Lucius Annaei Senecae Epistulae (I)

11
78 L. ANNjEI SENECiE EPISTOLA VII. FUGIENDA EST TUB.BA. Consortium malorum quum ex pervetusto proverbio vitiositatem aliquam facillime vel optimis moribus affricare soleat, suadet Lucilio Scneca, ut tur- bam , sive multorum convcrsationem devitet , qua nihil emendationi morum periculosius sit. A geuerali boc praecepto devertitur ad spectacula gladiatoria , quibus nuper interfuerat. Qua occasione data in illa spectacula, s. munera gladiatoria ideoque in populum qui iis tanta insania gaudere soleat, acer— bissime invebitur. Fortasse hujus loci est, qusedam huc pertincntia breviter delibasse. Haec spectacula pubHca , Graecis liberis diu prorsus incognita , et quum cognovissent , odio babita , maximopere placuerunt Romanis (Auctor Diaiogi de Caussis corr. Eloq. c. XXIX ). Originem traxere a more sxvissimo captivos ad placandos manes suorum in bello csesorum inferiarum loco ma— ctandi ; qucm et apud Grsecos obtinuisse Homerus tradit. Decimus Junius Brutus a. U.c. CCCCXC captivos inter se pugnare jussit in honorem defuncti patris , ideoque munus gladiatorium edidit primus ( Liv. Epit. xvi. Valer. Max. II , 4 # 7 ) Mox res in ludum versa mos factus est , ut a magistratibus et deinceps a Candidatis ad populi favorem sibi conciliandum, ederentur. Quare lanistie exorti sunt , qui viles bomines et mancipia emta , familiam autem dixere,sub procuratore sagina gladiatoria alerent, et ludis gladiatoriis se- cundum dictala et leges exerceri juberent. Quid , quod nobiles iique potentes gladiatorum adeo familias in ergastulis praediorum suorum , ubi detineban- tur, alerent , teste bello Spartacio ! Armis et modo pugnandi , quibus uteban- tur , gcnera gladiatorum cons:ituebantur , et nomina. Ei iis , qui vulgari modo inter se pugnarent , ordinariis paribus , excerpere hic liceat duo ge— nera, postulatitios et bestiarios. Quorum quidem priores a principibus pri- vatim emtos alitosque , ideoque Caesarianos fiscalesque (Kafuapo; fiovofia^ov? Epictet. Diss. 1 , 20, , 37 ) , nominatos a populo , propter peritiam , qua incla- ruerant , interdum in arenam fori s. Amphitheatri sibi commodari postulatos esse legimus , ubi paria inter se componebantur. Bestiariorum , ad mortem plerumque propter scelera commissa damnatorum , pugna erat cum bestiis e. c. leonibus , quam vel pcense loco , vel ultro , vel auctoramento s. mercede conducti pugnarunt : hsec pugna vocata est venatio. Jam vero qui mane cum leonibus ursisque pugnaverant , meridie inter se depugnare cogebantur , no- minati inde catervarii s. meridiani , gregatim temere ac sine arte mortis pe

description

Senecas Epistles, from VII to XVIII, part I with commentary from Bouillet, french editor.

Transcript of Lucius Annaei Senecae Epistulae (I)

78 L. ANNjEI SENECiE

EPISTOLA VII.

FUGIENDA EST TUB.BA.

Consortium malorum quum ex pervetusto proverbio vitiositatem aliquam

facillime vel optimis moribus affricare soleat, suadet Lucilio Scneca, ut tur-

bam , sive multorum convcrsationem devitet , qua nihil emendationi morum

periculosius sit. A geuerali boc praecepto devertitur ad spectacula gladiatoria ,

quibus nuper interfuerat. Qua occasione data in illa spectacula, s. munera

gladiatoria ideoque in populum qui iis tanta insania gaudere soleat, acer—

bissime invebitur. Fortasse hujus loci est, qusedam huc pertincntia breviter

delibasse. Haec spectacula pubHca , Graecis liberis diu prorsus incognita , et

quum cognovissent , odio babita , maximopere placuerunt Romanis (Auctor

Diaiogi de Caussis corr. Eloq. c. XXIX ). Originem traxere a more sxvissimo

captivos ad placandos manes suorum in bello csesorum inferiarum loco ma—

ctandi ; qucm et apud Grsecos obtinuisse Homerus tradit. Decimus Junius

Brutus a. U.c. CCCCXC captivos inter se pugnare jussit in honorem defuncti

patris , ideoque munus gladiatorium edidit primus ( Liv. Epit. xvi. Valer.

Max. II , 4 # 7 ) • Mox res in ludum versa mos factus est , ut a magistratibus et

deinceps a Candidatis ad populi favorem sibi conciliandum, ederentur. Quare

lanistie exorti sunt , qui viles bomines et mancipia emta , familiam autem

dixere,sub procuratore sagina gladiatoria alerent, et ludis gladiatoriis se-

cundum dictala et leges exerceri juberent. Quid , quod nobiles iique potentes

gladiatorum adeo familias in ergastulis praediorum suorum , ubi detineban-

tur, alerent , teste bello Spartacio ! Armis et modo pugnandi , quibus uteban-

tur , gcnera gladiatorum cons:ituebantur , et nomina. Ei iis , qui vulgari

modo inter se pugnarent , ordinariis paribus , excerpere hic liceat duo ge—

nera, postulatitios et bestiarios. Quorum quidem priores a principibus pri-

vatim emtos alitosque , ideoque Caesarianos fiscalesque (Kafuapo; fiovofia^ov?

Epictet. Diss. 1 , 20, , 37 ) , nominatos a populo , propter peritiam , qua incla-

ruerant , interdum in arenam fori s. Amphitheatri sibi commodari postulatos

esse legimus , ubi paria inter se componebantur. Bestiariorum , ad mortem

plerumque propter scelera commissa damnatorum , pugna erat cum bestiis e.

c. leonibus , quam vel pcense loco , vel ultro , vel auctoramento s. mercede

conducti pugnarunt : hsec pugna vocata est venatio. Jam vero qui mane cum

leonibus ursisque pugnaverant , meridie inter se depugnare cogebantur , no-

minati inde catervarii s. meridiani , gregatim temere ac sine arte mortis pe

EPISTOLA VII. 79

riculo objecti. Plura dabit Mejerotlo ueber Sitten u. Lebensart der Rcemer

in verschiedenen Zeiten der Republik, Tom. I , p. 127 sqq.

Jam quum haec saevitia velut contagione quadam animi proximum quemque

invadere soleat , cum iis tantummodo versandum csse suadet Seneca , qui

emendatienem dare et recipere possint : sufficere addit , sibi et melioribus

didicisse. Tria egregia dicta Democriti , Heracliti et Epicuri affcruntur buc

facientia :quae nostras Baldc Sylva lyric. lib. VII , 14 , in usum suum con-

vertit , prseclare expressa ab Herdero, in Terpsichore Tora. II , p. 3 12. Allen

immer ge/allen ist ein Gluecksspiel , etc.

SEHECA LUCILIO StJO SALUTEM.

Qtjid tibi vitandum praecipue existimes1 quaeris. —

Turbam ! Nondum illi tuto committeris1. Ego certe con-

fitebor3 imbecillitatem meam. Nunquam mores , quos

extuli , refero : aliquid ex eo , quod composui , turbatur ;

aliquid ex his, quae fugavi, redit^. Quod eegris evenit ,

quos longa imbecillitas usque eo affecit, ut 5nusquam

sine offensa6 proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi

ex longo morbo 7 reficiuntur. Inimica est multorum con-

versatio. Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat,

i. Existimes, id est, existimare

debeas. Sic commodeed. A. et Bom.

consentientibus msstis Arg. et Par.

aliisque Opsopoei , et melioribus Gru-

teri : nec opus erat ut in existimem

mutaretur, quod nuperin ed. Matth.

factum , cui quidem prseivere ed.

Tarv. et alise ante Muretum , cum

msstis nonnullis Gruterianis. Schw.

i. Nondnm illi tuto committeris.

Sic rursus ed. Rom. cum nostro ms.

b. et optimis quibusque aliis : nec

dissentit nostcr ms. c. aut cd. A. nisi

quod in bis tute , pro tuto scribitur.

Vulgo Nondum enim tuto illi te

commiseris. Schw.

3. Confitebor, non confiteor, de-

dere iidem mss. Arg. et Par. a. b. d.

cum aliis. Schiv.

4. Redit. Nescio an verum sit re-

diit, quod habet ed. Bom. et aliae

ante Muretum , ms. Arg. b. et Par. a.

Illud scio, ssepius pro »7, cum alias,

tum praesertim in tcrtia persona prae-

teritorum , simplicem i vocalera poni

in nostris msstis. Schiv.

5. Nusquam ms. Arg. b. et Par.

b. d. cum aliis a Modio , Opsopoeo et

Gruterolaudatis. Vulgo nunquam.S.

6. Sine offensa , i. noxa , incom-

modo. Ruhk.

7. TLx longo morbo. I. e. vitiositate

EpXXXV, g.Dcclarant Stoici :sicani-

mi nondum emendati sed passionibus

laborantis statum, nonnisi ope Phi-

losophiae purgandum. Cf. Cicer.Tusc.

Qu. IV, 10, coll. IV, 12 , init. Diog.

I.aert. VII, n5. Stob. Eclog. ethic.

p. 177. Tiedemann System der stoi-

schen Philos. III , p. s63, sqq./?uAAr.

8o L. ANNiEI SENEC.S!

aut imprimit , aut nescientibus allinit '. Utique , quo ma-

jor est populus*, cui miscemur3, hoc periculi plus est.

Nihil vero tam damnosum * bonis moribus , quam in ali-

quo spectaculo desidere : tunc enim per voluptatem fa-

cilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere ? Avarior

redeo, ambitiosior, luxuriosior 5, immo vero crudelior

et inhumanior, quia inter homines fui6. Casu in meri-

dianum 7 spectaculum incidi , lusus8 exspectans9, et sa-

les , et aliquid laxamenti , quo hominum oculi ab humano

cruore acquiescant. Contra est : quidquid ante pugnatum

est, misericordia fuit io. Nunc, omissis nugis, mera ho-

micidia sunt ; nihil habent quo tegantur ; ad ictum totis

corporibusexpositi, nunquamfrustramanum mittunt. Hoc

plerique ordinariis paribus et postulatitiis " praferunt.

i. Allinii , vel adlinit cum impres-

sis tenent vetustiores mssti; illinit ,

vel inlinit juniores. Schw.

a.-RyjuVuj.Turba^multi, stoico sen-

su, i. e. stuhi pravique, tpavXot : ideo-

que opponuntur sapientibus s. sapien-

tiae studiosis , airouJcuoic. Ruhk.

3. Miscemur ms. b. et Par. a.Vul-

go commiscemur, quod non minus

ex glossemate natum nobis visum

erat , quam conversamur, quod cst

in ms. c et ed. A. Schw.

4- Tam damnosum, Vulgo , est

tam damn. Delevi verbum cum mss.

b. c. Par. b. d. et aliis. Schiv.

5. Luxuriosior. Post iuaruriosior

poterat interrogationis signum poni,

quo intelligerctur, « An tu hoc solum

me dicere existimas ? Immo vero, etc»

6. Quia inter homines fui , stultos

et nulla philosopbia excultos , tfai—

Xov;. Ruhk.

7. Meridianum. In arena duplex

spectaculum , Matutinum el Meri-

dianum ; ibi cum bestiis : nunc , qui

reliqui inter se depugnabant. MeVi-

de lib. II Saturnalium. Lipsius.

8. Lusus acquiescant ; mimos ,

pantomimosque , elc.

g. Lusus exspectans. Nudum spe-

ctans cum ed. Erasm. tenet quidem

noster ms. b. et Par. a. b, d. aliique.

sed exspectans , a Modio e suis mss.

laudatum, commode reposuit Mu-

retus , consentientibus etiam editt.

vett. inde a Rom. in quibus expe-

ctans scribitur, Ediiio A. quidem

cum ms. c. aspectans prsefert. Schw.

10. Misericordia fuit. Quidquid

anle pugnatum est misericordia fuit :

verbum ante spcctat ad matutina spe-

ctacula in quibus homines feris obji-

ciebantur. Taiibus peractis spectacu-

lis,quum laxamcnta quaedam quae ani-

roum horrore plenum recrearent ex-

spectavisses, longe fcediora spectacula

offerebantur, etquidquid ante pugna-

tum fuerat misericordia videbatur.

11. Ordinariis postula/itiis .

Ordinariis, qui legitimo tcmpore.

EPISTOLA VII. 81

Quidni praeferant ? non galea , non scuto repellitur fer-

rum . Quo munimenta ? quo artes1 ? Omnia ista mortis morae

sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectato-

ribus suis objiciuntur. Interfectores interfecturis juben-

tur objici1 ; et victorem in aliam detinent cffidem. Exitus

pugnantium mors est ; ferro et igne res geritur3. Haec

fiunt , dum vacat arena. — Sed latrocinium fecit aliquis!

quid ergo ? meruif* ut suspendatur. Occidit hominem!

loco et apparatu inducuntur, qui pro-

prie et primo gladiatores sunt. At isti,

velutvicarii quidam et subito suffecti,

minus artis, aut pompaehabcbant. Po-

stulatitiis : plus etiam quam ordina-

riis. Nam isti sepositi quidam et velut

principales erant , quos pppulo po-

scenti per gratiam indulgebant. Lips.

i. Quo artes? Sic mss. b. c. et

Par. a. b. d. cum aliis ; non quogla-

dii artes t nonnullis Gruleri codd.

inde a Lipsio vulgatum erat. Me-

diam vocem ignorant etiam editt.

vett. sed quo arces dabat ed. Rom. et

seqq. Arles restituitErasm. quod jam

A ederat eA.A.Schtv.—Quo gladiiar-

ies protulit. Ruhk. Nonnulli, inquit ,

codd. et Erasmi editio omittunt -ro

gladii, quod tamen in multis aliis

additur, idque jure. Spectant autem

hae gladii arles ad dictata et leges

quas lanistae gladiatoribus in ludis

gladiatoriis commentari solebant.

Cic. de Or. — Quo... artes ? [. e. cui

bono suntiis munimenta, e. c. galea,

scutum ? Plura exempla hujus phra—

seos attulit Gronovius ad Senec. Nat.

Qusest. 1 , 16, probatus a Bentleio ad

Horat. I, Epp. 5,13. Exquisitior au-

tem usus est tou quo conjuncti cum

accus. ubi quo antiquus dativus pro

cui esse videtur, intellccto : adhi-

beam , aut simili verbo. Ruhk.

i. Interfectores interfecturis ju-

bentur objici ; jubent scriptum opor-

tebat cum editis ante Erasm. et msstis

Arg. et Par. aliisque apud Opsop.

ct Grut. quod equidem nunc demum,

cuncta denuo circuinspiciens , ani-

madverti.Recte vero interfecturis edi-

tur inde a Lipsio, quam quidem scri-

pturam non nisi recentissimi mssti,

noster^rg'. c. et qui ejusdem familiae

erat codex scholasticus Pinciani, ser-

varunt cum ed. A. Cseteri mssti cum

editt. vett. interfectis dabant ; qaod

suo ex ingenio Muretus in inter se

mutavit. Commode tamen etiam

Gron. in membranis , quibus usus

est , Interfecturis interfectores re-

perit. S.— Sensus esttii homines qut

modo interfecerunt feras, nunc obji-

ciuntur hominibus a quibus ipsi in-

terficiantur. Lagrange vertit : Ils

viennent de terrasser un monstre;

ils vont Vetre par un homme.

3. Ferro et igne res geritur. Do-

nec arcna, s. locus , in quo gladia-

tores pugnabant, vacua sit, omni vi

saeviunt in se invicem. Igne; fugax ,

aut certe retrogradus in adversa-

rium ire cogebatur. Jusjurandum ,

quo lanistae obligabantur gladiato-

res , occurrit ap. Petron. c. 117. Cf.

Horat. II, Serm. 7, 58. Senecse Ep.

xxxvii, 1; uri, vinciri, verbcrari,

nccari non detrectabant. Ruhh.

4. Quid ergo ? meruit, ut sus-

III. 6

82 L. ANNjEI senec^;

qui occidit', ille meruit ut hoc pateretur. Tu quid me-

ruisti miser? uthoc spectes. — « Occide, verbera, ure!

Quare tam timide incurrit in ferrum ? quare parum au-

5 dacter occidit ? quare parum libenter moritur 2 ? » — Pla-

gis3 agitur* in vulnera, ut mutuos ictus nudis et obviis

pectoribus excipiant 5 .— « Intermissum est spectaculum:

interim jugulenlur 6 bomines , ne nihil agatur. »

Age, ne hoc quidem intelligitis, mala exempla in eos

redundare qui faciunt ? Agite Diis immortalibus gratias,

quod eum docetis 7 esse crudelem , qui non potest discere.

pendatur. Sic distincta sunt verba in

ed. Ruhk. et Matth. Commodfor

vero fuerit velus dislinctio , Quid

ergo meruit ? ut susp. Cseterum ipsa

itla verha commode quidem ex ed.

Rora. in alias omnes propagata'sunt;

sed ignorant ea noslri mssti b. c. et

Par. a. b. d. cum ed. A. Schtv.

X. Occidit homineml qui occidit.

In nostro ms. b. sic ista distinguun-

lur : Occidit : horninem qui occidit.

In Par. a. b. d. pro qui scribitur

quia, et hoc ipsum , compendiosc

quidem scriptum , habent ct nostri

b. et c. Schw.

i. Quare parum libenter mori-

iur ? Hae voccs sunt et affectus po-

puli. Cicero pro Milone : « Etenim si

in gladiatoriis pugnis et in infimi

generis hominum condilione atque

fortuna , timidos et supplices , et ut

vivere Kceat obsecrantes odisse so-

lemus ; fortes et animosos et se acri-

ter ipsi morti offerentes servare cu-

pimus , corumque nos magis miseret

qui misericordiam nostram non re-

quirunt, quam qui illam efflagitant ;

quanlo hoc niagis in fortissimis civi-

bus facerc dehemus ? »

3. Plagis.. Id cst ictibus, cum es-

scnt qui timidos ac refugientesseque-

rentur a tergo , ac verberarent , coge-

rentque etiam invitos ruere in fer-

rum. Muretus.

4- Affitur. Sic edd. ante Erasm.

cum Arg. b. c. Par. b. d. et aliis.

Vulgo aguntur. Schtv.

5. Vt excipiant. Sic noster

ms. b. Vulgo et excipiunt, inde

ab ed. Rom. Et indicativum exci-

piunt habct etiam ms. c. cum Par.

et aliis nonnullis : sed excipiant cum

nostro b. recte tuentur duo mssti

Opsopoei. At vero prima vocula ui

ve! et abest plerisque msstis , ac de-

lenda utiquc videlur, ut tota illa pTi-

tnj , Plagis.... excipiant , intelligatur

esse continuata oratio mimica spe-

ctatorum , qui hoc genere spectacu—

lorum delectantur ; scilicet : quare

parum libenter moritur ? ( quare )

plagis agitur in vulnera ? (sive,

Piagis agaturin vulneral ) Mutuos

ictus nudis et obviis pectoribus exci-

piant! lnlermissum est, etc. Schtv.

6. Juguleniur recte edd. vett.

cum ms. b. non , ut vulgo , jugu—

lantur. Schw.

7 . Agite discere. Lipsius et Mu-

retus referunt hjcc ad Neronem , in

cujus clemcntice laudem , blande nec

tamen falso , sub initia quidem im

EPISTOLA VII. 83

Subducendus populo est tener animus , et parum tenax

recti : facile transitur ad plures. Socrati , et Catoni , et

Laelio excutere morem suum 1 dissimilis multitudo potuis-

set : adeonemo nostrum 2 qui quum maxime concinnamus

ingenium , ferre impetum vitiorum tam magno comitatu

venientium potest. Unum exemplum luxuriae3 autavaritiae 6

multum mali facit * : convictor delicatus paulatim enervat

et mollit 5 ; vicinus dives cupiditatem irritat ; malignus

comes quamvis candido et simplici rubiginem suam 6 ad-

fricuit : quid tu accidere bis moribus 7 credis , in quos

publice factus est impetus 8 ? Necesse est aut imiteris , aut

oderis. Utrumque autem devitandum est ; ne vel9 similis

malis fias, quia multi sunt ; neve inimicus multis , quia

dissimiles sunt. Recede in te ipse'° quantum potes; cum 7

his versare , qui te meliorem facturi sunt; illos admitte,

quos tu potes facere meliores ! Mutuo ista fiunt ; et ho-

perii , haec dicta sint. Dncetis , de co-

natu, pro : docere vultis. Ruhk.

l. Excutere morem suum. Com-

modissime editum videri poterat ejc-

cut. mentem suam. At mortem , non

menlem , dabant mssti ; sic quidem

noster b. et Par. a. b. d. quam scri-

pturam , utpote manifeste vitiosam ,

annotare neglcxcrunt viri docti , qui

alios veteres codices excusserunt.Ve-

ram scripturam , morem suum , ser-

vavit noster( levioris alioquin aucto-

ritatis) ms. c. cum ed. A. Eodcm

vero spectat id , quod deinde con-

scntientibus libris lcgitur, quid tu

accidere his moribus cred/s. Schiv.

3. Adeo nemo nosirunt putest.

Lipsius laudat Epictet. Diss. Arrian.

11, 16. Ruhk.

3. Exemplum luxurice. Interpo-

sitam vulgo particulam aut dclevi ex

veterum codicum prascripto. Schw.

i- Facit.Vxofacit , commodeye-

cit prrefcrt ms. c. cum cd A. Vide

not. cd EpUt. iv, p. 9, 13 , el conf.

ibid. 1. g. Ruhk.

5. Mollit ed. Rom. et mss. b. c. et

Par. b. Vulgo emollit. Schw.

6. Rubiginem suam. Eadcm fere

habct Arrian. in Diss. Epict. III , 16,

3, Lipsio laudante. Ruhk.

7. Muribus. Oplime restiluit Gro-

nov. emcmkranis et vett. cdd. expli-

cans his moribus : horum hominum

moribus et borae licct indoli : non

potest ea scrvari in turba , quse om—

nis cam destrucre nata et operata cst.

Cf. Gronovii Obss. I, a^, p. i^Q ,

(cd. Lips. 1755). Ruhk.

8. In quos publice factus est im—

petus. Lagrange vertit : Que sera-ce

donc si tout un peuple vous livre un

assaut general ?

g. Ne vel. Neve ms. b. et Par.

a. b. d. Sehw.

10. Te ipse rccte Arg. b. et Par. a

84 L. ANNjEI SENECffi

mines, dum docent , discunt. Non est ergo1 quod te glo-

ria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare

istis velis , aut disputare : quod facere te vellem , si ha-

8 beres isti populo idoneam mercem 2. Nemo est , qui intel-

ligere te possit. Aliquis fortasse unus aut alter 3 incidet :

et hic ipse formandus tibi erit , instituendusque ad intel-

lectum tui. — « Cui ergo4 ista didici ? » — Non est quod

timeas ne operam perdideris : tibi didicisti 3 .

Sed ne mihi soli hodie didicerim , communicabo tecum

quae occurrerunt mihi egregie dicta circa eumdem fere

sensum tria : ex quibus unum haec epistola in debitum sol-

vet ,.duo inantecessum* accipe. Democritus 7 ait: « Unus

mihi pro populo est, et populus pro uno. » Bene et ille,

quisquis fuit (ambigitur enim de auctore) , quum quaere-

retur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucis-

9 simos perventurae : « Satis sunt , inquit , mihi pauci , satis

est unus , satis est nullus. » Egregie hoc tertium Epicurus ,

quum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet :

« Haec , inquit , ego non multis , sed tibi : satis enim ma-

non te ipsum. Vitiose alii te ipso. S.

i. Non est ergo. Deletam velim

postremam vocem , quam cum edd.

vett. ignorant Arg. b. Par. b. d. et

alii apud Opsop. Sclnv.

i. Mercem. SicArg. b. et Par. b. d.

cum aliis. Perperam vulgo mentem ;

olim vero mercedem edebaturt quod

habet noster ms. c. Schw. — Mentem

Buhk. edidit : id est, inquit, si tibi

cum populoconveniret; omnium fere

codd. et edd. lectio, praeterquam quod

nonnulli scripti habcnt : mercem ,

nullo sensu. Undc Gronov. emenda-

bat : artem. Sed vulgata bene habet.

3. Alter incidet. Similia exstant

ap. Persium Sat. 1,7.« Quis leget

ha;c?—Vel duo, vcl nemo. » Ruhk.

4- Cui ergo. Vulgo inquis adjicie-

bant, invitis msstis Arg. Par. aliis-

que. Schiv.

5. Tibi didicisli. Edebatur si tibi

didicisti : at conjunctivam partlcu-

lam rneliores omnes mssti ignorant.

Schw.

6. In an/ecessum. Vox a foro et

argentariis ducta : significat inante

solvi et priusquam dies cessit, elc.

Lipsius.

7 . Democritus. Cf. de Ira II , 10,2.

Heracliti est sequens dictum , si

Symmachum lib. IX , Epp. io5 , sc-

quaris : secundum Heraclitum phy-

sicum , qui summam laudis arbitra—

batur placere uni : is esset optimus ,

qui probaret. Ruhk.

EPISTOLA VIII. 85

gnum aiter alteri theatrum sumus. » Ista, mi Lucili , con-

denda in animum1 sunt, ut contemnas voluptatem ex plu-

rium assensione venientem. Multi te laudant. Et 3 quid

habes cur placeas tibi , si is es quem intelligant multi 3 ?

introrsus* bona tua spectent. Vale.

i. In animum commode edd. in- cum mss. Arg. et Par. Vulgo multi

de ab Erasm. et sic ms. b. cum aliis. inlelligunt. Schw.

Olim inanimo , quod est in ms. c. S. 4- Introrsus bona tua spectenh

a. JEt quid. Sic mss. h. c. et Par. Lagrange vertit : Votre merite, c'est

a. d. nescio an et Par. b. cum edd. en vous-meme qu'on doit le trouver.

vett.Vulgo Ecquid, inde abErasm.^». — Bona tua, abest tua ms. Arg. b.

3. Intelligant multi edd. vett. et Par. a. Schw.

EPISTOLA VIII.

CUI REI SAPIENS OPF.RAM IMPENDERE DEBEAT.

Priori epistolse responderat Lucilius , illum secessum , quem Seneca aaat*

terat , contra Stoicorum esse dogmata , quse imperant in actu mori. Immo

vero , respondet noster , ago quae prodesse possint pluribus : posterorum ne-

gotium ago, conscribendo illis salutaria prsecepta, craae. ipse expertus sum.

Epicuri sententia : libertatem veram a philosopbia dari , bene cum antere—

dentibus cobaerens , claudit epistolam. Vide de Tranquill. An. c. 3 , Argum.

libri de Otio aut Secessu : quibus addas qute Uptonus ad Arrian. Diss. Epi—

ctet. 1, 10, 7 , collegit , ubi Schweighajus. hujus Epistoloe non immemor fuit»

SENECA LDCILIO 8 U O 8ALDTEM.

« Tu me , inquis , vitare turbam jubes , secedere , et

conscientia esse contentum ! Ubi illa pracepta vestra ,

quae imperant in actu mori ? » — Quid ? ego tibi videor

interim sedere 1 ? In hoc me recondidi , et fores clausi ,

l. Quid? ego tibi videor interim inertiam suadere? adoptavit Ruhk.

sedere? Inepte olim : Quod ego tibi Equidem unice probavi Mureti con-

videor inlerim suadere. Gronovii jecturam. Tenent quidem suadere

conjecturam , Quid? ego tibi videor mssti, quos novimus , omnes : sed et

86 L. ANNiEI SENECJE

ut prodesse pluribus possim. Nullus' mihi per otium dies

exit; partem noctium studiis vindico ; non vaco somno ,

sed succumbo ; et oculos , vigilia fatigatos cadentesque ,

in opere detineo. Secessi non tantum ab hominibus , sed

etiam a rebus% et primum a meis3. Posterorum nego-

tium ago : illis aliqua , quae possint prodesse , 4conscribo :

salutares admonitiones , velut medicamentorum utilium

compositiones , litteris mando ; esse illas efficaces in meis

ulceribus 5 expertus , quae , etiamsi persanata non sunt ,

serpere 6 desierunt. Rectum iter, quod sero cognovi et

lassus errando , aliis monstro. Clamo : « Vitate qusecum-

que vulgo placent, quee casus attribuit ! ad omne fortui-

tumbonum7 suspiciosi 8 pavidique subsistite ! Etfera, et

piscis , spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista for-

interim tenent. Istud suadere haud

dubie ab homine erat invectum , qui

non meminisset verbum sedere per-

commode a Sencca hic poni potuisse

pro residere , oliosum sedere. Quo

facto , Quid a nonnullis in Quod

mutatum est : sed alii Quid lenent.

Kt cod. c. quidem praHerea pro ego

habet ergo , ne id quidem raale :

Quid ergo ? tibi videor , etc. Schw.

i. Nullus exit. Quisnara Titi

hnperatoris illud celeberrimum non

recordabitur ; dicm non perdidi! Cf.

Plinii Panegyr. LXVHI , a, ibi

Schwarz. Ruhk.

a. Sed etiam a rebus. Ignorant

etiam mss. b. c. ct Par. a. b, d. et ed.

A. nec fortasse injuria; amat enim

illam brevitatem Seneca. Schtv.

3. Primuin a meis. Placct pri-

mum, n ed. Hom. propagatum : nam

imprimis , qnod mssti nostri habent,

ex scholio esse videtur. Tum a rebus

rneis dabat ms. b. curu Par. a. b. d.

et ed. Rom. A meis rcbus ms. c. et

ed. A. Vocem rebus merito (me ju—

dice) delevit Muretus , ut ex scholio

natam. Schw.

4* Illis aliqua conscribo. Spe-

clant haec imprimis , ut opinor, ad

Senccse Moralium libros nunc de—

perditos , in quihus de omni materia

ad Ptiilosophiam morum spectante

fusius disputaverat , ut innuit ipse

Epist. cvi, 2. cviii , 1. Cix, 14. Cf.

Lactant. I , lG. II, 2. VI, 17. Jiuhk.

5. XJlceribus. Vulneribus habet

ms. c. Schw.

6. Serpcre. I. contagione grassari ,

ingravcscere. De ulceribus est vox

propria. liuhk.

7. Ad omnefortuitum bonum

subsistile. Nam Stoicorum dogma

cst , illa tantummodo bona esse in

iisque rcbus ponenda, qua? iu nostra

potestate sint. Arrian. Diss. Kpict.

II, 16, 1. Antonin. VI, 3i. Hinc

foriuita itlcm valcnt , quod aliena

% 8. Cf. Cort. ad Salmst. Jug. I. It.

8. Stuplciosi recte mss. cum edd.

EPISTOLA VIII. 87

tunae putatis ? insidiae sunt. Quisquis vestrum 1 tutam agere

vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata be-

neficia* devitet ; in quibus hoc quoque miserrimi fallimur :

habere nos putamus , haeremus 3. In praecipitia cursus iste

deducit ; hujus eminentis vitae exitus, cadere est. Deinde

ne resistere quidem licet, quum coepit transversos agere

felicitas. Aut saltem * rectis, aut semel ruere 5 ! Non vertit 4

non subsidiosi , quod comraendave-

rat Scaliger. Schw.

i. Vestrum. Mss. cum ed. ^.Vul-

go. nostrum. Schw.

a. Beneficia. Viseata beneficia

bene nominat illa bona , quae nos ab

ofucio avocare , el morbis quos vo-

caut Stoici , i. perturbationibus im-

plicare solent. liuhk.

3. Haremus. Neutiquam sperno

vulgatum habemur, quod a Pinciano

commendatumrecepitMur. etagnos-

cit noster ms. c. cum ed A. Sed grse-

cum verbum c^opeda percommode

exprimebatur latino hceremus , quod

cum cd. Rom. dedit ms b. Par. a. d.

(ncscio an et Par. 6.) et Grutcri co-

diccs omnes : et apte quadrat boc

verbum cum viscatis beneficiis ,.pauln

ante nominatis. Acceditquod etalibi

permutata inter se verba hairere et

habere in msstis noslris reperiuntur,

ut XI, 3i, 3. Schw.'— Ruhk. pro-

tulit habemur, quae vulgata , inquit,

recte defendilur codd. Pinciani ,

Erasmi et Mureti. Accedit quod an-

titbcsin amat noster : eademque sen-

tcntia saepius apud illura fere iisdem

verbis ezpressa reperitur : Ep. Cxix ,

1 1. Sic divitias habent, quomodo ha-

bere dicimusfebrem , quum illa nos

habeat. De Vita Beata , cap. 11 ; ad

postremum diviliat mea sunt , tu di-

vitiarum es. Sic ct Valerius : Procul

dubio hic non possedit divitias , sed

a divitiis posseesus est. Kst Bionis

vctus dictum in avaram; ou^ ou?o;

ttjv ovatav x/xtnTat , oX\ ri ouaca tov—

tov. Non iste bona possidet,sed bona

ipsum.

4- Aut saltem. Tenet saltem ed.

A. cum aliis libris : sed solum habct

rns. c. scilicet ex scholio, et commodo

illo qiiidcm ; nam illa h. 1. vis voca-

bulo saltem (sive saltim malucris

cum ed. Rom. et duobus Opsopcei

codd. ) inest. Schw.

5. Autsemel ruerel Opsopcei hsec

conjcctura erat , quam certissi-

mam equidem judicavi, et rairatus

sum a nemiue receptam. Editt. vctt.

et ms. Par. a. aut temet fruere ,

quod revocavitRuhk. postquamfrue-

ris posuerant alii cum Lipsio, quod

ex nonnullis Gruteri codd< duclum.

Sed seinel fuere dat nosler ms^ b.

cum Par. b. d. et aliis Ops. et Grut.

Jam confer Ep. txxi , ne hoc qui-

dem miserce reip. contingat , semel

ruere ! et xxn , Nemo tam timidus

est, ut malit semper pendere , quam

semel cadere :. nec dubitabis , ruere

h. 1. scripsisse Senecam , alludcntcm.

ad votum a gubernatore navis fieri

solitum : « Contingat raihi , aut sal-

tem rectis (velis) navigare , portum-

que tencre , aut semel ruere! » Conf.

Ep. ixxxv, ibique Lipsium : adde Er-

nest. Clav. Cic. voc. opGav Tav vavv.

Sicperapte cum istis cohaerentproxi-

ma verba : Ndn vertit fortuna (sci-

licct , Qui fortunx in se potestatcnx

88 L. ANNjEI SENECjE

fortuna, sed cernulat' et allidit. Hanc ergo sanam et sa-

lubrem formam 2 vitae tenete3, ut corpori tantum indul-

geatis , quantum bonae valetudini * satis est. Durius tra

facit, ei islud non contingit: saepe

enim fortuna non subito ac semel

evertit navem) ; sed cernulat (i. e.

circumagit eam ) ct allidit : ubi sim-

plex verbum vertit, pro vulgato ever-

tit, dedit ms. b. cum Par.b. d. et

Opsopoei omnibus. Quorum ex codi-

cum consensu delevi etiam verba is-

ta , Quihocfaciunt; quae antc haec,

non vertit fortuna , inserta vulgo

legebantur : scilicet imperite huc in-

culcata ex scholio , quod ad aliam in

prsecedentibus verbis scripturam spe-

ftabat. Nam pro istis , aul sernel

ruere , in ms. c. et in ed. A. scribitur

aut timetfacere eos : et in vetustkire

quodam exemplari ad vocem eos spe-

ctaverat scholion hujusmodi , scil.

gui hbc faciunt, quae ipsa verba in

eodem ms. c. et in ed. A. temere

in contextum recepta sunt. Ineptius

etiavn Par. a. aut temet fruere eos

scilivet, quifaciunt. — Sic Schwei-

ghgeuserus : Ruhkopfius contra : « aid

saftem rectis, aut temet fruere, le-

ctio est, inquit, fcre omnium codd.

et sDc fere Erasmus : Aut rectis sal-

tem , aut temet fruere. H. e. Aut

emendatorum hominum consortio

fruaris , vitatis quae vulgo placeat,

aut, si hoc tibi iuin contingat , re-

cede in tc ipsum , tibi vive. At Mure-

tus bis verbis nullum idoneum sen—

sum inessc putans , e sua conjectura

dedit : aut rectus ista , aut sernel

fuge. Nec Gronovius vulgata conten-

tus emend . : Aul slaturh reclus , aut

ternet tene; non vertet fortuna; se

cernuet tt allidet. EquiJem vulga—

tam teneo , nec hicqijacdam , ex Li—

psii opinione , excidi.sse puto. » —'

Quo de loi o Lipsius dcspcrans : £go

non attollo hunc lorum, imo depono.

I. Sedcernulat. Pro cernulat pra;-

ter rationem cernuat posuit Ruhk.

quod nusquam nisi in ed. Erasra.

reperi(ur. S. — Lipsius : Ergo minus

hoc est quam evertere quod praeivit :

an majus? Sane qui cernuum se ab-

jicit, praecipitat et quod hic addit,

allidit. Cernulat autcm in glossario

explicatur xvtatat^* in caput se jacU

pronum. Ruhk.

a. Formam vitai tenete. Ratio vitse

ita instituatur, ut beneficiis istis for-

tunae bene careas , parum sollicilus ,

utrum domus tua sit casa s. tugu—

if rium , an lapide vario i. marmore va-

rii coloris externo (Plin. XXXIII , \)

exstructa. Marmora antcm Paria , Ca-

rystia, Hymettia , Numidica , etc.

ideoque gentium alienarum domibus

exstruendis ornandisque esse adhi-

bita vel ex Plin. libr. XXXVII, no-

tum est : Italiae enim marmora illis

posthabita sunt, e. c.Lunensemarmor.

(Carrarium nunc vocant), quod etsi

non longe ante Csesarem inventunik

esset.( Strabo, V, a, 5, p. i3o, ed.

Lips. jam memorat. cum laude) ; diu

tamen peregrinis illis cessit honore ,

nec a delicatioribus facile adhibitum

esse videtur. Sed hoc in disquisitionc

de aetate statuae Apollinis ( in Belve-

dcre dicti) ad liquidum deduclum

est. Cf. Les auvres de Raph. Mengs,

T. II , p. q sqq. Ru/tk.

3. Tenete , et indulgeatis , pro

vulgatis tenere rncmento , et indul-

geas, commodc dcdere mss. nostri

b. c. aliique. Schiv.

4. Valetudini. H. 1. et alibi con-

stanter valitudini per/scribunt codd.

nostri. Schw.