laudatoridefensoris partes  adiunxeris. Aut illud subtilius conformatur, ut

    auditor   inter laudem vituperationemque libratus velut adversarii

    loco  ponatur. Non enim ante laudandum quem, quam laudabilem

    demonstraris: nam illi talis intentio est, ut laudabilem nondum

    credat; adversum quam intentionem laudatori certamen est vel

    vituperatori, licet in superiori astructione quidam conflictus evidens

    approbetur, ut cum alius quempiam laudat et alter accusat, ut

    Catonem Tullius laudans et duobus voluminibus Caesar accusans.

    Ex quo colligitur omnia causarum genera statibus percensenda. 

    Natura causae continetur (§ 469)

    1)  simplici quaestione, cum unum quid in tota actione disquiritur,

    ut:  Clodium Milone iure necaverit . Illud vero, quod per

    iudicationem posteriore loco disquiritur, uter utri insidias

    compararit , non est singulare, sed iunctum ex duplici coniecturased incidens quaestio genus causae facere non potest.

    2)  duplici quaestione: duplex tum ex rebus  fit, ut pro Caelio de

    auro et de veneno, tum collatione, ut pro Roscio, filius ne

     patrem an inimici iugulaverint;

    3) 

    multiplici quaestione quae ex pluribus quaestionibus consistit,ut repetundarum omnes Verrinae, et pro Scauro de Bostaris

    nece, de Arinis uxore et de decimis tribus exquiritur.

    Ductus causae inspiciendus est, qui est agendi per totam causam tenor

    sub aliqua figura servatus, qui colore hōc separantur, quod color  in una

    tantum parte, ductus  in tota causa servatur. Sunt autem ductus quinque

    (§ 470-471):

    1)  simplex  est, cum non aliud est in agentis consilio, aliud in

    verbis, ut si bene meritum laudes ac noxium accuses;

    2)  subtilis, cum aliud vult animus, aliud agit oratio, ut: ‘ quidam

    abdicat filium, quod amicos non habeat’ , hic non vere abdicat,sed ut amicos habeat, terret;

    3) 

    figuratus  est, cum aperte quid dicere prohibet verecundia

     propter obscena, et significatione alia atque integumentis vestita

    monstratur;

    4) 

    obliquus  est, cum metus impedit aliquid dicere libere, et per

    quosdam fandi cuniculos obicienda monstramus, ut in hoc:

    ‘Tyrannus, qui sub abolitione tyrannidem posuerat, fortiter

     fecit. Ppetit praemii nomine armorum arcisque custodiam.

     Magistratus contra dicunt’ ;

    5) 

    mixtus  autem ex utroque componitur, cum et pudor et metusimpedit libertatem, ut: ‘T  yrannus, qui duos filios habuit, quorum

    uni uxor, in qua infamis fuit, cuius maritus se suspendit, cogit

    alterum filium eam ducere; contradicit’ . Hic nec incestum libere

    nec tyrannidem potest obicere. Hi sunt ductus artificiose

    tractandi et per totam orationem subtiliter diffundendi.

    Ductus reperitur ex causativo  litis, hoc est ex re, quae controversiam

    facit, quae aut praeteriti temporis est, ut

    1)  an Aiacem Ulixes occiderit , quae ductum simplicem tenet,

    2) 

    aut, si praesentis vel futuri temporis fuerit, omnes ductusadmittet.

    Ergo ductus de consilio nascitur, consilium ex causativo litis exoritur.

    causativum est, quod facit dubitationem, ut in illo tyranni causativum

    litis est, quod tyrannus custodiam et arcis postulat et armorum. Ductum

    servatum testatur prima Philippica (Cic.  Phil . 1), quae mira subtilitatedominatum Antonii latenter insimulat, ut omnia dicens nihil aspere

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    14/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    14

    dixisse videatur. His omnibus conquisitis argumenta videnda sunt,

    quibus ad quaestionis ambiguum fides valeat adhiberi.

    Fides tribus fit modis (§ 473):

    1)  conciliando, illa prior ethica, conciliatione licet in tota causa uti

    conveniat, tamen in principiis uberius insistendum2)  docendo, sequens apodictica, docere autem prae ceteris debet

    ipsa narratio, quamvis diluendis quaestionibus obiciendisque

    criminibus non dissimilis operetur astructio

    3)  permovendo, tertia pathetica, in commovendo maxime vigeredebet epilogus

    Argumenta sunt (§ 474-497) 

    1)  a coniugatis, cum uno nomine proposito principali per eius

    derivationem casu aut tempore commutato aliquid approbamus,

    ut ‘  si pietas virtus est, quod pie factum est, laudari oportet ’ .

    2) 

    a genere, cum quod in toto valet ad speciem quoque deducitur,

    ut, si varium et mutabile quiddam est femina, Dido etiam varia

    mutabilisque videatur possitque ex amore in odium commutari.

    hac ratione illud Ciceronis astruitur: ‘N am cum omnium

     provinciarum sociorumque rationem diligenter habere debetis,

    tum praecipue Siciliae, iudices’  (Cic. Verr . 2, 2, 1).

    3)  a orma vel specie, ut fidem generali faciat quaestioni, ut Cicero

    in Philippicis: ‘E  st quod tam proprie dici possit actum eius, qui

    togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit,

    quam l ex?’   (Cic.  Phil . 1, 18) actum enim genus est, quod abspecie, id est lege lata a Caesare, comprobatum est;

    4)  a simili, quod item confirmat a similibus: ‘Quaere acta

    Gracchi: leges Semproniae proferentur. Quaere Sullae;

    Corneliae  (Cic.  Phil . 1, 18). a simili per se: ‘U t Helena

    Troianis, sic civibus belli semen tu fuisti’  (cf. Cic.  Phil . 2, 55).

    item: ‘Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febriqueiactantur ...’  (Cic. Cat . 1, 31) et cetera.

    5)  a differenti, quae res inter se diversas, non adversas ostendit,

    cuius Cicero ponit exemplum in Verrem: ‘S ed tum idem fecisseerit existimandus, si eodem consilio fecisti’   (Cic. Verr . 2, 3,

    214). hoc et in personis ostenditur et in rebus et in tempore et in

    locis et aliis,

    6) 

    a contrario, vitae mors quae ex quibus †Ter entius sic nam siillum obiurges, vitae qui auxilium tulit, quid facies illi, qui

    dederit damnum aut malum; Cicero: ‘S i ille consul, fustuarium

    meruerunt legiones quae consulem reliquerunt ’  (Cic. Phil . 3, 14).

    7) 

    a coniunctis, autem fides petitur, cum, quae singula infirma

    sunt, ea coniuncta vim veritatis assumunt, ut ‘ Quid si accedit, ut

    tenuis antea fueris? Quid si ut avarus? Quid si ut audax? Quid

     si ut eius, qui occisus est, inimicus?’   (Cic.  Rosc. 86) singula

    haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur.

    8) 

    ab antecedentibus, Cicero: ‘C um ille non dubitaverit aperire

    quid cogitaret, vos potestis dubitare, quid fecerit?’  (Cic.  Mil .45) praecessit enim praedictio, ubi est argumentum; secutum est

    factum, unde est quaestio.

    9)  a consequentibus, vero conversim, ut quaestio in

    antecedentibus sit, argumentum in sequentibus, ut, si hoc

    secutum est, illud praecesserit, ut: ‘S i peperit, cum viro

    concubuit ’   (Cic. inv. 1, 73). exemplum de Verrinis: ‘S i finemedicto praetoris afferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium

    quoque nascitur a kalendis Ianuariis?’  (Cic. Verr . 2, 1, 109).

    10) 

    a repugnantibus, cum ostenditur duo sibi cohaerere non posse,verbi causa, ut et parasitus quis sit et ridiculus non sit, quae per

    negationem simul esse non posse praedicantur hoc modo: ‘N on

    et parasitus est gnatho et ridiculus non est’ . Eius loci exemplum

    est in re magis ipsa quam forma verborum: ‘I  s igitur non modo

    a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ornatus

    arguitur domi suae te interficere voluisse’  (Cic. Deiot . 15).

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    15/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    15

    11)  a causis,  quorum locus late patet et multa disputatione

    tractatur; sed nunc formam eius satis fuerit demonstrare sub hoc

    exemplo: ‘S ed cum ob tua decreta, ob iudicia, ob imperiadabantur, non est ita quaerendum, cuius manu numerarentur,

     sed cuius iniuria cogerentur’ (Cic. Verr . 2, 2, 26). Sic et

    Vergilius: ‘M ene fugis?’  (Verg. Aen. 4, 314).

    12) 

    ab effectis, fit argumentum, cum in causa dubitatio est, ut

    fatum probetur ex eo, quod homines etiam inviti servabantur in

    vita. fatum enim est causa vel vitae vel mortis; illa vero effecta

    sunt fati, vivere posse vel mori. Cicero hinc probat Auli Hirtii

    vitam populo caram esse, quod ei populus plaudit (Cic. Phil. 36-

    37). hoc est Vergilii: ‘Degeneres animos timor arguit’ (Verg.

     Aen. 4, 13), nam timor est causa, ut degener sit animus, quod

    timoris effectum est.

    13) 

    a comparatione

    a)  a comparatione maiorum: ‘Quis dubitet a Siculis

     petisse pecuniam Verrem, cum a Marco Octavio Ligure postularit?’ (Cic. Verr . 2, 2, 119), Vergilius:  ‘Tu potes

    unanimos armare in proelia fratres’  (Verg. Aen. 7, 335).

    b)  a minorum comparatione, ut: ‘  Publius Scipio pontifex

    maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem

     statum rei publicae privatus interfecit’ ; deinde iungit

    quaestionem, ubi maius est quiddam: ‘ Catilinam orbemterrae caede atque incendiis vastare cupientem nos

    consules perferemus?’ (Cic. Cat . 1, 3) ex hoc Terentius

    loco illud: ‘H ic parvae consuetudinis causa huius

    mortem tam fert familiariter ’(Ter. Andr . 111).c) 

    a parium comparatione,  ut Cicero: ‘E t si non minus

    iucundi atque illustres sunt ii dies, quibus conservamur,

    quam illi, quibus nascimur’   (Cic. Cat . 3, 2). et in

    Pisonem, nihil interesse ‘ utrum ipse consul improbis

    contionibus, perniciosis legibus rem publicam vexet, an

    alios vexare patiatur’ (Cic. Pis. 10).

    Illa, quae non excogitantur ab oratore, sed a causa aut a reis

    suggeruntur: (§ 498-501) 

    1)  in scriptura, ut tabularum, cum ad dubiae rei probationem vel

    chirographum vel testamentum vel transactionis tabulaerecitantur ceteraque huius modi, quae ita nota sunt, ut exempla

    de oratione non quaerant;2)

     

    in auctoritate, ut testium, ut Africanum dixisse iure caesum

    esse Tiberium Gracchum, aut cum testimonium, quo veritas

    nudetur, affertur, ut Gnaeum Pompeium de misso frumento

    celeriter testem nobis inducit ; auctoritas igitur aut iudicantis aut

    testis est. Huic parti adiunguntur oracula ceteraque id genus;

    3) 

    in necessitate, ut tormentorum, quae dat fidem ex tormentis aut

     somno  aut  furore  aut vinolentia, quae vocem alicuius rei

    extorquet invitis.

    - Quae omnia, cum addas coniecturam in causa, persona, facto, id estipso testimonio vel confessione vel scripto, capiunt fidem vel amittunt.

    Ea, quae conciliant aut permovent auditores. Conciliantur igitur

    animi dignitate personae (§ 502-505): 

    1)  auditoris: ut ‘Qualem te antea populo Romano praebuisti, cum

    huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te nobis et populo

     Romano hoc tempore impertias’  (Cic. Rosc. 11);

    2)  rei: ut pro Deiotaro: ‘Quem ornare antea cuncto cum senatu

     solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis’

    (Cic. Deiot . 2);

    3)  ipsius oratoris: cum de se non superbe, sed moderate loquitur,

    quale illud est: ‘C um quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque

    ex ea provincia decessissem, ut Siculis omnibus iucundamdiuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei

    relinquerem, factumst ut cum summum in veteribus patronis

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    16/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    16

    multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis

    constitutum arbitrarentur’  (Cic. div. in Cael . 2);

    4)  adversarii, dum illius iniquitate aut arrogantia demonstrata

    nostra modestia commendatur.

    Commoventur igitur auditores:1)

      miseratione: a cum calamitates alicuius magno dolore

    tractamus, cum iniquitatem temporis vel periculi magnitudinem

    memoramus, ut in septima Verrinarum: ‘P atres hi, quos videtis,

    iudices, iacebant in limine primo, matresque miserae

     pernoctabant ante ostium carceris, ab extremo conspectu

    liberum exclusae, quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum

     suorum postremum spiritum ore excipere liceret’  (Cic. Verr . 2,

    5, 118);

    2)  odio: cum adversarii factum vel viris bonis vel iudicibus

    ostenditur exsecrandum, ut cum iudicum corruptio docetur aVerre iactari. Item: ‘cum in avaritia, scelere, periurio vos sui

     similes esse arbitratur’  (Cic. Verr . 1, 1, 42);

    3)  invidia: quae quodam livore inficit auditores, ut est: ‘Quod ad

    tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque

    nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia

    quam cuiusquam nostrum virtus et integrita’ (Cic. Verr . 2, 3, 7)

    item: ‘I  stum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem

    circumfluere et abundare’ (Cic. Verr . 2, 3, 9). Potest quidem et

    illa res auditorum mentes incendere, ut si alicuius exaggerestyrannicum spiritum aut potentiam non ferendam;

    4) 

    metu: excitaris vel propriis vel communibus periculis: propriis,ut: ‘H oc est iudicium, in quo vos de reo, populus Romanus devobis iudicabit’  (Cic. Verr. 1, 1, 47); communibus autem, ut est:

    ‘V ideor mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum, arcem

    omnium gentium, subito uno incendio concidentem’  (Cic. Cat . 4,

    11);

    5)  spe: quoque animi perturbantur, cum beneficia aut obsequia

     promittuntur, ut cum fidem Milonis Pompeio pollicetur, et

    ‘ Caelii in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestrishabebitis’  (cfr. Cic. Cael . 80);

    6) 

    ira: etiam vehementer animos turbat, ut cum exaggerat Tullius

    et exclamat in curia sedere socios Catilinae: ‘O dii immortales!

    Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua

    urbe vivimus? Hic, hic sunt nostro in numero, patres conscripti’  

    (Cic. Cat . 1, 9);

    7) 

    ceterisque similibus affectibus  qui cum ad persuadendum

     plurimum valeant, extra causam tamen sunt, nec apparere in

    oratore manifestius debent, ne insidiis iudicem capere, non

    ratione ducere videatur.

    DE DISPOSITIONE (§ 506-507) 

    Huius rei duplex est ratio:

    1)  naturalis, cum post principium narratio,  partitio,  propositio,

    argumentatio, conclusio epilogusque consequitur

    2)  artificio oratoris, cum per membra orationis, quae dicenda

    sunt, digerimus et hoc ex causae utilitate, non ex temporis serie

    coaptamus, ut pro Milone (Cic.  Mil .) factum, cum quaestiones

    quasdam ante narrationem, ut  praeiudicia  refutaret, induxit,

    quod non ex ordine naturae, sed ex causae utilitate mutavit.

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    17/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    17

    DE ELOCVTIONE (§ 508-537) 

    Cuius Cicero duo quasi fundamenta, duo dicit esse fastigia (§ 508-512):

    - fundamenta  Latine loqui planeque dicere, quorum unum Grammatice

    loquente didicistis, cum eius vobis insinuata subtilitas.

    - fastigia   vero sunt ornate copioseque dicere, quod non ingenii, sed

    laboris est maximi, exercitationis etiam diuturnae, qua non solum

    uberior, sed illustrior quoque facultas acquiritur.

    DE FI GVRIS RHETORICIS

    Huius rei duplex ratio est (§ 509-513):

    1)  una, qua in singulis verbis lumen appareat:

    a)  proprium; propria sunt vetusta praecipue; nam cum et

     proceres vel nescirent haec dicendi ornamenta vel appetere

    non auderent, propriis utebantur. Sed quia verborumveterum iam exolevit usus, non sunt audacius usurpanda illa,

    quae cum aetate mutata sunt;

     b)  translatum  mutuatumque, cum res aut sua non invenit

    verba aut cum volumus splendidius aliquid explicari.

    -  Huic diligentiae subiungitur translatorum cura

    verborum (N.B. id est metaphora), cum res aut sua non

    invenit verba aut cum volumus splendidius aliquid

    explicari. Ergo aut inopiae aut decoris causatransferuntur:

    a. 

    inopiae , cum dicimus  gemmare vitem  et luxuriare segetes, laetasque perhibemus; desunt enim propria etcommodantur ascita,

     b. 

    decoris  vero, ut bellum subito exarsit , cum potuerit dici

    exstitit ,

    -  allegoria quam  poetae praecipue nexuerunt, et Cicero

    cum dicit: ‘C um senatum a gubernaculis deiecisses,

     populum Romanum e navi exturbasses, ipse archipiratacum grege praedonum impurissimo plenissimis velis

    navigares’ ; et in Pisonem: ‘U t qui in maximis

    tempestatibus ac fluctibus rei publicae navem

     gubernassem salvamque in portu collocassem, frontis tuaenubeculam et collegae tui contaminatum spiritum

     pertimescerem?’.  Usurpatis ergo haec simul pluribus

    verbis elocutus est, quae suis fortasse angustius aut

    humilius diceret,

    -  synecdoche: item translata quodammodo sunt, quae aut

    ex parte totum aut ex toto partem aut ex uno plures

    monstrant aut ex pluribus singula; sive ex parte totum , ut

    in puppim (i.e. in navem) ferit ,

    -  N. B. metonymia sive denominatio, quae est nominis

     pro nomine positio,a.  rei inventae ab inventore:  ut ‘ Cererem corruptam

    undis’  (Verg. Aen. 1, 177; i.e. frumentum corruptum

    undis);

     b.  ex eo quod continet id quod continetur: bene

    moratae urbes, poculum epotum;

    c.  a possessore quod possidetur: ut hominem

    devorari, cuius patrimonium consumatur, et carminaVergili Vergilium;

    d.  id quod efficit ex eo quod efficitur: ‘pallida mors’

    (Hor. Od . 1, 4, 13; = μεταλ ήψις sive transumptio).-  N.B. antonomasia est pronominatio, quae aliquid pro

    nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per

    epitheton, quod detracto eo cui adponitur valet pro nomine

    Tydides, Pelides (i.e. Achilleus, filius Thetidis et Pelei), et

    ex iis quae in quoque sunt praecipua: divum pater atque

    hominum rex (i.e. Iuppiter).

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    18/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    18

    -  N.B. catachresis est abusio, quae non habentibus nomen

    suum accommodat quod in proximo est. Mille sunt haec:

    acetabula (: vas in quo acetum ponitur) quidquid habent et

     pyxides  (: vasculum e buxo excavatum; buxus = πύξις)cuiuscumque materiae sunt et  parricida  (< patrem

    caedere) matris quoque aut fratris interfector (Quint. inst .

    Orat. 8.6.34-36).

    2)  altera, ut dignitas eloquendi copulationis ipsius decore

    servetur.

    a)  figurae sententiarum, 

     b)  figurae elocutionis. 

    Figurae sententiarum (§ 523-525) 

    -  εἰρωνεία  est simulatio, frequens apud Ciceronem ac nobilisfigura, in qua aliud verbis significamus, aliud re ipsa sentimus,

    ut est principium pro Ligario: ‘Novum crimen, Gai Caesar...’(Cic. Lig . 1, 1).

    -  παράλειψις est praeteritio, cum quasi praetermittentes quaedamnihilominus dicimus. N.B. ‘  Nam illa nimis antiqua praetero,

    quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium, novis rebus studentem,

    manu sua occidit...’  (Cic. Cat . 1, 2, 3).

    -  ἀποστροφή  est in aliquem districta conversio, hoc est cum inaliquem sic convertimus actionem, ut ex ea iudices doceamus.

    N.B. etiam exclamatio, in qua convertimur:

    a.  in adversarios: ‘ Quid enim tuus ille, Tubero, in acie

     Pharsalica?’  (Cic. Lig . 9), b.

     

    ad invocationem: ‘V os enim iam ego, Albani tumuli

    atque luci’ (Cic. Mil . 85),

    c.  ad invidiosam inplorationem: ‘O  leges Porciae

    legesque Semproniae!’ (Quint. inst . 9, 2, 38-39), ‘O 

    tempora, o mores!’ (Cic. Cat . 1, 1, 2).

    -  διαπόρησις  est addubitatio, qua figura utimur, cum velutidubitantes ab ipsis iudicibus inchoamenti consilium postulamus,

    ut est pro Cluentio: ‘Equidem quo me vertam, iudices, nescio’

    (Cic. Cluent. 4), et pro Cornelio: ‘P ugnem contra

    nobilissimorum hominum studia? Consilia rationesque eorum

    aperiam?’  (Cic. or. deperd. 8, fr. 1) et cetera.

    -  ἐρώτημα est interrogatio, qua figura utimur, cum interrogandoaliquid acervamus et exaggeramus eius invidiam; N.B.  ‘ Cumigitur haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum animos

     sociorum ab re publica removebas et abalienabas, an non? Etutrum aliquem exornarei oportuit, qui istaec prohiberet ac fieri

    non sineret, an non?’ ( Ad Her. 4, 15, 22)

    -  πύσμα  est quaesitum, quae figura a superiore eo differt, quodinterrogato una voce tantum responderi potest, quaesito autem

    nisi pluribus responderi non potest, ut cum dicimus: ‘Qua igitur

    ratione bellum geremus?Quae auxilia nobis parata erunt? Quis

    erit, qui subvenire velit, cum tam acerbe socios tractaverimus?’. 

    -  διατύπωσις  est descriptio vel deformatio, cum rebus personisque subiectis et formas ipsas et habitus exprimimus, ut

    Tullius pro Milone: ‘S i haec, quae nunc gesta audistis, facta

    videretis’  (Cic.  Mil . 20, 54), et deformat Milonem in raedasedentem paenulatum cum uxore, item Clodium cum equo et

    delectis villa egredientem, et cetera.

    -  ἀ ντεισαγωγή  contraria inductio; haec figura est, cum aliquiddifficile et contrarium esse confitemur, sed contra alia non

    minus firma conferimus, ut Cicero de rege Ptolomaeo: ‘Difficilis

    ratio belli gerundi, at plena fidei, plena pietatis’   (Cic. or.deperd. fr. 10) et cetera.

    -  διασυρμός  est elevatio vel irrisio; in hac figura ludentes quaedicuntur ab adversariis dissolvimus, qualis est in Mureniana

    totus ille in Sulpicium locus de iure civili. N.B. ‘  Et quoniam

    mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari

    tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    19/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    19

    quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere.

     Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei,

    ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimumiudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam

     perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina

    munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis

     populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere’ (Cic. Mur . 10, 23).

    -  μετάστασις est transmotio quaedam, hoc est, cum rem a nobisalio transmovemus, sed non ita, ut ibi totam causam

    constituamus; alioquin status incipit esse, non figura. N.B.  ‘ et

    cum vidisset eum ait: “Tune es ille qui conturba s Israhel? Etille ait: “Non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui

    dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim”  ’  (III Reg.

    17-18).

    -  N.B. hyperbole est superlatio, ut: ‘  Luce sunt clariora nobis tua

    consilia omnia’ (Cic. Cat . 1, 3, 7; sed re vera non tam claranobis sunt, Cicero consulto modum excessit);

    -  N.B. litotes est extenutatio, diminutio, ut: ‘N on sine aliqua spe

    et cogitatione venerunt’ (Cic. Deiot . 8; i.e. profecto cum aliqua

    spe et cogitatione venerunt!);

    -  N.B. oxymoron  est acutifatuum, ut ‘Cum tacent, clamant!’

    (Cic. Cat . 1, 8, 21; tacere ↔ clamare); 

    -  N.B. paradoxon  est paradoxum vel inopinatum, ut ‘  P.

    Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est,

    dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis,

    numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset‘ (Cic. off. 3, 1).

    Elocutionis genera (§ 526-529):

    1)  Est igitur familiaris omni narrationis generi, quam Graeci

    εἰρομέ νην  λ έξιν  appellant, quae ita conectitur, ut superioremelocutionem semper proxima equatur. Ea et historiae convenit et

    narrationi, quae non conversum neque circumscriptum

    eloquendi genus desiderat, sed fusum atque continuum, ut illa

    sunt in Miloniana: ‘Occidi, occidi non Spurium Maelium, qui

    annona levanda iacturi sque’  (Quint. inst . 5, 11, 12) et cetera.

    2) 

    Est alia, quae ex ambitu constat, quam περίοδον  Graeciappellant, quae sententiam quadam circumscriptione definit

    atque determinat, quale est in Caeciniana: ‘S i quantum in agrolocisque desertis audacia potest, tantum in foro iudiciisque

    impudentia valeret, non minus nunc Aulus Caecina cederet Sexti

     Aebutii impudentiae, quam tum in vi faciunda cessit audaciae’

    (Cic. Caec. 1, 1). Qui ambitus constat ex

    a)  membris, quae κῶλα Graeci dicunt: membrum est parsorationis ex pluribus verbis absolute aliquid significans,hoc modo: ‘ Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimoviro dicere incipientem timere’  (Cic. Mil . 1, 1);

     b)  caesis , quae κ ό  μματα  appellant. caesum  autem est pars

    orationis ex duobus aut pluribus verbis dum

    quicquam absolute significans. quamquam caesam

    dicamus orationem, cum singula verba quodvis

    significantia proferuntur, ut est: ‘Quis est Lollius? Qui sine

     ferro ne nunc quidem tecum est. Quis est iste Sergius?

     Armiger Catilinae, stipator tui corporis, concitator

    tabernariorum, percussor, lapidator curiae, foridepopulator, obsessor curiae’  (Cic. de domo s. 13, 7) et in

    Verrinis: ‘C omites illi delecti manus erant tuae; accensi,

    medici, aruspices, scribae manus erant tuae’ (Cic. Verr . 2,2, 27).

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    20/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    20

    Periodos   constat ex duobus membris et ex tribus et ex quattuor

    interdum, quamvis ex uno membro putent nonnulli posse compleri,

    quam  μονό κωλον  περί  οδον  appellant, cum sit colon potius. Optima

    igitur oratio fiet, si nunc ex ambitu periodico, nunc ex illa continuatione

     perpetuae elocutionis aptetur, nonnumquam caesis interrupta fuerit,

    aliquando cola consociet.

    Figurae elocutionis (§ 530-537) 

    Differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae

    figura immutato verborum ordine manet nihilominus, elocutionis autem

    immutato verborum ordine manere non poterit, quamvis plerumque

    fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura. 

    -  ἀ ντίθετον, id est oppositum ex contrariis (N.B. vel compositumex contrariis), cum verba pugnantia inter se paribus vocibus

    colliduntur, vel paria paribus opponuntur, ut est Ciceronis:

    ‘Domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas’  

    (Cic. Scaur . 45m.1), aut si dicas: ‘I n pace ad vexandos civesacerrimus, in bello ad depugnandos hostes inertissimus’   (Cic.

    fr. or. 15);

    -  ἰσόκωλον exaequatum membris, quod fit non pugnantibus interse verbis, sed paribus exaequatis, ut si dicas: ‘C lassem

     speciosissimam et robustissimam instruxit; exercitum

     pulcherrimum et fortissimum legit; sociorum maximam et

     fidelissimam manum comparavit’ ;

    -  πάρισον prope aequatum; haec figura differt a superiore, quodibi omnia membrorum verba paria sunt numero, hic uno vel

    altero addito in quovis loco cetera pariter excurrunt; N.B.  parallelismus (verborum, phrasium, sententiarum); ‘T antam in

    nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem,

    tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonisconsensionem...’ (Cic. Cat . 1, 12, 32);

    -  ὁμοιόπτωτον  simile casibus; nam ex eo nomen accepit, quodcola omnia in eosdem casus cadunt, ut est: ‘H uic socios vestros

    criminanti et ad bellum vos cohortanti et omnibus modis ut in

    tumultu essetis molienti’ ;

    -  ὁμοιοτέλευτον  simili modo determinatum: differt a superiore,quod illud et casu et sono simili postrema verba determinat, hoc

    vero soni tantum similitudine sub quacumque verbi enuntiatione

    componitur. N.B. ‘Quid... egeris, ubi fueris, quos convocaveris,

    quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?’ (Cic.

    Cat . 1, 1, 1).

    -  παρονομασία  levis immutatio verbi ac nominis (N.B.  veladnominatio), id est, cum syllaba aut littera mutata diversa

    significat, ut si dicas: ‘Praetor iste vel potius praedo’ ; N. B. Aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione

     ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae: quod

    etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror,

    eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:

    amārī iucundum est, si curetur ne quid insit amārī , avium

    dulcedo ad āvium ducit , et apud Ovidium ludentem: ‘C ur egonon dicam, Furia, te furiam?’   (Quint. inst . 9, 3, 69-70; Ov.

    epigr . fr. 4)

    -  πλοκή, id est copulatio (N.B. vel refractio, ἀ ντανάκλασις) , inqua idem verbum aut nomen continuo positum diversa

    significat, ut est: ‘S ed tamen ad illam diem Memmius erat

     Memmius’  (Cic. or. inc. fr. 16);

    -  παλιλλογία iteratio; haec figura repetito verbo aut nomine nondiversa vult intellegi, sed vehementius repetita significat, ut est:

    ‘ N os, nos, dico aperte, consules desumus’ (Cic. Cat . 1, 2, 3);

    -  ἐπανάληψις  repetitio (N.B.  vel resumptio); haec figura asuperiore distat, quod illa eadem parte orationis repetita

    coniungitur aut uno alterove verbo interposito, at haec non una parte orationis, sed prout libuerit sociatis verbis, ut est: ‘N on

     potest, iam non potest haec libera civitas esse’ ;

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    21/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    21

    -  ἀ ναδίπλωσις, est reduplicatio, optima, cum ea, quae in prioremembro postrema ponuntur, in posteriore prima repetuntur, ut

    est illud Terentii:

    ‘negat hanc sibi cognatam Demipho? 

    hanc Demipho negat esse cognatam?’ (Ter. Phorm. 353)

    προσαπόδοσις  redditio orationis, id est, cum nomen in postrema parte membri (aut eadem quaecumque pars orationis)redditur, ex quo idem membrum coepit, ut si dicas: Tibi

    calamitates imputare debet res publica, tibi’ ;

    -  ἐπαναφορά  relatio (N.B.  = ἀ ναφορά, repetitio), quotiens persingula membra eadem pars orationis repetitur, hoc modo:

    ‘ Verres calumniatores apponebat, Verres de causa cognoscebat,

    Verres pronuntiabat’  (Cic. Verr . ?);

    -  ἀ ντιστροφή conversio; haec figura hoc differt a superiore, quodillic ab eadem parte orationis saepius incipitur, hic in eadem

    terminatur, ut est pro Fonteio: ‘F rumenti maximus numerus e

    Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero

     plurimi e Gallia’ (Cic. Font. fr. 8); N.B. = ἐπιφορά;

    -  συμπλοκή  complexio; nam et incipit saepius ab una parteorationis et totiens in unam atque eandem desinit, ut est: ‘Quislegem tulit? Rullus. quis tribus sortitus est? Rullus. Quis

    decemviros, quos voluit, creavit? Idem Rullus’ ; N.B.

    ἐπἀ ναφορά + ἐπιφορά;

    -  πολ ύπτωτον ex pluribus casibus: cum saepius initium ab eadem parte orationis fiat, illa ipsa pars declinationibus aut numeris

    immutatur per casus, ut est: ‘ Senatus iussit, senatui placuit,

     senatum certum est praecepisse, a senatu delectus est’ ;

    -  συνωνυμία est communio nominis (N.B. vel interpretatio),quotiens uno verbo non satis dignitatem rei aut magnitudinem

    demonstramus, ideoque ad eandem significationem plura

    conferimus; N.B. genus epimones  –  commorationis in re: ‘N onlocus ullus asper aut arduus erat’ (Sall. Cat . 7);

    -  ταυτολογία est eadem pluribus verbis significatio; hoc differt asuperiore, quod ibi singulis verbis eadem res, in hac pluribus

    significatur; N.B. hoc loco genus epimones sive commorationis

    in re; ‘ Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?

    quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese

    effrenata iactabit audacia?’ (Cic. Cat. 1, 1, 1)

    - κλ  ῖ μαξ  est ascensus (N.B.  vel gradatio), ut est Ciceronis proMilone: ‘N eque vero se populo solum, sed etiam senatuicommisit, neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et

    armis, neque his tantum, verum etiam eius potestati, cui senatustotam rem publicam commiserat’ (Cic. Mil . 61);

    -  ἀσύ νδετον  est (dis)solutum, cum ademptis coniunctionibus,quibus verba aut nomina conectuntur, singillatim unumquodque

    enuntiamus, ut est: ‘E  xspecto vim edicti, severitatem praetoris;

     faveo aratori; cupio octupli damnari Apronium’ (Cic. Verr . 2, 3,

    28);

    - διεζευγμέ νον  disiunctum appellamus, cum diversisredditionibus verborum cola disiungimus, sive duo sive plura,

    hoc modo: ‘ Capuam colonis deductis occupabunt; Atellam

     praesidio communient; Nuceriam, Cumas multitudine suorum

    obtinebunt; cetera oppida praesidiis devincient’  (Cic. Leg. Agr. 

    1, fr.2);

    -  ἀ ντεζευγμέ νον iniunctum: haec figura a superiore differt, quodibi singulis membris singula diversa redduntur, hic plura in uno

    coniungimus, ut est: ‘Quorum ordo ab humili, fortuna a

     sordida, natura a turpi ratione abhorret’ (Cic. fr. or. 17, 1). Hoc

    enim postremum ‘abhorret’, praedicta coniunxit; -  πλεονασμός est plus necessario, cum verba quaedam adicimus

    non enuntiandae rei necessaria, sed magnitudini cumulandae, ut

    si dicas: ‘Cato ille’ (Cic. de rep. 3, 40): cum suffecerit nomen

    dixisse, ad amplitudinem adicimus ille;

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    22/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    22

    -  ἔλλειψις  est detractio, contraria superiori figura, cum verboaliquo minus dicto rem sentiendam potius praeterimus, ipsa

    celeritate gratissimi;

    -  N.B. hen dia dyoin:  ‘Quoad a Gnaeo Pompeio ad eum legati

    litteraeque venerunt’ (Cic. Deiot . 11; i.e. legati cum litteris);

    N.B. zeugma sive adnexio, iunctio: ‘Pacem an bellum gerens’(Sall. Iug. 46; sine zeugma: pacem agens an bellum gerens);

    -  N.B. enallage: ‘H esterna felicitate pugnae ferox’ (Liv. 2, 51, 7;

    sine enallage: felicitate hesternae pugnae); 

    -  N.B. prolepsis  sive anticipatio, praesumptio: ‘C entum quisque

     parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo’  (Ov. Met.

    1, 183; i.e. ut caperent caelum, nondum erat captum); 

    -  N.B. brachylogia: ‘N ostri Graece fere nesciunt nec Graeci

     Latine’ (Cic. Tusc. 5, 116; sine brachylogia: nostri Graece fere

    nesciunt nec Graeci Latine sciunt  –   ex primo membro plane

    intellegitur quid subaudiuendum sit);

    -  N.B.  aposiopesis  sive reticentia: ‘ Quos ego..  –   sed motos

     praestat componere fluctus!’   (Verg.  Aen. 1, 135), ‘ Cominius...autem –  tametsi ignoscite mihi iudices’  (Cic. or. dep. 7, fr. 47);

    -  N.B. hysteron proteron sive praeposteratio: ‘Quod iste certe

     statuerat ac deliberaverat non adesse’ (Cic. Verr . II, 1, 1; i.e.

    deliberaverat ac statuerat);

    -  N.B. chiasmus: ‘Domum aliu s, alius agros cupere’ (Sall. Cat .

    11, 4; i.e. sine chiasmo: alius domum, alius agros cupere).

    -  N. B. figura etymologica: ‘dum tale facinus faceret’  (Sall. Iug.

    7,6); ‘ruri rurant homines’  (Plaut. Capt. 84). Hae sunt elocutionis figurae, quas quidem non oportet velut

    studiose copulatas in unius conceptionis sententiam conglobari.

    N.B. Ad elocutionem etiam figurae genera pertinent: grave,

    medium vel mediocre, extenuatum sive exile, vide p. 61-63. 

    DE NVMERIS ORATORI IS APVD CICERONEM

    VSITATISSIMIS(Mart. Cap. § 519-522, hoc loco Martiani enarratione omissa, quaesequuntur, Mauri Augusti Elementis doctrinae rhetoricae sumpsi)

     Duae sunt igitur res quae permulceant aures, sonus et numerus.

    Omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum

     graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit(Cic. or. 163, 173).

    - INITIA

    creticus           Quod precā(tus) (Cic. Red. Pop. 1, 1)

    anapaestus         Animad(vertī iūdicēs) (Cic. Cluent . 1, 1)

    dactylus         Prīncipiō generī animantium (Cic. off . 1, 4, 11)

    paean           Credo ego (Cic. S. Rosc. 1, 1 ??, exempl. dubium)

    spondeus         Tantum prōfē(cī) (Cic. Cat . 1, 11, 27)

    molossus             Sed cūr tam (diū) (Cic. Cat . 2, 8, 1)

    iambus       Nihilne tē (Cic. Cat . 1, 1, 1)

    - CLAUSULAE

    ditrochaeus             ‘Fontibus eōrum iūdiciō arbitriōque nostrō,quantum quoque modō vidēbitur, hauriēmus’ (Cic. off. 1, 2, 6)

    creticus            ‘Nihil agis , nihil molīris, nihil cōgitās, quod ego

    nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam’ (Cic.

    Cat . 1, 3, 8)paean primus sive procatarcticus            ‘ Mihi servō

    importūnus ac ferreus, quī nōn dolōre et crūciātū nocentis suumdolōrem crūciātumque lēnierit’ (Cic Cat. 4, 6, 12; vim additexclamationi)

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    23/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    23

    paean quartus sive catalecticus           ‘Quae mē igitur rēs praeter cēterōs impulit ut causam Sextī   Rosciī reciperem?’ (Cic.S. Rosc. 1, 2; vim addit interrogationi).

    dochmius              ‘ suspīciōnēs perhorrēscimus’ (Cic Mil . 25, 67)

    iambus       ‘quid mihi placeat vidēs’ (Cic. off. 2, 16, 57)

    tribrachus       ‘Quod Amerīnīs ūsque eō vīsum e st indignum, uturbe tōtā flētus gemitusque fieret’ (Cic. S. Rosc. 9, 24)

    dactylus        ‘ Haec tōt a et alia plūra nōnne inūtile est vitiōrum subīre nōmina?’ (Cic. off . 3, 13, 57)

    - PEDUM COMMISSURAE

    dichoreus             ‘māchināris’ (Cic. Cat . 1, 1, 2) 

    creticus spondeus                   ‘vultūsque mōvērunt’  (Cic. Cat . 1,1, 1) 

    dicreticus                   ‘cōnsulēs perferēmus’  (Cic. Cat . 1, 2, 3)paean procatarcticus spondeus                   ‘esse videātur’  

    (Cic. Cat. 1, 10, 27) , ‘iūra tenuēunt’  (ibidem 11, 28)

    dispondeus                 ‘ sēiungātur’  (Cic. Cat .1, 9, 22)

    creticus dischoreus                     ‘reī gerendae querēmur’  (Cic. Phil . 6, 9)

    creticus dischoreus                          ‘ pūblicam conclāmāstis’(Cic. Phil . 6, 2)

    spondeus creticus                  ‘posteritāt em impendeat’  (Cic.

    Cat . 1, 22) paean catalecticus spondeus                   ‘ cōn silia nōn

     sentīs’  (Cic. Cat . 1, 1, 1) 

    paean catalecticus creticus                     ‘ scelere nōn possumus’  (Cic. Phil  6, 8)

    N. B. Cavendum est! (Cic. or . 229, 231): ‘ Sed magnam exercitationem

    res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile

     faciamus: ne aut verba traiciamus aperte (N.B. traiectio = hyperbaton) ,quo melius aut cadat aut volvatur oratio… Quae vitia qui fugerit, ut

    neque verbum ita traiciat, ut id de industria factum intellegatur, neque

    inferciens verba quasi rimas expleat nec minutos numeros sequens

    concidat delumbetque sententias nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.’  

    DE VITII S IN ELOCVTIONE VITANDIS  (§ 514-518) 

    Maxime vitanda sunt haec (N.B. cacophonia):

    1)  hiulca, cum in ea parte, quam diximus, similes vocales ac

    similiter longae collisam hiantemque structuram faciant, ut si

    quis dicat suscepisse se liberos  secundo omine, et ut Tullius pro

    Milone ait ‘auctoritate publica armare’  (Cic.  Mil . 3); quod

    quidem artem dissimulans plerumque appetit voluntate.

    2) 

    aspera  quae inter paene ultimum ultimumque verborum

    maxime vitandae, cuius exemplum est, si dicas: ‘ phalerasablatas gratis’ , aut si iuret auriga ‘  per lora, per fla gella, per frena’ .

    3)  iotacismus, ut si dicas: ‘Iunio Iuno Iovis iure irascitur’ .

    4)  mytacismus, cum verborum coniunctio m  litterae assiduitate

    colliditur, ut si dicas: ‘M ammam ipsam amo quasi meam

    animam’ .

    5)  labdacismus, ubi l  plurimum dissonat, ut si dicas: ‘S ol et luna

    luce lucent alba leni lactea’. 

    6) 

    homoeoprophoron (N.B. sive alliteratio), cum dicitur: ‘O Tite

    tute Tati tibi tanta tyranne tulisti’  (Enn. Ann. 1, 104).

    7)  dysprophoron, ut si quis dicat: ‘ Persuasitrices praestigiatricesatque inductrices striges’. 

    8)  polysigma, ubi s littera crebrius geminatur, ut ‘ Sosia in solario

     soleas sarciebat suas’.

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    24/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    24

    9)  cuiuslibet litterae assiduitas in odium repetita, ut: ‘  sale saxa

     sonabant ' et 'casus Cassandra canebat’ .

    Vitanda etiam

    1)  cacemphaton  vel interpositione vel commutatione verborum.

    inhonesta enim exempla sunt, ut: ‘Arrige aures, Pamphile’ (Ter.?), ut est: ‘Atque ereptae virginis ira’ (Virg. Aen. 2, 413); in his

    enim sordescit oratio. N.B. Quintilianus affert exemplum

    intercapedinis; quae vox in nominativo casu verbo  pedandi  in

     prima persona similis esse potest (Quint. inst . 8, 3, 44-47). Sunt

    etiam alia huius vitii exempla, ea quidem parum pudica;

    2) 

    freni, qui fiunt ex asperrimis litteris in unum concurrentibus, ut

    est Terentii in Hecyra:

    ‘Per pol quam paucos reperias meret ricibus

     fidelis evenire amatores, Syra’  (Ter. Hec. 58);

    3)  ab isdem litteris incipientia, ut est: ‘N on fuit illud iudicium

    iudicii simile, iudices’ (Quint. inst . 8, 3, 51);4)  in easdem desinentia, ut: ‘  fortissimorum, proximorum

     fidelissimorumque sociorum’ (Cic. Div. in Cael. 12);

    5)  breves syllabas continuare quamplures, ut est illud Sereni:

    ‘Perit, abit avipedis animula leporis’ (Sept. Ser. fr. 17);

    N. B. etiam, cum primum verbum in eandem syllabam desinit, a qua

    insequens incipit: ‘Dorica castra’ (Verg. Aen. 2, 27; 6, 87) ,‘tota tamen’ (ibidem 5, 186)

    De numeris vitandis

    Vitandum similiter, ne in notissimos versus et maxime heroicosstructura fundatur iambicosve versus, quamvis eos Cicero non evitet,

    cum dicit:

    /       /       /       /       /         /       / ‘senātus haec intellegit, cōnsul videt’  (Cic. Cat. 1, 1, 2),

    et heroici versus finem vel initium non declinet, cum dicit

    /       /         //        /         /

    ‘ ō miserum, cui peccāre licēbat’ (Cic. fr., cf. Cat . nōn fateātur  1, 11,

    28),

    et in Academicis: ‘latent ista omnia, Varro, magnīs obscūrāta et

    circumfūsa tenebrīs’  (cf. Cic. Luc.122),

    et in Verrinis plenum versum una quidem syllaba mutilum fuderit, cum

    dicit

    /        /         /         /       //        /        /

    ‘C um loquerer, tantī flētūs gemitūsque fiēbant’ (Cic. Verr . 2, 4, 110).

     Nec finem vitavit elegi, sicut ait:

    //       /        /    /  ‘ōderat ille bonōs’ (Cic. ?).

    Incurrit etiam in hendecasyllabi phalaecii petulantiam, dum dicit:

    /         /       /      /       /      /

    ‘successit tibi Lūcius Metellus’  (Cic. Verr . 2, 3, 43).

    Hic tamen vir et longo opere et ipsa sui maiestate defenditur. Ceterum

    heroicum in clausulis vitiosissimum reperitur.

    N.B. In universum fugiendi sunt soloecismus et barbarismus:

    ‘Soloecismus  plurimorum verborum inter se inconveniens, sicut

    barbarismus  unius verbi corruptio. Verba enim non recta legeconiuncta soloecismus est, ut si quis dicat inter nobis pro inter nos, aut

    date veniam sceleratorum  pro  sceleratis. Dictus autem soloecismus a

    Cilicibus, qui ex urbe Soloe, quae nunc Pompeiopolis appellatur,

     profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose

    inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et

    similiter loquentes soloecismos facere dicuntur’ (Isid. Etym. 1, 33)- Cf. lingua Latina qua Gregorius Toronensis vel Fredegarus leudesque,

    qui opus ipsius perrexerint, scripserint.

  • 8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion

    25/26

    Academia Vivarii novi –  ars Latine scribendi (G. A. Čepelák)   Artis rhetoricae enchiridion 

    25

    N.B. Estne vitium an ornamentum? 

    In vitium converti  potest omnis numerus oratorius vel figura

    rhetorica non apte, non proprie vel nimis saepe adhibita; quod dici

     potest de omnibus numeris, pleonasmo, catachresi, tautologia, cet.

    Altera ex parte etiam vitia, quae supra commemoravimus, finequodam praestituto, optime possunt usurpari atque orationemexornare, velut homoeroprophoron, cacophonia, numeri poetici, cet.

    Omnia igitur ornamenta in vitia, omnia denique vitia in ornamenta

    converti possunt. 

    Excursus: De usu figurarum, rhytmi, clausularum

    media, quae dicitur, aetate 

    Figurae rhetoricae media aetate appellabantur:

    1)  ornatus facilis (quae olim schemata),

    2)  ornatus difficilis (quae olim tropi).

    DE HOMOIOTELEUTIS

    - Creberrime adhibebantur homoioteleuta  a Cicerone in sermonem

    Latinum inducta, quae postea praesertim in carminibus sermoneque

    vulgari adeo invaluerunt ut non modo in soluta, sed etiam in vincta

    oratione adhiberentur. Cf.

     Nōn amo tē, Sabidī, nec possum dīcere quār ē