Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et...

20
1

Transcript of Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et...

Page 1: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

1

Page 2: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

2

Les 4 Caesar over vreemde volkeren

1 De Britten

Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio

est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.

Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque

sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit

5 colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt

promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius.

Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum

fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur

liberi, quo primum virgo quaeque deducta est. 5.14

2 De Galliërs

Twee klassen bewoners

In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore,

genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil

audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut

magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in

5 servitutem dicant; nobilibus in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in

servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.

Page 3: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

3

De Druïden

Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones

interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa

concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus

10 controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum

facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem

decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus

eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est

gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum

15 habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex

contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque

honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui

summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis

excellit dignitate, succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum

20 adlegitur. Nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo

anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur,

considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent,

conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.

Page 4: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

4

Leer en positie van de Druïden

Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse

25 existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque

illo discendi causa proficiscuntur.

Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt;

militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.

Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et

30 a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum

ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent.

Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus,

publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de

causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint

35 neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere

plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac

memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas,

sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem

excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque

40 eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de

deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

Page 5: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

5

Ridders

Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit

(quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi

iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur, atque

45 eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se

ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

Mensenoffers

Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam

causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque

versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent

50 administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis

nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari

arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia.

Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus

membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma

55 exanimantur homines. Supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut

aliqua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur;

sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia

descendunt.

Page 6: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

6

Verering van de goden

Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc

60 omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem,

hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.

Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere,

quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere,

Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium

65 caelestium tenere, Martem bella regere.

Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperint, plerumque

devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in

unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos

tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta

70 quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet,

gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus

proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum

sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant

75 ut noctem dies subsequatur.

Page 7: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

7

Ouders en kinderen, man en vrouw

In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos,

nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire

non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris

adsistere turpe ducunt.

80 Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis

bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae

coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad

eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in

uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater

85 familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et,

de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum

quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis

excruciatas interficiunt.

Begrafenisrituelen

Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae

90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo

supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat,

iustis funeribus confectis una cremabantur. 6.13-19

Page 8: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

8

3 De Germanen

Godsdienst en dagelijks leven

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent,

qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos

solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et

Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt.

5 Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvis5

labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt,

maximam inter suos ferunt laudem: hoc alii staturam, alii vires nervosque

confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse

in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue

10 in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur

magna corporis parte nuda. (...)

Page 9: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

9

Germanen tegenover Galliërs

Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella

inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum

colonias mitterent. Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum

15 Hercyniam silvam – quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam

esse video, quam illi Orcyniam appellant – Volcae Tectosages occupaverunt

atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet

summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quod in

eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani permanent, eodem victu

20 et cultu corporis utuntur; Gallis autem provinciarum propinquitas et

transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur,

paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis, ne se quidem ipsi

cum illis virtute comparant. 6.21;24

Page 10: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

10

Les 7 Ik Caesar

1 Caesar besluit naar Brittannië over te steken

Exigua parte aestatis reliqua

Caesar,

etsi in his locis,

quod omnis Gallia ad septentriones vergit,

5 maturae sunt hiemes,

tamen in Britanniam proficisci contendit,

quod omnibus fere bellis Gallicis hostibus nostris inde subministrata

auxilia intellegebat

et,

10 si tempus anni ad bellum gerendum deficeret,

tamen magno sibi usui fore arbitrabatur,

si modo insulam adisset,

genus hominum perspexisset,

loca, portus, aditus cognovisset.

15 Quae omnia fere Gallis erant incognita.

Neque enim temere praeter mercatores illo adiit quisquam,

neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones,

quae sunt contra Gallias,

notum est.

20 Itaque evocatis ad se undique mercatoribus,

Page 11: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

11

neque quanta esset insulae magnitudo

neque quae aut quantae nationes incolerent

neque quem usum belli haberent

aut quibus institutis uterentur

25 neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus,

reperire poterat.

Voorbereidingen

Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus

Gaium Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat, ut exploratis

omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in

30 Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus.

Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad

Veneticum bellum effecerat, classem iubet convenire.

De Britten zenden gezanten

Interim consilio eius cognito

et per mercatores perlato ad Britannos

35 a compluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt,

qui polliceantur obsides dare

atque imperio populi Romani obtemperare.

Quibus auditis

liberaliter pollicitus hortatusque,

Page 12: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

12

40 ut in ea sententia permanerent,

eos domum remittit

et cum iis una Commium,

quem ipse

Atrebatibus superatis

45 regem ibi constituerat,

cuius ét virtutem ét consilium probabat,

et quem sibi fidelem esse arbitrabatur,

cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur,

mittit.

50 Huic imperat, quas possit, adeat civitates horteturque ut populi Romani

fidem sequantur, seque celeriter eo venturum nuntiet.

Volusenus perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari

potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die

ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat. (...)

Page 13: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

13

De Britten wachten Caesar op

55 His constitutis rebus nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia

fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et

naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset

administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam

attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas

60 conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montium angustiis mare

continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad

egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves

eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit.

Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Voluseno

65 cognovisset et quae fieri vellet, ostendit monuitque, ut rei militaris ratio

maximeque ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque instabilem

motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur.

His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo

et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus,

70 aperto ac plano litore naves constituit.

Page 14: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

14

Problemen voor de Romeinen

At barbari consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis,

quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti

nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas,

quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant,

75 militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere

armorum pressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus

consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut

paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis notissimis locis

audacter tela conicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri

80 perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem alacritate

ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, utebantur.

Caesar neemt maatregelen

Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris

inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis

navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde

85 fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac summoveri iussit. Quae res

magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato

genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem

rettulerunt.

Page 15: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

15

Moedig optreden van een adelaardrager

At nostris militibus cunctantibus maxime propter altitudinem maris, qui

90 decimae legionis aquilam ferebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter

eveniret, ‘Desilite’ inquit ‘commilitones, nisi vultis aquilam hostibus

prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.’

Hoc cum magna voce dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam

ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur,

95 universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis navibus cum

conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.

De Britten geven zich over

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines

servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius

alia ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se adgregabat, magnopere

100 perturbabantur. Hostes vero notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos

singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos

adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in

universos tela coniciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas

longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et

105 quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in arido

constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos

in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum

tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam

Page 16: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

16

fortunam Caesari defuit. De bello Gallico 4.20-26

2 Vluchten of blijven?

Cicero Attico sal.

Subito consilium cepi, ut, ante quam luceret, exirem, ne qui conspectus fieret

aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. De reliquo neque hercule, quid

agam, nec, quid acturus sim, scio: ita sum perturbatus temeritate nostri

5 amentissimi consilii. Tibi vero quid suadeam, cuius ipse consilium exspecto?

Gnaeus noster quid consilii ceperit capiatve, nescio adhuc, in oppidis

coartatus et stupens. Omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet,

consilii res est. Adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute.

Tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit. ad Att. 7.10

Page 17: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

17

3 Wat is Pompeius van plan?

Cicero Attico sal.

Quaeso, quid est hoc? Aut quid agitur? Mihi enim tenebrae sunt. ‘Cingulum’

inquis ‘nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.’

Utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? O hominem

5 amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam tou kalou viderit!

Atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. Ubi est autem dignitas, nisi

ubi honestas? Honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio,

occupare urbes civium, quo facilior sit aditus ad patriam, chreoon apokopas,

phugadoon kathodous, sescenta alia scelera moliri, ten theoon megisten hooste echein

10 tyrannida? (...)

Redeamus ad nostrum. Per fortunas, quale tibi consilium Pompeii videtur?

Hoc quaero, quod urbem reliquerit: ego enim aporoo. Tum nihil absurdius.

Urbem tu relinquas? Ergo idem, si Galli venirent? ‘Non est’ inquit ‘in

parietibus res publica.’ At in aris et focis. (...)

15 Fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. Quid quaeris? Alia

causa facta est. Nihil iam concedendum putant Caesari. (...) ad Att. 7.11.1-4

Page 18: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

18

4 Komt Pompeius Corfinium te hulp?

Cicero Attico sal.

Unum restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio non subveniat.

‘At nemo dubitat, quin subsidio venturus sit.’ Ego non puto. ‘Deseret

igitur talem civem et eos, quos una scis esse, cum habeat praesertim xx

5 ipse cohortes, xxx Domitius?’ Nisi omnia me fallunt, deseret. Incredibiliter

pertimuit. Nihil spectat, nisi fugam, cui tu – video enim, quid sentias – me

comitem putas debere esse. Ego vero quem fugiam, habeo, quem sequar, non

habeo. (...) ad Att. 8.7.1

5 Wat een schande!

Cicero Attico sal.

O rem turpem et ea re miseram! Sic enim sentio id demum – aut potius id

solum – esse miserum, quod turpe sit. Aluerat Caesarem, eundem repente

timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat,

5 urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in

Graeciam, omnes nos aprosphonetous expertes sui tanti tam inusitati consilii

relinquebat. (...) ad Att. 8.8.1

Page 19: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

19

Verdieping 4 – Sallustius schrijft een open brief aan Caesar

Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent:

‘O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus

praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis

ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maximam

5 in terris, domum familiamque in patria clarissimam; praeterea bonas artes,

honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro

iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus,

sed uti libertatem eversam restituas. Qua re patrata profecto per gentes omnes

fama virtutis tuae volitabit.’ (...)

Sallustius, Epistula ad Caesarem de re publica 2.13.1-4

Page 20: Les 4 Caesar over vreemde volkeren - Situs ClassicusFunera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae 90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam

20

6 Suetonius: De moord op Caesar

Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius,

qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit

renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam

adprehendit; deinde clamantem: ‘ista quidem vis est!’ alter e Cascis aversum

5 vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio5

traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit

undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu

sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis

parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad

10 primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto

irruenti dixisse: ‘kai su teknon’.

Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae

impositum, dependente brachio, tres servoli domum rettulerunt. Nec in tot

vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi

15 quod secundo loco in pectore acceperat.

Suetonius, Vitae Caesarum 1.82