Dispensa LT 2016/17 Antichità e Istituzioni Romane
prof. Gregori
Aspetti della propaganda imperiale da Augusto a
Traiano
CCCC
CIL, 06, 1287 = CIL, 01, 9
CIL, 11, 3517
Sex(tus) Sotidius Strabo Libuscidianus leg(atus) / Ti(beri) Caesaris Augusti pro pr(aetore) dic(it) / est quidem omnium iniquissimum me edicto meo adstringere id quod Augusti alter deorum, alter principum / maximus diligentissime caverunt ne quis gratuitis vehiculis utatur sed quoniam licentia quorundam / praes(e)ntem vindictam desiderat formulam eorum quae [pra]estari iudico oportere in singulis civitatibus / et vicis proposui servaturus eam aut si neglecta erit vindicaturus non mea tantum potestate sed / principis optimi a quo id ip[sum] in mandatis accepti maiestate / Sagalassenos{o} ministerium carrorum decem et mulorum totidem praestare debent ad usus necessarios transe/untium et accipere in singula carra et in singulos schoenos ab iis qui utentur aeris denos in mulos autem singulos / et schoenos singulos aeris quaternos quod si asinos malent eodem pretio duos pro uno mulo dent / aut si malent in singulos mulos et in singula carra id quod accepturi erant si ipsi praeberent / dare praestent iis qui alterius civitatis aut vici munere fungentur ut idem procedant / praestare autem debebunt vehicula usque Cormasa et Conanam neque tamen omnibu/s huius rei ius erit sed procuratori principis optimi filioque eius usu dato [us]que ad carra decem aut / pro singulis carris mulorum trium aut pro singulis mulis asinorum binorum quibus eodem te/mpore utentur soluturi pretium a me constitutum praeterea militantibus et iis qui diplomum hab/ebunt et iis qui ex aliis provincis militantes commeabunt ita ut senatori populi Romani non plus quam / decem carra aut pro singulis carris muli terni aut pro singulis mulis asini bini praestentur soluturis id quod / praescripsi equiti Romano cuius officio princeps optimus utitur ter carra aut in singula terni muli aut / in singulos m[u]los bini asini dari debebunt eadem condicione si quo amplius quis desiderabit conducet / arbitrio locantis centurioni carrum aut tres muli aut asini sex{s} eadem condicione iis qui frumen/tum aut aliud q(u)id tale vel quaestus sui cau{s}sa vel usus portant praestari nihil volo neque cuiquam p/ro suo aut suorum libertorum aut servorum iumentu mansionem omnibus qui erunt ex / comitatu nostro et militantibus ex omnibus provinci(i)s et principis optimi libertis et servis et iumentis / eorum gratuitam praestari oportet ita ut reliqua ab invitis gratuita non e(x)sigant
AE 1976, 653
[L(ucius) Fulcinius Trio] [leg(atus) Aug(usti) prov(inciae)] Lusitaniae , [co(n)s(ul)] design(atus) pro salute Ti(beri) Caesaris Augusti optimi ac iustissimi principis Concordiae auri p(ondo) V , argenti p(ondo) X
CIL, 06, 93
CIL, 06, 902
CIL, 11, 3872 (Capena), 32/33 d.C.
Ti(berio) Caesari divi Augusti f(ilio) Augusto pontif(ici) maximo, co(n)s(uli) V, trib(unicia) potest(ate) XXXIIII, principi optumo ac iustissimo conservatori patriae pro salute et incoluminate eius A(ulus) Fabius Fortunatus viator [co(n)s(ulum)] et pr[aet(orum)] Augustalis prim[us] voto suscepto p(osuit).
CIL, 06, 904
CIL, 06, 3675
Pro salute
Ti(beri) Caesar[is Au]g[u]st(i),
pontifi[cis maxi]mi, princi[p]is [optimi] et
ius[tissimi],
[ex] v[oto suscep]to,
C(aius) Fu[lv]i[us] G[---u]s,
proco(n)s(ul), [pr(aetor), prae]f(ectus)
frum(enti) da[nd(i)], le[g(atus) Au]g(usti)
pro pr(aetore), tr[ib(unus)] pl[eb(is)], q(uaestor)
pro pr(aetore), tr(ibunus) mil(itum) l(egionis) [VIIII H]isp(anae),
Concordi[ae] auri p(ondus) V, arg(enti) p(ondus) XXIII.
B
[Pro s]alute et reditu et victor(ia) [C(ai) Caesa]ris Aug(usti) principis optimi, [pontif(icis)] max(imi), pron(epotis) divi Aug(usti), trib(unicia) [potest(ate) IV], co(n)s(ulis) desig(nati) V, imp(eratoris) [VI?]II, p(atris) p(atriae), p(atris) exercit(uum), [- - -]a P(ubli) f(ilia) Prima sacer[d(os) divae Dr]usillae.
Suet., Cal. 22
Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt. Compluribus cognominibus adsumptis (nam et pius et castrorum filius et pater exercituum et optimus maximus Caesar vocabatur) …
CIL, 10, 1401 (ERCOLANO): 47 d.C.
Cn(aeo) Hosidio Geta, L(ucio) Vagellio co(n)s(ulibus) X k(alendas) Octobr(es), S(enatus) C(onsultum). Cum providentia optumi principis tectis quoque urbis nostrae et totius Italiae aeternitati prospexerit quibus ipse non solum praecepto augustissimo set etiam exsemplo
suo prodesset conveniretq(ue) felicitati saeculi instantis pro portione publicorum operum etiam privatorum custodiae deberentque apstinere se omnes cruentissimo genere negotiationis, ne[que] inimicissimam pace faciem inducere ruinis domum villarumque, placere …
Plin., epist. 8, 6, 10: Senatus tamen id quoque similis querenti laudibus tulit, his quidem verbis: sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centiens quinquagiens, remitti voluisset, testari senatum, etsi libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisset, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
Plin., epist. 8, 6, 13: Finem existimas? mane dum et maiora accipe: 'utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium inlustrari ubique, et maxime his locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea, quae X Kal. Februarias, quae proximae fuissent, in amplissimo ordine optimus princeps recitasset, senatusque consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes figeretur ad statuam loricatam divi Iulii.
CIL 10, 7852 (Esterzili): 69 d.C.
Imp(eratore) Othone Caesare Aug(usto) co(n)s(ule) XV K(alendas) Apriles
descriptum et recognitum ex codice ansato L(uci) Helvi Agrippae procons(ulis) quem protulit Cn(aeus) Egnatius Fuscus scriba quaestorius in quo scriptum fuit it quod infra scriptum est
tabula V c(apitibus) VIII et VIIII et X: III Idus Mart(ias) L(ucius) Helvius Agrippa proco(n)s(ul)
caussa cognita pronuntiavit cum pro utilitate publica rebus iudicatis stare conveniat et de
caussa Patulcensium M(arcus) Iuventius Rixa vir or natissimus procurator Aug(usti) saepius pronuntiaverit fines Patulcensium ita servandos esse ut in tabula ahenea a M(arco) Metello
ordinati essent ultimoque pronuntiaverit Galillenses frequenter retractantes controver=
siae (:controversiam) nec parentes decreto suo se castigare voluisse sed respectu
clementiae optumi maximique principis contentum esse edicto admonere ut quiescerent et rebus iudicatis starent …
ILS 9059 (Fayyum: 94 d.C.)
…… M(arcus) Valerius M(arci) f(ilius) Pol(lia) Quadratus cora{a}m ac praesentibus eis / qui signaturi erant testatus est iuratusque dixit per I(ovem) O(ptimum) M(aximum) et Genium / sacratissimi Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) Germanici in militia / sibi L(ucium) Valerium Valentem et Valeriam Heraclun et Valeriam / Artemin omnes tres s(upra) s(criptos) / natos esse eosque in aere incisos civitatem / eiusdem / Romanam consecutos esse beneficio optumi principis
CIL 10, 444
Silvano sacrum voto / suscepto pro salute Domitian[i] / Aug(usti)
…… manifestum est cum pro salute optumị principis et domini i(nfra)(:supra) ṣ(cripti) fundi consecrat[i] sint diesquẹ sacrificiorum conpre= hensi (:comprehensi). Praet[e]rea locuṣ, sive ea pars ag⌜r⌝i silvaequ[e] est, in vivario, quae cippis positis circa Silvanum determinata est, Silvano cẹdet et via aditus ad Silvanu(m) per fundum Qaesicianum (:Quaesicianum) omnibus patebit; lignis quoque et ex fundo Galliciano et aqua sacrifịci causa et de vivario promiscue licebit uti. Haec sic dari, fieri praestari, sịne dolo malo ịussit permisitque [L(ucius)] Domitius Phaon, cuius omines(:omnis) locus fuit.
CIL, 06, 955: 103 d.C.
Plin., Paneg. 92, 4: Principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit.
Plin., Paneg. 95, 4:
Si denique in tantum diligo optimum principem, in quantum invisus pessimo fuit.
Plin., Paneg. 2, 7: Iam quid tam civile, tam senatorium quam illud additum a nobis Optimi cognomen?
Plin., Paneg. 88, 4: Iustis ne de causis Senatus Populusque Romanus Optimi tibi cognomen adiecit?
Plin., Paneg. 88, 5: Adoptavit te optimus princeps in suum, Senatus in Optimi nomen
Plin., Paneg. 88, 6: Nec magis distincte definiteque designat, qui Traianum quam qui Optimum appellat.