CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) -...

117
1 CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) LIBER PRIMUS (HEROICA). ELIAE CORVINI JOACHIMICI JOSEPHIADOS. LIBER I. P1_01 v.1 Qui tenui longum condebam carmine tempus, 2 majus opus moveo, major dum nascitur aetas. 3 Nunc libuit segni paulatim plebe relicta, 4 ardua Pierii tentare cacumina montis : 5 praemia Castalidum libuit sperare sororum, 6 fructum aliquem dulcis famae, expertisque sepulchri. 7 Si tamen, o vates, tantum mea carmina possunt, 8 impune ut vestros detur contingere vultus, 9 atque aliquos usus coepti sperare laboris. 10 Te cano, qui tenerae vernans in flore juventae, 11 praedulces patriae fines, carumque parentem 12 linquere, et ignota longae regionis in ora 13 (insignis pietate licet) tot volvere casus, 14 tot vitae fueras adversa impulsus obire. 15 Spiritus aeterno recreas qui corda vigore, 16 procedens gemino caeli de numine, et uno, 17 qui solus triplexque polo regis aurea sceptra : 18 cujus nequiquam sine munere coepta moventur, 19 quae genus humanum subjecto exercet in orbe : 20 huc ades, atque animis divine illabere nostris. 21 Insinuans tacitas menti superindue vires, 22 obruta ne duro procumbat pondere Musa. 23 Tu mihi deductae post tot discrimina vitae, 24 felicis pueri mutata edissere fata. 25 Qualiter exacto luctu, crebrisque procellis, 26 ad celebris famae summa ad fastigia rerum 27 evectus, placidum vitae transegerit aevum, Le texte proposé ici a pour base celui de l’édition publiée en 1565 chez Johannes Rhamba, à Leipzig. Nous avons, pour des raisons techniques, mais aussi, afin de rendre le texte plus lisible pour le latiniste d’aujourd’hui, ‘modernisé’ les graphies.

Transcript of CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) -...

Page 1: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

1

CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers)

LIBER PRIMUS (HEROICA).

ELIAE CORVINI JOACHIMICI JOSEPHIADOS. LIBER I.

P1_01 v.1 Qui tenui longum condebam carmine tempus,

2 majus opus moveo, major dum nascitur aetas.

3 Nunc libuit segni paulatim plebe relicta,

4 ardua Pierii tentare cacumina montis :

5 praemia Castalidum libuit sperare sororum,

6 fructum aliquem dulcis famae, expertisque sepulchri.

7 Si tamen, o vates, tantum mea carmina possunt,

8 impune ut vestros detur contingere vultus,

9 atque aliquos usus coepti sperare laboris.

10 Te cano, qui tenerae vernans in flore juventae,

11 praedulces patriae fines, carumque parentem

12 linquere, et ignota longae regionis in ora

13 (insignis pietate licet) tot volvere casus,

14 tot vitae fueras adversa impulsus obire.

15 Spiritus aeterno recreas qui corda vigore,

16 procedens gemino caeli de numine, et uno,

17 qui solus triplexque polo regis aurea sceptra :

18 cujus nequiquam sine munere coepta moventur,

19 quae genus humanum subjecto exercet in orbe :

20 huc ades, atque animis divine illabere nostris.

21 Insinuans tacitas menti superindue vires,

22 obruta ne duro procumbat pondere Musa.

23 Tu mihi deductae post tot discrimina vitae,

24 felicis pueri mutata edissere fata.

25 Qualiter exacto luctu, crebrisque procellis,

26 ad celebris famae summa ad fastigia rerum

27 evectus, placidum vitae transegerit aevum,

Le texte proposé ici a pour base celui de l’édition publiée en 1565

chez Johannes Rhamba, à Leipzig.

Nous avons, pour des raisons techniques, mais aussi, afin de rendre

le texte plus lisible pour le latiniste d’aujourd’hui, ‘modernisé’ les

graphies.

Page 2: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

2

28 ridentis vario fortunae munere laetus.

29 Ceu postquam horrificos irati navita ponti

30 evasit fluctus : et jam cum conjuge prolem

31 atque lares tetigit tutos : nihil aspera sentit

32 quae mala pertulerat : sed pocula laeta jocosque

33 exercet, vitamque alacris per gaudia ducit.

34 Omnia sic hominum caelesti lege feruntur.

35 Niliaca magni vir erat Pharaonis in aula,

36 Putiphares, equitum horrentes qui Marte cohortes

37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis.

38 Ille jacobiaden puerum (quem turba vagando

39 dum mutat merces, exili vendidit aere)

40 accierat tenuem per tecta operosa ministrum,

41 ignarus tanti casus, stirpisque sacratae.

42 Jamque brevi spatio tranquilla mente ferebat

43 servitium : ac fidus mandata insueta colebat :

44 Cum subito (mirum cunctis) assurgere in altum,

45 optatoque statu fortunae cedere heriles,

46 perque domum fatis felicibus omnia ferri.

47 Causa latet : rerum nisi forsan causa novarum

48 sit puer. Hunc ergo penetrali sede recedens

49 advocat, ac placido dominus sic pectore fatur.

50 "Quod tamen ante oculos nostros te numen amicum

51 obtulit ? Aspirant quam dextris omnia votis ?

52 Dum mecum libet esse tibi : libeat tibi saltem

53 esse diu. Nostris age jam quaecumque tenentur

54 sub manibus tua sint : domus haec tibi pareat omnis.

55 Agnovisse fidem satis est, sinceraque corda :

56 consiliis haec cuncta regas : te summa potestas

57 nostrarum maneat rerum : solum optima conjux

58 sit mea, sint subjecta tuis reliqua omnia jussis.

59 Ipse ego securusque animi, jam denique liber,

60 pondera nostra tuae cervici tota reponam."

61 Dixit, et in facti pignus data dextera dextrae.

62 Tum nova pertentant juvenilem gaudia mentem :

63 laetus abit, monitis cupidus parere benignis :

64 ut prius optata respondent omnia sorte.

65 Interea conjux domini miseranda dolore

66 aucta novo, ingenti curarum fluctuat aestu.

67 Forma placet, juvenisque pii decus ore refulgens,

68 quaeque erat in pulchro pulcherrima corpore virtus.

69 Ardet amore : graves regnant sub pectore flammae :

70 carpitur, est imas virus letale medullas.

71 Utque tremit summis umbrosa in montibus ilex,

72 jamque huc jamque illuc concusso vertice nutat :

73 dum circa Astraei furioso murmure fratres

74 inter se certant : vinci negat illa, sed altis

75 tandem avulsa jugis, praeceps ruit impete magno.

76 Sic animum immenso primum percussa fragore,

77 qua valet adversata malo obluctatur iniquo :

78 deinde labans, secum flammata mente volutat.

79 "Heu mihi, quae pestis perculsa sub ossa resedit ?

80 Perpetuaene igitur carpent mea pectora curae,

81 nec dabitur cuiquam causas aperire latentes ?

82 Ergo animum tanto semper maerore fatigem ?

83 Ibo, tot ac tantos fluctus e corde refundam.

84 Aggrediar dictis : forsan medicina furoris

85 haec erit, effari quod mente revolvimus aegra.

Page 3: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

3

86 Sis comes o praesens quodcumque es numen amantum."

87 Haec inter, juvenem accessit male sana decorum :

88 quem simul aspexit, totos tremefacta per artus,

89 laetitiaque metuque pavet, haeretque : velut cum

90 formato videas pallens e marmore signum.

91 Post memor incoepti, vultum demissa profatur.

92 "Ante alios, formose puer, mihi carior omnes,

93 ante omnes meritis nostro devincte favori :

94 quae mihi concilias, placidae quae gaudia menti ?

95 Dum tanta impositum munus ratione gubernas.

96 Diis equidem auspicibus reor has accedere terras,

97 teque domum fato nostram tetigisse volenti.

98 Hinc rerum cessit tibi copia quaeque mearum,

99 tota velut nostrum te observat turba maritum.

100 Maesta sed heu de te quantum sub sensibus imis

101 vulnus alo : quanto rumpis praecordia telo ?

102 Quo decor iste tuus miseram me perdidit aestu ?

103 Quin age succurras : mea jussa capessere fas est,

104 et bene respondet meritis tua gratia nostris.

105 Sim tua, dum tua sint reliqua omnia : tu mihi solus

106 auxilium et requies fessae. Nihil inde malorum

107 sperandum : ignari procul absit conjugis ira.

108 Sunt mihi quae meritis expendam praemia tantis.

109 Namque (fatebor enim) domini clementia nostra

110 pendet ope : hic tua me si viderit acta probantem,

111 servitio si digna tuo praeconia ferrem,

112 qua mercede fores quanto donatus honore ?"

113 Sic effata, imo gemitus de pectore rupit,

114 aspectans avide juvenem, quae proferat ore.

115 Talibus attonitus dictis stupet ille, ruborem

116 virgineum vultu effundens : tremit inscius, ac si

117 praerupto varios torquentem vertice gyros

118 Chaoniae accipitrem fors conspexere volucres.

119 Tandem ait, insolito turbatus pectora casu.

120 "Plurima promeritam de me numquam ipse negabo,

121 nec meminisse tui, manet haec dum vita, pigebit

122 femina, post unam summe mihi amanda parentem.

123 Sed quae nunc animo insedit malesuada voluptas ?

124 Quid juvat, heu, factis miserum tentare malignis ?

125 An data perjurus domino nunc foedera rumpam,

126 et te sancte pudor violem ? Prius ima dehiscens

127 raptet humus. Quantos eheu ferat unica luctus

128 hora mihi, quanta foret haec mens saucia culpa ?

129 Sit licet occultum terris scelus, id tamen altus

130 vindice prospectat vultu regnator Olympi.

131 Est aliquid dempto moliri justa timore,

132 plenaque multorum facta evitare laborum.

133 Quin age spem diram coepti depone furoris,

134 propositis absiste viis. Quin sola marito

135 soli fida mane : thalami neu desere pactum."

136 Haec juvenis, multoque etiam his majora ferebat,

137 immensum afflictae sperans lenire dolorem,

138 atque animum penitus solando avertere curis.

139 Hinc abit, et tacitus quae sunt per agenda facessit.

140 Illa sed elusum vana ut spe sentit amorem,

141 majores rabido motat sub pectore flammas.

142 Ac velut, exsuperant cum saeva incendia quondam,

143 nil vires hominumque valent, amnesque profusi :

Page 4: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

4

144 sed furit immissis late Vulcanus habenis :

145 sic mulier nihil arte valet, nil viribus ullis.

146 Certum est, dum primi fines transgressa pudoris

147 constitit, extremae sudare ad praemia metae.

148 Hoc sedet, hoc maestae noctesque diesque recursat.

149 Non illi Cereris, Bacchi non munera curae,

150 nullae laetitiae : gemmarum nulla nec auri

151 copia, suspensam norunt avellere mentem.

152 Solum hoc urget opus : caecos explere furores,

153 atque sequi stimulos et castra libidinis atrae.

154 Ergo aditus coeptis faciles, et tempora quaerit.

155 Annua forte dies aderat, qua tota per urbem

156 turba potens laetis celebrat convivia tectis.

157 Agglomerant jussi praedicta sub atria cives,

158 quaeque tori socio comitem se femina jungit :

159 tunc hilaresque jocos tempus tunc gaudia poscit,

160 sollicitos nimium lux respuit illa Catones.

161 Vir simul ad ritus accingitur ire vetustos.

162 Illa domo maeret vacua : simulatique profert

163 verba gemens. "Solus festum solemne frequentes,

164 o dulcis conjux, aegram me nescio qui nunc

165 confundat dolor : est certe praesaga mali mens ;

166 sic o sic positae blandam permitte quietem."

167 Credidit ignarus dictis, tectoque recessit.

168 Vix erat ad limen ventum, subito aegra molestum

169 seclusit morbum : Tyrio bis murice tinctas

170 induitur vestes, colloque accommodat aurum.

171 "His, ait, his opus est praesens in tempus : et ora

172 fulgida, candentesque manus tota arte serenat."

173 Tunc juvenem ante fores incautum apprendit, et ipsi

174 retro ferre pedes sic est exorsa paranti.

175 "Siste gradus : non te Gaetulae dira leaenae

176 saevities, non te infestat rapidissima Tigris ;

177 sed quae prae reliquis foret amplectenda, per omnes

178 quam peteres casus, dubiis solacia rebus :

179 ni tantum ingratus, rigidi nisi pectoris esses.

180 Pulchrum equidem fuerat precibus mollescere nostris

181 et patulas primis aures tribuisse querelis,

182 sed nunc illa, favens monitis, mihi coepta rependas :

183 quae facienda olim petii facienda memento.

184 En ego, letali mentem defessa dolore,

185 te solum gemo, te miserabilis ardeo solum ;

186 unius aut superem merito, aut exstinguar ab uno :

187 tu potis es tantas animis exscindere curas.

188 Sin nostris idem tamen adversabere votis,

189 non hominem, rigidis sed dicam e cautibus ortum :

190 dura seges ferri accrevit praecordia circum,

191 immanesque suis uri eduxere latebris.

192 Te propter domino ficta est fallacia nostro,

193 posthabui tenero genialia gaudia ludo,

194 praeposui amplexus optatae lucis honori.

195 Quin age, nunc placitis invitant cuncta hymenaeis :

196 me sequere, et quidvis pete : me tribuente tenebis.

197 Quid dubitas ? En perge, diu quid coepta moraris ?

198 Si mea dicta neges occlusas mittere in aures,

199 non laeta casus mente experiere futuros :

200 commoda si nequeant tamen ipsa pericula flectant."

201 Ipsa ego mendaci linguam sermone resolvam,

Page 5: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

5

202 persuadens domino scelerati exorsa ministri :

203 fregerit hospitii qui jura verenda, fidemque,

204 affectans lecti foedus temerare pudicum.

205 "Quis tibi tunc animus, quanta hinc incommoda surgant ?

206 Utere dum licitum laetis, ne adversa sequantur :

207 me tibi vel facilem, sive experieris amaram.

208 Sint efficta : fides tamen haec efficta sequetur."

209 Sic memorans, lacrimas specioso proruit ore,

210 singultusque dedit, velut his amor omnia vertat.

211 Ille nihil contra : fremitu nihil oppugnante

212 subsidit, tollens animos audentior obstat :

213 magno corde domat curam, divinaque mente

214 jussa agitat : parere dei negat alta voluntas.

215 Immotum durat pectus, scelus abjicit omne :

216 nil lacrimaeque precesque valent, vis nulla minarum :

217 fixum est, immani numquam succumbere culpae.

218 Injicit ergo manus furiis impulsa silenti,

219 vique trahit sedi occultae ; rapit ille ruitque,

220 festinatque fugam tristis, liberque relicta

221 prorumpit palla, praeceps penetralia linquens.

222 Ceu cum forte dolos persensit callida vulpes,

223 fertur in arva volans trepide, socia agmina donec

224 per nemus aspexit : tunc sese adjungit, et omnem

225 exuit insidiis quem coeperat ante dolorem.

226 Servatae pietatis amor, servata pudoris

227 religio, et fidei, juvenilia pectora mulcent.

228 Tum vero dubia mentem formidine pressa,

229 stat, sua flammato pervolvens pectore facta,

230 nescia consilii : regnant iraeque timorque ;

231 tandem alternanti prorumpit talia corde.

232 "Mene igitur coeptis victam desistere ? Mene

233 nequiquam tentasse minis, tentasse precando,

234 nec posse imperiis immitem astringere nostris ?

235 Quippe mihi fors dura vetat. Nonne ipsa per aulam

236 quae regina meam incedo, quam turba verentur

237 plurima, non tantos possim compescere fastus ?

238 Experiar vires spretae, quam angusta potestas ;

239 an dolus, an virtus, quis enim in muliere requirat ?"

240 Hanc ego distractam fugitivo corpore vestem

241 expediam domini maerens redeuntis ad ora :

242 haec mihi pignus erit : scelus haec manifesta probabit.

243 Hinc commissa luet, falsa sub imagine facti :

244 optabit facilem sese tribuisse roganti,

245 et quondam immensos miserae relevasse dolores.

246 Haec secum : tectique sui interiora revisit,

247 atque novis gestu vario se accommodat ausis.

248 Jamque aderat conjux, sollemni more peracto ;

249 unica cura fuit nuptam spectare relictam,

250 et melius subiti causas perpendere morbi.

251 Accessit : fusosque videt per colla capillos,

252 et tristes vultus maestae vestigia mentis,

253 indecoremque habitum. Visu conterritus haesit,

254 ac majora timens domui, sic vocibus infit.

255 "Heu spes nostrarum rerum, mea sola voluptas,

256 nostrae deliciae ! Quae causa indigna serenos

257 foedavit vultus ? Quis te dolor obruit aegram ?

258 Quis te casus habet ? Caecos nunc exere luctus :

259 nil decuit carum sponsam celare maritum.

Page 6: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

6

260 Nusquam abero : seu te propter pars maxima nostrum

261 infestetur opum, seu nostrae commoda lucis.

262 Hic status afflictos versat ; sic optima mater

263 exstinctam plorat sobolem, sociumve jugalem.

264 Illa sedet, simulata oculos, simulata pudorem :

265 ter conata fuit quaesitas edere causas,

266 Terque gemens voces ficta probitate tenebat.

267 Post ait : " O varii solamen mite laboris,

268 cui pater intactam mansuro foedere junxit,

269 eloquar, an sileam festivae opprobria lucis ;

270 eloquar ergo meum sub vestras dedecus aures ?

271 Quis novus, heu, nostris successit sedibus hospes,

272 tradita cui rerum conjux est cura tuarum ?

273 Scilicet hic poterit domui succurrere pressae,

274 atque malum fido quodvis avertere corde.

275 Ecce opportuni sceleris dum tempora captat,

276 irruit hic tacitam, secreta sede latentem,

277 nescio quid de me perversa fraude requirens.

278 Dumque abitum mandans exorsa impura recuso,

279 vi miseram aggreditur, vi quod modo postulat, edit,

280 pertentatque minis, ut lecti foedera solvam,

281 absentisque ipsi tribuam nunc jura mariti.

282 Heu facinus ! Quid non audet vesana voluntas,

283 haeccine pro meritis pendantur praemia nostris ?

284 Ut me divinae tantum virtutis amantem,

285 altricemque sui, dignam isto crimine ducat ?

286 Hanc age (teste opus est si forsitan) accipe vestem,

287 hanc manibus nostris motus terrore reliquit.

288 Nam mihi femineus cessit pro robore clamor,

289 hae nostrae vires : subito se proruit ille,

290 accitam metuens turbam, poenasque futuras.

291 Quis tibi nunc animus, quantum haec injuria mordet ?

292 Fallor, an ipse etiam moribundam deseris ? Et te

293 nil socio tangunt illata pericula lecto ?

294 Nunc tibi qui sit amor, nostri quae cura patebit."

295 His animadversis, domini furor iraque mentem

296 praecipitant : fertur, veluti truculenta leaena,

297 advectat catulis praedas dum forte relictis,

298 interea lupus infirmum pervenit ad agmen,

299 spectat ovans, jam jamque animus demergere dentes ;

300 illa volat, rapidumque procul perterritat hostem,

301 fulmineas prensumque iras exercet in ipsum.

302 Haec inter, visu sese tulit obvius ille,

303 (usque adeo nil triste timet mens conscia recti)

304 ilicet obruitur : "Quis te malus occupat error,

305 inquit herus, quae vis agitat tam indigna parantem ?

306 Dissimulare nefas etiam mihi perfide speras,

307 et blandos offers vultus, ac mollia verba ?

308 Nescis quae tua sint nescis perjuria ? Quin te

309 nunc manibus prostrasse meis, hausisse cruorem

310 ense juvat : tantos dabitur sic sistere motus."

311 Dixit, et arripuit radianti cuspide ferrum,

312 quo miserum nigro corpus demitteret Orco.

313 Tunc famuli prensantque manus, gladiumque coruscum,

314 iratumque virum precibus lacrimisque fatigant ;

315 ipsa etiam (licet irarum sit causa) furentem

316 detinet incoepto mulier, caedemque repellit.

317 Ergo ait : "Huc celeres, manicas et vincula ferte,

Page 7: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

7

318 ferte, ligate citi : caeco occludatur in antro ;

319 hic scelus expendat, tali nunc regnet in aula.

320 Ito igitur, quo digna vocant te praemia : duras

321 experiare vices, postquam aspernare secundas."

322 Oravit veniam pavitans : "Nil deprecor, inquit,

323 supplicium aut mortem, vox si permittitur una :

324 unica vox nobis dabitur pro morte suprema.

325 Nil gemitus, nil vota valent : abducere mandat,

326 aut subito ante oculos tristi deperdere leto.

327 Carcer erat, caveis horrens immanibus intus,

328 hic Phario regi qui peccavere tenebat ;

329 dira loci species, nulli tangenda beato :

330 labe carens juvenis turba huc stipante recessit.

331 Quid struis ? Heu propius demens res aspice tantas,

332 parce pio generi : non hoc sub pectore crimen

333 mansueto latuit, sceleris nil prodigus ille.

334 Quin istam potius quae vanas excitat iras,

335 his absconde locis, his dignior illa latebris.

336 Praebe aures querulo, mentemque adverte precanti.

337 An tibi feminei generis sic cognita fraus est ?

338 Nescis quod tumido sedeat sub corde venenum ?

339 Ille animum intrepidus, confert se ad triste barathrum,

340 spe sua damna levans, premit altum corde dolorem,

341 mens sibi sola quies, non ulli obnoxia culpae."

342 Scilicet hoc terrere virum, res prodere fictas

343 debuerat : nisi fata Deum sic certa fuissent.

344 Succubuit : magno committens cuncta parenti,

345 nec quicquam illius statuens sine numine ferri :

346 huic, seu clara dies, seu nox obduxerat orbem,

347 intemerata pio persolvit pectore vota.

348 Audiit orantem Pater, insontisque misertus,

349 implicuit blandos custodi carceris ignes :

350 qui pueri justos mores, formamque fidemque

351 scrutatus, casto captivum amplexus amore est.

352 Vincula continuo pedibus jubet arta levari,

353 liberiore via clausos penetrare recessus,

354 atque epulis teneram lautis defendere vitam.

355 Quod grave erat reliquis, huic ad meliora redactum,

356 tanta preces homini producunt commoda justae.

357 Forte duo simili poena commissa luebant :

358 qui Pelusiacum facto offendere tyrannum.

359 Alter regali mensae Cerealia dona,

360 alter Lenaeum laticem ponebat in auro.

361 Saepius assuerat vinctos accedere liber ;

362 tunc soliti, causas alte explorare vicissim,

363 cur veniant, loca quid miseri infelicia tangant.

364 Illum admirantes ambo stupuere : videbant

365 quae foret egregio sapientia pectore clausa,

366 quae virtus animi ; (numquam caelestia dona

367 delituere diu) magno venerantur amore,

368 illius voces solamina dulcia captant.

369 Nox erat, et per humum requies animata fovebat,

370 omnibus umbra locis, tenuere silentia terras.

371 Vinctorum ante oculos nova se manifestat imago,

372 in somnis, tum laeta simul tum tristia portat.

373 Expavere ambo, spe facti, altoque timore.

374 Somnus abit : sedere animis ac corpore tristes,

375 nocturna ancipiti tractantes visa dolore.

Page 8: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

8

376 Miranti prior haec juveni pincerna profatur.

377 Heu quae suspensam terrent insomnia mentem :

378 "Quid mihi cum magno tristi sub carcere rege ?

379 Fallor, an hoc verum nobis portenditur omen ?

380 Dic age, quae tantis surgat sententia rebus.

381 Nam memini primis docte explanare diebus

382 visa sub obscurum patriis tibi sedibus olim.

383 Scilicet ut fratrum numero permixtus amico,

384 colligeres Cereris laetissima dona resectae ;

385 inter opusque, tuum subito accrevisse maniplum,

386 stare loco fixum, specieque excedere cunctos.

387 Ast alios trepido passim concurrere motu,

388 insignemque illum colere, illi impendere honores,

389 quos dominis humiles tribuunt de more ministri.

390 Praeterea Phoebum nascentia luce foventem,

391 atque vices Lunam certas genitricis agentem,

392 undenasque poli stellas, se mittere ab alto,

393 te puerum precibus venerari, ac solvere vota ;

394 nec te abstrusa latet venturae sortis imago.

395 Si quid habes, animo quod discutis inde sagaci,

396 vera mihi, fuerint prudens quaecumque fatere.

397 Vidi ego protrusos terno de palmite fractus,

398 purpurea laetos specie, insignique decore,

399 quos ubi jam plenis fervet vindemia labris,

400 vix ulla carpunt hilares de vite coloni.

401 Hinc ego divinum laticem in regalia pressi

402 pocula, dein regi spumantia musta ferebam ;

403 suscipit ille volens, et dulcia munera libat.

404 O utinam dubiae faveant jam numina causae,

405 ne fors eventum placidum in contraria mutet.

406 Tum pius huic juvenis. Felix, cui talia visu

407 obtulerunt sese, quae non oblita recenses.

408 Non tibi jam strictis haerebunt vincula palmis,

409 nec luctu tristi infestus post carcer habebit.

410 Liber eris, claramque iterum remeabis ad aulam,

411 exercens solitum renovato munus honore.

412 Ecce Deus terris immisit dona Lyaei,

413 ut mentes hominum saevo maerore levarent,

414 laetitiam generi insererent, blandumque favorem.

415 Ille etiam pateris libato hoc munere gaudet,

416 placaturque animum, susceptas exuit iras.

417 At tu, sceptrigero caelestia dona potenti

418 porrigis e triplici postquam compressa racemo,

419 laeta facis, durasque abigis de pectore curas.

420 Tertia lux veniet diuturnae meta querelae,

421 sistetur portu cymba exagitata petito.

422 At simul exieris, simul haec responsa patescent,

423 nec quicquam vani tibi praescia lingua locuta est,

424 nulla tuam nostri capiant oblivia mentem,

425 sis memor indigna compressi sorte sodalis,

426 cujus ab alloquio tardi mora dura diei

427 praecipiti effugit cursu, qui saepe benignis

428 tabificos potuit dictis avertere luctus.

429 Non aliqua exacti sceleris me culpa, laborum

430 obruit hoc cumulo : pietas tutissima virtus

431 causa mali nobis, pietati haec praemia cedunt.

432 Sic justos casu sors saepe fatigat iniquo.

433 Talibus auditis, persentit gaudia vinctus,

Page 9: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

9

434 gaudia, quae fuerant vitae non nota priori."

435 Tum grates agit, et memorem se spondet amico,

436 opperiens placidum revoluto tempore sinem.

437 Ast nova pistori capto quoque vocibus istis

438 spes oritur. Quippe huic etiam se nocte silenti

439 insolita obtulerat facies, de principe laeso

440 multa monens. Timuit primum, dein talibus infit.

441 "Me quoque, cui caeci permissa potentia fati,

442 numina qui divum sentis, venturaque calles,

443 me facias certum super his, quid nuntiet edas.

444 In somnis, capite elato tria ferre canistra

445 me vidi : duo triticeos ostendere panes,

446 diversasque dapes aliud, quas saepe solemus

447 regali vario luxu proponere mensae.

448 Venerunt volucres lapsu per inania caeli,

449 unguibus et diro rapuere cibaria rostro,

450 semesasque meo liquerunt vertice praedas.

451 O utinam eventus tales fortuna serenet,

452 nec triste augurium fata infelicia portent."

453 Tunc vates : "Tibi laeta equidem depromere possem,

454 sed sero, aut numquam vitae ventura supremae.

455 Tristia designant haec visa : utinamque liceret

456 mendacem esse mihi, didici qui fallere numquam.

457 Vita duos mansura dies tibi, non datur ultra ;

458 terminus instabitque aevi, finisque laborum.

459 Id duo sic poscunt calathi : sed tertia clarum

460 extulerit dum Aurora diem, prodire sub auras

461 fas erit invito : saepe id tamen ante volebas.

462 Sublimi ante oculos pendebis in aere vulgi,

463 densabit genus aligerum, liquidum aethera tranans,

464 undique disrumpent avido tua gutture membra,

465 hinc nihil eripiet, non spes opis ulla relictae."

466 Jamque dies alterque dies processerat, ambo

467 responsa exspectant, hic tristis, laetior ille.

468 Tempus erat, dias quo primum luminis auras

469 hauserat, et limen vitae ingressus fuerat rex.

470 Convocat ipse memor cunctos ex ordine, quorum

471 nititur officiis mandatoque aula labore.

472 Confluxere viri, coetu atria lata replerunt.

473 Munere tum Bacchi, sacrisque ex more litatis,

474 indulgent Genio, et celebrant natalia laeti.

475 Vidit abesse duos, proprium quos crimen abegit,

476 vidit, et excelso versans haec pectore secum :

477 Continuo caveis dat jussa educere clausis,

478 atque ministerio veteri praeponere, mensam

479 qui spumante mero longis decoraverat annis ;

480 ast alium obscaenis avibus dimittere praedam,

481 suspensum palo, sceleris pro lege nefandi.

482 Haud secus ac jussi faciunt. Praedicta futurae

483 apparent sortis, vates nihil ore fefellit.

484 Ergo puer solus sub iniqua sede relictus,

485 anxius excepit majores pectore luctus :

486 spemque inter, consors poenae quam voce dedisset,

487 quaque Deo confisus erat, spatium omne peregit,

488 quo solitum obnitens superat bis Cynthius orbem.

Page 10: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

10

LIBER II.

P1_02 v.1 Interea efflantes vitalem naribus ignem

2 quadrupedes caeli, vestigia tertia carpunt,

3 signiferum per iter statuentes tempora mundo.

4 Non spes libertatis erat, sub carceris atro

5 viventi tecto, nihil evolvisse priorem

6 pincernae immemori felicia fata juvabat,

7 quippe haec mens hominum, rebus sublata secundis.

8 At divumque hominumque Pater, rerumque repertor,

9 cui curae mortale genus, qui facta piorum

10 observat, Phariae rejecit lumina terrae.

11 Ardentes capit aure preces, miseratur iniquis

12 luctantem curis : justam stat ferre salutem.

13 Cogere concilium, sacrasque ostendere vires,

14 magna exordiri libet, ac miranda per orbem.

15 Est medio caeli sedes, cultissima gemmis,

16 argento atque auro radians : nil pulchrius usquam

17 sol videt, immensum quando metitur Olympum.

18 Regia non indigna Deo. Mira extudit arte

19 natura omniparens illic primordia rerum,

20 ut tener ingentis mundi concreverit orbis.

21 E limo veluti surgat novus incola terrae ;

22 vut maris e costa tollat se laeta virago,

23 imperitentque feris ambo, rebusque creatis.

24 Quodve malum exilio felicibus expulit hortis,

25 heu, nimium arguto delusos angue parentes.

26 Hinc seriem quam tempus agit. Quae vita sub aevo,

27 dum sine lege homines justumque piumque colebant,

28 aureaque integris currebant saecula fusis.

29 Quae species populo effreni, cum corniger heros

30 jussa tulit digitis supremi exsculpta Tonantis.

31 Quae facies, promissa polo cum mittitur alto

32 progenies, hominem vitae insertura beatae.

33 Utque incerta dies olim sublapsa repente,

34 exitio terrae molem, mare, sidera, mittet,

35 atque nova melius nascetur origine regnum.

36 Hic veneranda sedet, sedet infinita potestas,

37 imperii ingentis nutu molitur habenas.

38 Numina conveniunt, quibus est domus aureus aether,

39 mobilibusque petunt Jovis alta palatia pennis.

40 Semita quae ingressus bipatentem praebet in aulam,

41 discursu fervet lato, ac fulgore relucet.

42 Ergo ubi consedere, omnes longo ordine spectat

43 sedato excipiens vultu Pater. Haud sine causa

44 insigni, divum gens accersita venitis :

45 magna paro in terris, dum me mortalia tangunt.

46 "Me duce, homo partem divinae mentis, et haustus

47 imbibit aetherios ; promissa est gratia cunctis

48 auxiliumque potens ; justo qui pectore nostra

49 connituntur ope, ac dubiis me rebus adorant.

50 Non ego, non, gemitus atque anxia vota piorum

51 horrisono Boreae, seu nubibus irrita donam.

52 Est mihi, qui indignum vasto projectus in antro,

53 sincera probitate viget. Noctesque diesque

54 integrat ille preces : solum me in tristia poscit

55 ductorem. Pietate tulit si incommoda tanta,

56 hac etiam pietate ferat sua praemia victor,

Page 11: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

11

57 eripere est animus, tranquillae reddere sorti ;

58 eripiam, nec versa retro sententia cedet ;

59 indubitata olim recolant exempla minores."

60 His dictis movitque polos, laevumque serenum

61 intonuit : tum divi omnes eodem ore fremebant.

62 Protinus aetherium stellata in veste ministrum

63 advocat, assidue fidus qui ad limina custos,

64 interpres mandata patris jussa ad loca defert.

65 "Labere, ait, subitis ad regna silentia pennis,

66 qua jacet, et requiem proflat de pectore Somnus.

67 Dic, magnum ad regem, cui fortunata Canopi

68 gens paret, varioque effusus gurgite Nilus,

69 somnia transmittat miras imitantia formas.

70 E quibus ubertas felix, et tristis egestas,

71 sint manifesta viro : quae jam septena per orbis

72 Phoebei spatia incipient invadere terras.

73 Sic mihi servetur, puro qui vota vigore

74 indefessa refert." Parat ille per aera cursum,

75 aligeris fretus pedibus ; virgamque potentem

76 ambrosiae succo saturam capit, hac fera Lethes

77 jura domat, monitumque tenens altissima scindit

78 nubila speque volans sopitas praecipit aedes.

79 Qualis ubi rubra fulvus Jovis ales ab aethra

80 argutum insequitur Cycnum, siccisque rapinam

81 faucibus exspectat ; placido tum corpore praeceps

82 radit iter liquidum, stridorem temperat alis,

83 donec opes victor placitas tenet unguibus uncis.

84 Jamque fores subiit caecas grave olentis Averni.

85 Non procul hinc tollit se vertice mons cavus alto ;

86 quo, consanguineus thalamo Leti Sopor aureo

87 pallida membra fovet, nulli umquam assueta labori.

88 Nox et amica Quies habitant, lenique susurro

89 induit increpitans curis oblivia Lethe.

90 Humida per ripas sparguntur mella, caputque

91 ostentant gravidum nutante papavera collo.

92 Tot variae gemina sidunt e parte figurae,

93 quae missae illudunt recubantia corpora somno ;

94 quot numquam aestivo glomerant sub sidere circa

95 infesti culices ; textum cum pastor in orbem

96 pinguia congesto de lacte coagula pressat.

97 Accessit, baculo forti simulacra repellens,

98 pulsavitque torum, quassans stertentia divi

99 membra, comasque agitans clamorem fundit in aurem :

100 donec dissolvat tenebras, alteque sepulto

101 quid veniat monstret, cujus mandata reportet.

102 Tum sic affari. Rex ille hominumque Deumque

103 jussa renarrari voluit haec seria per me.

104 Qua facilem sera captat sub nocte quietem

105 gentis Niliacae princeps, admittier umbras

106 imperat effictas, rapido qui fulmine terret.

107 Hinc dispar geminos casus portendat imago.

108 Ut placido septem procedant ordine messes,

109 undanti nimios referentes fenore fructus.

110 Ut totidem subeant, queis multum exercita tellus

111 agricolae minima vice respondebit avaro ;

112 tum larga admirans fortunae dona prioris,

113 cum gemitu exiguos vectabit ad horrea acervos.

114 "Tu potes haec variis homini portendere monstris :

Page 12: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

12

115 mille tibi hic artes : fecundum concute pectus.

116 Nec te pigra quies tantum juvet ; alta supremi

117 quo praecepta minus cures properanda parentis."

118 His actis, sese tenebrosa a sede recepit,

119 caelorum convexa petens, stellantia regna.

120 Tres Somno genitore tulit Nox humida natos,

121 Phantason, argutumque Phobetora, Morpheaque acrem,

122 incertum variumque genus, qui celsa potentum

123 atria conscendunt, venturi signa docentes.

124 Eligit hinc geminos, quorum se in corpora primus

125 transformat pecudum omnigenum simulata Phobetor.

126 Alter, res animae vacuas sibi Phantasos aptat.

127 "Non opus est, nati, longis ambagibus inquit,

128 jussa parate citi vestras modo lata sub aures :

129 ipse parens Divum fieri sibi talia mandat.

130 Scire datum vobis melius, quo more quod instat

131 confieri possit ; cedat mora, pergite ad auras :

132 vis mea me blando cogit succumbere lecto."

133 Illi iter aggressi celerant, qua cornea veros

134 porta dat egressus, et limine sistit Averni.

135 Alitis erumpunt in morem, quam lare pastor

136 vimineo captam tenuit, speculata petitum

137 illa fugae tempus, pennis in nubila surgit.

138 Exercent laeti fallacia corpora passim :

139 nunc formis tendunt aliis, aliisque vicissim,

140 donec ad augusti venere palatia tecti,

141 dux ubi de media carpebat nocte soporem.

142 Insinuant foribus clausis, ceu roscida Phoebe,

143 cum tremula vastis se infundit luce fenestris.

144 Ergo operi accingunt tacite, primusque Phobetor

145 ante torum penetratque oculos animumque jacentis.

146 Tum septem statuit specie praestante juvencas,

147 pectora praepingues, torvas facie, omnia magnas,

148 immunesque jugi, quaeque optima pabula pastas.

149 Adverso totidem surgebant fluminis alveo,

150 horrendae visu facies, foedissima turba :

151 pectora confectae macie, squalore perunctae

152 immundo, turpique situ, quas dira vorandi

153 implicuit rabies, numquam exsaturanda voluptas.

154 Tunc inter medias venit furor. Ocius omnes

155 invadunt pulchram gentem subitoque tumultu

156 ingens exoritur bellum, vi proelia fervent.

157 Instant indecores turbae, cursuque fatigant

158 corpora pulchra boum, morsuque ictuque lacessunt.

159 Tandem pestiferas immani vortice fauces

160 diducunt, prensantque alias ; diroque palato

161 absorptas (miserum) ventris sub Tartara condunt.

162 Non tamen hinc melior species apparuit ollis,

163 sed rigor, et macies mansit, deformis imagoque.

164 Occupat immensus factum pavor ossa tuentis,

165 excutitur somno, sudor fluit undique membris.

166 Phantasos assistens, Lethaeo tempora ramo

167 mulcebat, riguam reddens in membra quietem.

168 Tum septem calami unius formabat aristas,

169 aspectu insignes, laetas, quas Gargara flavis

170 vix generant campis, aut divite Moesia cultu.

171 Parte alia totidem, lacrimabile subrigit omen,

172 arentes, victu cassas, emortua spicis

Page 13: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

13

173 semina ; ceu steriles agros ubi pestifer ussit

174 Sirius, atque aegrae segetes herbaeque laborant.

175 His actis, petiere domum illaetabilis Orci.

176 Vix tenuere etiam, reliquas ne plura per oras

177 injussi ducibus magnis simulacra referrent.

178 Jamque dies summos dono gratissima Divum

179 spargebat montes, aderat rebus color et lux.

180 Tum Rex sollicitus strati velamina linquens

181 aurea, nocturni repetebat temporis acta.

182 In sua tecta vocat, quibus ignea sidera parent,

183 qui fibras pecudum inspiciunt, linguasque volucrum,

184 qui portenta Deum expendunt, obscuraque fata.

185 Adveniunt properi : narrantur spectra per umbras

186 Terrifica, et petitur quid numina magna reposcant.

187 Ordine considunt tristes animoque sagaci

188 perquirunt, quid fata parent, quae fors nova regno.

189 At nihil hinc certi eliciunt ; sed voce timorem

190 ingeminant : magno turbantur pectora motu.

191 Ut, quando tristi correptus corpora morbo,

192 melliferarum avium languet dux ; cerea vulgus

193 circum castra gemit fremitu, trepideque susurrant ;

194 inter se coeunt densae, tractimque dolorem

195 testantur communem. Haud setius aula resultans

196 miscetur luctu, varius fremor atria complet.

197 Tum vero admonitus vatis pincerna reclusi,

198 secum indignatus : "Quae nostram oblivia mentem

199 coeperunt ? Promissa equidem praestare necesse.

200 Haec erat illa fides, sic me data foedera tangunt ?"

201 Ergo turbati properans ad principis ora,

202 ut fandi data gratia erat, sic pandere pergit :

203 "Nunc animos iramque tuam, Rex inclite, vince ;

204 agnosco, doleoque ducis praecordia tanti

205 meque scelusque meum super exarsisse : fatenti

206 sis oro facilis. Sic o tibi numina verum

207 ominis eventum reddant, placabilis ut me

208 respicis, ut facti jam paenituisse probabis.

209 Dicere si fas est humilem, verba haec animo hauri.

210 Est juvenis, genus Hebraeus, clarissimus ortum,

211 virtute et forma egregius. Durissima captum

212 jam fortuna tenet, mecum simul ante tenebat.

213 Non ille ignarus, signent quos praevia casus

214 portenta, et rebus veniat quae forma futuris ;

215 hos mihi captivo jam tum memorabat honores :

216 pistori exitium non fallax ipse canebat,

217 letalemque diem, postquam sua somnia uterque

218 edocuit, seras nobis allata per umbras.

219 Consilii si cura mei, nunc exime vinclis,

220 quaesitu quid fata notent, qualive laborem

221 effugias toleresve modo. Nihil ille recludet,

222 quod non eventu doceant sua tempora certo."

223 Annuit, adduci mandans spe fervidus ille.

224 Turba citi peragunt, reserant immania claustra,

225 exsolvunt luci statuentes, et nova circum

226 insternunt velamina pulveribusque capillos

227 turpatos mundant, nitidum mox sistere Regi.

228 Qui longo obtutu defixus, talia promit :

229 "Venisti tandem dubiis spes unica rebus,

230 venisti ? Ut luctu exueres vastoque dolore.

Page 14: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

14

231 Tune ille arcani nobis qui jura retexat ?

232 Felix, o nimium felix, cui numina tantum

233 magna favent : hominum per me tot praemia nemo

234 auferat. Eia age, jam vanum dimitte timorem :

235 noster eris, modo vera feras, ambage remota,

236 quae sentis aperi : veris nil vocibus obstet."

237 Humida jam roseis currebat Delia bigis ;

238 in somnis, septem fluvii vada propter amoeni

239 erravere boves, speciosae et corpora pingues.

240 Mox alia septem de parte ascendere specto,

241 forma terribiles, macras, viridaria late

242 tondentes campi. Penuria adegit edendi,

243 irruere, et rapido pulchras absumere dente :

244 demittunt stomachi caveis, vultus tamen idem

245 qui fuit ante manet. Me ingens circumstetit horror,

246 frigida percurrens turbat tremor ossa ; relabor,

247 atque aliud tandem aspicio praesentius omen.

248 En pingui in stipula septem florescere spicae

249 incipiunt, grato decorantes arva vigore.

250 E regione, pares numero se tollere ad auras,

251 dissimiles primis, jejunae, ac prorsus inanes ;

252 hae quoque conversae, vires melioribus omnes

253 exhausere, colorque et pristina forma remansit.

254 Ista super, vatum mihi nulla scientia certos

255 prodigii fines memorat ; caecus tenet error

256 quoslibet, interea dolor hic me tabe peredit.

257 O tibi si liceat tantas propellere curas,

258 sique humili faciat Deus haec arcana patere.

259 Substitit, ac reputans aliquantum, docta resolvit

260 ora precaturus : "Rector terraeque polique,

261 numine sub cujus simul haec, et cuncta geruntur,

262 qui mecum fueras antehac, ades, ut mea verum

263 lingua sonet, fugiantque doli, tua facta, tuumque

264 hoc opus est. _ Eadem geminis sententia monstris,

265 heros magne, latet : nunc caeco absiste dolori.

266 En bobus, spicisque itidem suus usus in arvis,

267 his, duri agricolae spes et sua gaudia ponunt,

268 sustentantque domum tenuem. Vidisse sed inquis

269 septenas numero informes, aliasque decoras.

270 Temporis eventus duplices (velut auguror) adsunt.

271 Scilicet advenient septem felicibus anni

272 auspiciis : telus ubi credita semina fido

273 effundet gremio, dulcissima rure voluptas

274 regnabit, pleno florescet copia cornu.

275 Nil campis aberit, validus gaudebit arator,

276 omnia reddet humus, dives quorum indiget usus.

277 Haec ubi transierint, impar fortuna per agros

278 ingruet, ac similes miserum desaeviet annos.

279 Arebunt herbae, nil surget in aera vivum ;

280 aut si qua exsurget, victum seges aegra negabit.

281 Questus erit, plangorque ingens fallacibus arvis.

282 Obducta haerebunt nodosis pascua juncis ;

283 ipsa Pales fugiet campos, et pastor Apollo

284 cum tribulis lolium invisum, spinaeque cruentae,

285 carduus, exustae certatim orientur avenae.

286 At non, aeternus genitor praesciscere casus

287 hos jubet, ut mentes confusas territet ante,

288 sed potius leve reddat onus, moneatque malorum

Page 15: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

15

289 quo pacto evitare vias impune queamus.

290 Nunc vero, mea si non irrita dicta putaris,

291 si consulta libet dejecti audire ministri,

292 expediam, quo tempestas sit more ferenda.

293 Mandatum populi capiant, quoscumque potenti

294 sub sceptro virtus prensat tua : parcius almae

295 fructibus utantur terrae, modus aureus assit,

296 qui jubeat parvo contentum vivere vulgus,

297 dum facili passim spirat fors dextera vultu.

298 Quod satis est largire tuis, deperdere abunde

299 nil sinito : sic justus ages. Proinde omnia ruris

300 munera convectans pesti praepone sequestrae.

301 Copia praecedens venientia damna levabit,

302 temporis angusti, nec gens pecudesve nefandum

303 occumbent : servator eris plebisque tuique."

304 Obstupuit verbis heros, ceu forte revulsis

305 aedibus, ut quidam sumptu largoque labore

306 fundamenta locans, instat : simul inter agendum

307 thesauri antiquum pondus prospectat ab imo

308 detexisse suos, dubius miratur et haeret,

309 donec se capiens dona insperata resumat.

310 "Dicta placent, inquit, superis ea certa voluntas,

311 ominis haec ratio est, hic inextricabilis error ;

312 talia nec quisquam retulit prior : unius arte

313 Divina servamur age excelsum tibi nomen

314 nunc erit ex humili ; meruisti praemia, quae vix

315 digna reor solvi posse. En permissa potestas

316 ista super, quaecumque mones, tu cuncta gubernes :

317 utile quod regno duces, curare memento,

318 exige, quo crudele malum sit mitius, oro,

319 nec pigeat subiisse oneri, praebere feracis

320 annonam terrae, tua quod vis provida monstrat."

321 Haec ubi dicta, auro solidum gemmisque micantem

322 detraxit digitis orbem pignusque vetustum

323 donat habere viro. Insigni tum praecipit ostro

324 velatum, regisque potens insigne gerentem,

325 quadrijugo duci curru, regnata per arva

326 imperii, ostensoque dari praeconia laudum.

327 Suscepit gratanti animo nova munera vates ;

328 omnibus invectusque locis, ad semina fruges

329 porgebat sollerte manu, remanentia condit,

330 metiturque annum parce, occurritque futuris.

331 Jamque adeo ipsius late increbrescere nomen,

332 famaque vulgari : summos jam certus honores

333 coeperat, adversis prodibant gaudia pulsis.

334 Quippe has fata vices vertunt mortalibus aegris.

335 Interea tacito currebant prospera lapsu

336 saecula, fatales dextre volventia motus.

337 Suave decus campos, et vivida gratia habebat.

338 Humana exsultant progressu corda benigno,

339 laetus ubique vigor, gratissima rebus imago.

340 Pandit terra sinus, solitosque uberrima fructus

341 exsuperat longe, gazae excipiuntur opimae.

342 Haec eadem immoto durabant cardine, donec

343 septeno Phoebi cursu rota circuit axem.

344 Post hinc ad pejus retro fortuna referri.

345 Decolor urget humum species, rigor horridus instat :

346 aegrescunt viduae segetes, luduntur agrestes

Page 16: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

16

347 seminibus jactis, oritur miserabilis angor

348 confestim, servetque magis. Ceu murmure silvas

349 pervolitant primo venti, crepitantque frementes ;

350 mox subito irrumpunt Eurusque Notusque furore,

351 pervertunt, quaecumque moram fecere : fit ingens

352 pontigradis terror nautis. Sic illa mali vis

353 incumbit, graviusque premit, cunctisque minatur.

354 Si qua etiam cauto congesta fuere colono,

355 sunt spatio consumpta brevi, dum prospera sperat.

356 At tenor immitis durat, nullumque levamen

357 apparet miseris. Ergo tecta ardua Regis

358 suppliciter tristes adeunt, facienda requirunt.

359 Ipse, heroa alto praecordia tactus amore

360 accersit, rebusque monet succurrere fessis.

361 Tum pius agresti thesauro onerata recludit

362 horrea : tum justo servatos munere victus

363 dividit. Almus amor quoscumque fatigat habendi

364 turba fluunt, diramque levant quae irrupit Erinnyn.

365 Ora etiam, sceptris quae libera dissidet istis,

366 poscit opem, externa gaudetque refecta salute.

367 Omnibus unius sapientia restituit rem.

368 Haec inter, se triste malum crudelius infert,

369 diversosque sinus penetrat, qua nobile regnum

370 hunc talem gremio Cananaea creavit alumnum.

371 Hic quoque dira fames stimulat : ceu cetera nusquam

372 exsistens, miseras cruciatibus obruat urbes.

373 Isacides genitor, curis annisque gravatus,

374 corpora natorum cum luctu undena suorum

375 advocat in coetum, maerensque ita farier infit.

376 "Cernitis, o mea progenies, ut rector Olympi

377 turbarum immensa delicta coerceat ira ?

378 Finibus ut cunctis fervens populetur egestas ?

379 Quo fortuna loco ? Nostras at nuntius aures

380 appulit, esse virum, Pharii qui sceptra gubernet

381 imperii, casusque graves praesenserit ante ;

382 et nunc auxilio subeat, congesta ministrans

383 dona sacrae Cereris, genti externaeque, suisque.

384 Ite igitur mea progenies, servate parentem,

385 hanc servate domum : spondet via sola levamen.

386 Ducite cornipedes asinas, currusque volucres,

387 aeraque, quodque usu visum est. Vos foedere firmo

388 ite decem, fortes animi, spectata juventus.

389 Unicus ille patri maneat, modo inutilis annis,

390 extremum moriens Rachael quem cara reliquit.

391 Ipse ego, praeteritis detur si viribus uti,

392 qualis eram, patriae jussus cum finibus irem,

393 inque viis, posita ad terram descendere scala

394 caelicolas spectarem ; hinc ad juga ductus Eoa,

395 sub duce Nachoride innumeros tolerare labores

396 infracta poteram bis denos mente per annos :

397 complexu vestro jam non divellerer usquam.

398 Tu quoque nunc una, sinerent tua fata, venires,

399 atque viri coram posses agnoscere vultus,

400 consilioque juvare tuos, carissime quondam

401 gnate, sed heu nimium nimium crudelibus use

402 suppliciis, rabidae quem diripuisse feruntur

403 per nemora alta ferae, cura exitiosa parenti."

404 Dixerat haec ; oculis guttae liquuntur obortae.

Page 17: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

17

405 Talibus ardentes isti erubuere loquelis,

406 factorumque pavor praecordia conscia pulsat.

407 Limina deseruere citi, festina parantes

408 corpora discessu, mandatis singula adornant.

409 Postera palantes stellas Aurora fugarat,

410 auricomumque caput monstrarat ab aequore Titan ;

411 digressu accincti steterunt genitoris ad ora,

412 rite, relinquendos puerumque senemque salutant.

413 Immiscent manibus dextras, blanda oscula figunt,

414 concava femineus pervolvitur atria plangor,

415 corripiunt spatium, patriisque feruntur ab oris.

LIBER III.

P1_03 v.1 Postquam iter ignota tandem regione peractum,

2 devenere locos, ubi rector munera vates

3 frumenti, populos auro partitur in omnes.

4 Convenere virum, divino cujus ab ore

5 inclita virtutum multarum semina lucent.

6 Et subito permoti animos gravitate verenda

7 incipiunt humiles, pacemque ex more precantur :

8 "Rex atque alme pater, fatalis provide casus,

9 justitia ante alios longe praeclarior omnes ;

10 respice nos, quos extremo deduxit ab orbe

11 fama tui, crudele malum lenire parantes.

12 Non vi, sine dolis vestros tentare penates

13 venimus, aut gentem cupidi populare superbam :

14 non ea mens miseris, non haec fiducia cordi.

15 Est locus, a Canaan antiquo praeside dictus,

16 quem tulit impuro de semine Noha nepotem.

17 Impia gens illo quondam de sanguine creta est ;

18 tum terra agnatum nomen Cananaea tenebat.

19 At pater altitonans, qui judicat omnia vindex,

20 expulit hos, stirpique solum promisit Abrahae,

21 quae tenet et longos jam nunc dominatur in annos.

22 Hic pater Hebraeo degens e stemmate Jacob,

23 quattuor e thalamis bis sex producere natos

24 sustinuit : spectare decem tibi jam datur una.

25 Alter ab his, dura Parcarum lege peremptus,

26 quem nunc aerumnis multum infelicibus acti,

27 cum genitore pio lugemus lumine cassum.

28 Ast alius primo nondum maturus ab aevo,

29 ante oculos patrios solamen dulce remansit.

30 Nos, quia saeva fames natalibus aestuat oris,

31 adsumus hic, lapsis quaesitum dextera rebus

32 auxilia ; et fidem vestra virtute salutem

33 speramus : servate domum, succurrite pressis.

34 Hic pretium, et merces Cereris pro munere digna.

35 Vos sperate Deum memorem rectique malique,

36 singula per mundum justa qui lance rependit."

37 Haec fati, exspectant solacia blanda silentes.

38 Ille autem contra, verbis haud mollibus usus

39 (agnovit namque ipse viros, ignotus, et imam

40 condoluit mentem graviter, seseque repressit)

41 asper ab ore sonat : " Qui vos furor excitat ardens ?

42 Audetisne solum perversi invadere nostrum,

Page 18: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

18

43 immensoque duci fallacia fingere furta ?

44 Vos equidem arcana sub proditione venitis,

45 exploraturi tacite. De praesule regni,

46 confisi optatas nobis avertere praedas.

47 Haeccine causa viae est, haec est fallacia junctis ?

48 Non eadem audaces huc misit terra, nec uno

49 de genitore sati. Variis sed partibus orbis

50 collecti, versare dolos, nocuisse parati.

51 Non impune tamen noxam tentasse licebit :

52 excutiam quae fraus, causam quo cardine vertant.

53 Vos ego compedibus manicisque ex ordine vinctos

54 carceribus redigam : meritis haec praemia sunto.

55 Uncius inde domum, mentitaque rura revisat :

56 ac puerum, laribus dictum mansisse paternis,

57 a sene direptum, subito haec deducat ad ora.

58 Sin minus est sortem hanc et dicta subire voluptas,

59 (detestor caput, ac praeclari sceptra tyranni)

60 percontatores rerum vos principis estis."

61 Haec ferus intonuit, ferro et compagibus artis

62 mox claudi curat, fletu miseranda querentes.

63 Tertia purpureos referens Aurora jugales,

64 ibat, et eductis nigro sic inquit ab antro :

65 "Incolumis vitae si cura est anxia vobis,

66 si meruisse fidem ficto sermone putatis,

67 est modus, incertum qui errorem detegat ultro.

68 Deligite e numero propriis consensibus unum,

69 qui mihi captiva tantisper sorte moretur,

70 dum fratrem reduces imbelli aetate feratis.

71 At reliqui curate senem, subducite victus,

72 nil ea jura veto ; tantum servata manete

73 promissis turba, ac tenerum huc advertite alumnum :

74 sic libet ambages investigare retectas."

75 Talia commemorans, Simeona tuentibus illis

76 secludit, mandatque specu vinclisque fovendum.

77 Hinc onera impleri regali messe jubebat,

78 aeraque supponi cuivis allata vicissim.

79 Illi maerentes, indigna lege coacti,

80 suscipiunt, aptantque viis, spondentque regressum,

81 et socium abreptum lingua trepidante salutant,

82 constantique rogant animo perferre laborem.

83 Plurima praeterea tristi sermone serebant,

84 quo pacto justi jam insurgeret ira Tonantis,

85 fratris ob interitum, fuerat qui venditus ollis.

86 Eheu, si nimium si mens non laeva fuisset,

87 praestiterat, parere tibi sanctissime Ruben,

88 qui scelus innocua prudens hoc mente vetabas :

89 nunc eadem ob nostros te invasit poena furores.

90 Jamque ibant, secum durissima quaeque putantes,

91 avectique aliquas luces crudelibus arvis.

92 Forte emptas reserabat opes, et linea texta

93 unicus, ecce alto (mirum) deprendit in ore,

94 pro Cerere argentum, saevo quod praebuit ante

95 rectori, coetumque vocans, rem spargit in omnes.

96 Attonitis haesere animis ; tum numina Divum

97 inclamant : "Quid magne paras o sanguinis auctor ?

98 Quo tibi pulsus amor nostri, sic perdere gratum ?

99 Parce patri misero, si non fas parcere nobis ;

100 mitte iras, graviter tactis tua tela reconde.

Page 19: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

19

101 Jamque domos tetigere suas, formidine dira

102 obsessi, patrisque simul corda aspra timentes.

103 Ingressi sic ore sonant. Contagia cedunt

104 dura famis, frugum nec jam tibi deficit usus.

105 At majora premunt : sic fors gravis omnia versat.

106 Nos fera suscepit vinclis et carcere tellus,

107 optavitque pio insontes mulctare cruore,

108 vix multa casus tantos evasimus arte.

109 Praesulis ad limen ventum, data gratia linguae,

110 continuo causas, patriam, gentemque docemus,

111 digneturque domum sacram servare rogamus.

112 Ille furit ; nil certa fides pietasve merentur,

113 nil obtusa labor miserorum pectora movit.

114 Exploratores terrae, inquit, adesse videmus ;

115 at tentanda via est, quae rerum obscura revelet.

116 Ergo dies vinclis ternos constrinxit iniquis,

117 post cavea exemptis haec tristia dicta reportat.

118 Credere si dignum est, vos haec mihi vera professos :

119 ite novem incolumes, Cananaeae intrate recessus ;

120 et puerum, cano gratum super omnia patri,

121 deferte huc comitem : decimus servabitur obses

122 interea." Tantum effatus Symeona reposcit,

123 arcendum numero, posita sub lege tenendum.

124 "Ergo, sancte parens, quoniam sic fata tulerunt,

125 flecte animum votis, dubiae tu consule causae ;

126 una salus miseris comite in Benjamine restat.

127 Nec nos incuses : justa ratione peractum est,

128 mandaras patrio quodcumque abeuntibus orbe."

129 Ecce aute adductas dum quisque effundere merces

130 coeperunt, pretium spectant se promere mixtum.

131 Mirati trepidare metu, stupor omnibus idem.

132 Exclamat senior : "Quis proh labor irruit aegro ?

133 Quaeve inopina mali facies sese horrida tollit ?

134 Principio soboles, soboles sanctissima Joseph

135 occubuit, data praeda feris, ea fama vagatur :

136 certe ita signa ferunt, multoque cruore relictae

137 per campum exuviae. Simeon discrimine in ipso

138 jam necis abreptus, forsan quoque perditus est nunc ;

139 spem vos ambiguo simulantes fertis inanem.

140 Anne etiam pignus gratum super omnia, de me

141 poscitis ? Et leto puerum hunc abducere certum est ?

142 Quid juvat, his patrios sensus involvere curis ?

143 Ille mihi maneat, maneat mihi parvulus ille :

144 non ego jam precibus movear succumbere vestris."

145 Talibus asseruit, lacrimarum flumine vultum

146 humectans, nihil incoepto dejectus eodem est ;

147 quamvis ipse Ruben sua pignora cara sit ausus

148 spondere, et teneros alternae opponere morti,

149 si comiti offerrent quaedam se adversa petito.

150 "Dum vero magis atque magis penuria fato

151 ferveret et messes juncta mercede relatae

152 deficerent, deni proceres adiere parentem,

153 et Judas linguam audaci sermone resolvit."

154 Prompta Canopaeo superest in rege voluntas,

155 hanc arcere luem, miseris offerre levamen.

156 "Tuque puerque tuus, capitisque injuria cari

157 defraudant ope promissa, remorantur euntes,

158 exteraque impediunt invisere regna salutis.

Page 20: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

20

159 Unius inde metu vano nos perdimur omnes.

160 Ille etiam qui vincla suo pro stemmate gestat,

161 incassum exspectat patrium moriturus amorem.

162 Cede tamen precibus, graviores exue curas.

163 Ista tibi in magnos pollet fiducia Divos ?

164 Tutarine genus nequeunt sacra numina nostrum ?

165 An quicquam invito duce fas contingere Olympi ?

166 Ipse tua e dextra teneram nunc aufero prolem,

167 a me post vindex redivivum dextra requirat.

168 Si tibi non salvum, vacuumque a labe reducam,

169 in te perpetuae reus impietatis habebor :

170 oro, si quis adhuc dignis locus annue votis.

171 His credens genitor tandem mollescere coepit,

172 multa gemens injustitiam, factumque superbi

173 rectoris, qui tanta adigat sufferre pericla.

174 Ergo supreme sator, rerum si is vertitur ordo,

175 auspiciis opto felicibus omnia fiant.

176 Telluris nostrae pretiosas sumite dotes :

177 per Canis immanes aestus opobalsama ferro

178 secta, celebratos flavi styracis odores,

179 et stactae e Myrrha blandum stillante liquorem ;

180 quaeque a stirpe fluit terebinthi lucida gutta,

181 et tuto lare condita amygdala, et aerium mel.

182 Praeterea gemini vobis sit cura peculi :

183 Reddite suppositum furtim, ne injuria crescat

184 acrior. Hunc animis etiam mandate tenellum,

185 quo pereunte animam reddo, quo sospite vivo.

186 Interea castae spoliatus pignore taedae,

187 adventum opperiens, superos in vota vocabo :

188 qui miserum faciles agmen tueantur, et illum

189 concilient rursus, gravia atque indigna frementem.

190 Haec inter, nimio collapsum angore ministri,

191 marmoreo posuere toro, ac fovere jacentem.

192 Munera tollebant illi, cursumque parabant,

193 consorti ardentes demum succurrere vincto.

194 Spe meliore vias ineunt, natumque minorem

195 insigni studio ducis ad penetralia sistunt.

196 Quos ubi confertos rediisse exceperat heros,

197 in sua traduci laetus clam tecta jubebat,

198 curari fessos, convivia lauta parari.

199 Hos metus acer agit : nimirum haec illa cupido est,

200 nos scelere astringi, pro mercibus aere recepto,

201 atque ita servitio injusto submittere nostros.

202 Idcirco horum unus ductori exorsus amico est.

203 Si licet affari, miras vir percipe causas.

204 Spiciferae nuper venalia munera divae :

205 aere soluta pari, jussasque avecta sub oras,

206 nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

207 Aera tamen domibus propriis immixta vicissim

208 attulimus rursusque tibi jam solvere certum est,

209 ne mala suspicio nos criminis obruat acti.

210 Praeterea mercede nova ablegavit onustos

211 jam pater, atque almos suasit subducere fetus.

212 Ille, quod expostum est habeo, nihil aera reposco :

213 ne trepidate metu, semel haec accepta fatemur.

214 Thesaurus si forte viis sese obtulit, alto

215 insertus genitore venit, quem supplice voto

216 aeternum colitis, meritosque offertis honores."

Page 21: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

21

217 Mox Simeon captum turbis adjungit avitis,

218 liberat incolume, infundens nova gaudia cunctis.

219 Expediunt igitur regali praemia dextrae ;

220 haerentesque genu ingressi, sunt vocibus orsi.

221 En servata fides animo promissa fideli,

222 curata a miseris tua sunt haud mollia jussa :

223 successit puer hic, numeri pars ultima nostri,

224 vix precibus multaque fide a genitore revulsus,

225 qui multum timidus turbato corde salutat,

226 fortunamque omni laetam de parte precatur.

227 Haec etiam summi mittit tibi signa favoris,

228 pignora, praedictas patriae referentia sedes.

229 Sustulit hic oculos, agnovitque ordine in ipsa

230 Benjamin, vultu pulchro, nitidumque juventa.

231 Et quia sospitem adhuc persensit degere patrem,

232 victus ait puero : "Fortissimus ille tuorum

233 majorum tutor, simili te more reservet."

234 Mox, quia cura gravis penetrat, carique dolores

235 cor trepidum instigant, variantque externa ; suorum

236 ex facie se aufert, altumque ac crebra gemiscens,

237 robore collecto rursum ignorantibus infert.

238 Tum vero insigni domus ornatissima luxu

239 instruitur, largique parant hilares congressus.

240 Illis cura toros formare tapetibus aureis,

241 praestantemque penum festivo ponere ritu.

242 Hi manibus fontes, alii mantilia praebent :

243 nulla quies operum innumeris per tecta ministris.

244 Ordine quemque suo non notus collocat hospes,

245 ut pater aetatis seriem servare solebat.

246 Vixit ubi curis expers praesente Josepho.

247 Mox epulas onerant mensae, solidoque renident

248 auro crateres, Bacchi caelestia dona

249 spirantes gaudetque animum Cananaea virum vis.

250 Nec minus et jussi indigenae Mareotidis adsunt,

251 disjunctique toris adversa fronte sedebant.

252 (Namque his Judaea vesci cum gente negatum)

253 regius accitos compellat pluribus hospes,

254 triste supercilium ponens, obstaculaque altae

255 laetitiae ; ante omnes vero Benjamina carum

256 corde fovet, geminisque epulas huic partibus auget.

257 Post, ubi victa cibi fugit jucunda voluptas,

258 atque alacres blande accendunt data pocula motus :

259 majores statuunt pateras, et largius hausta

260 incumbunt tempusque refecto pectore ducunt,

261 pressa sopor riguus donec jam lumina claudit.

262 At non ipse Joseph ; sed enim nova pectore versat

263 consilia, ut fratrum tacite expiscetur amorem,

264 quo foveant patris summum Benjamina pignus,

265 ergo domus amplae praefecto haec seria credit.

266 "Vade age, et oppressis somno nunc ingere moles,

267 quas pro servanda concordes gente reportent,

268 rursus et argenti cuivis absconde metalla,

269 quae tulit. Hunc etiam gemmis auroque valentem

270 cratera, exigui per tenuia pondera subde.

271 Mane recens orto, laeti discedere tendunt,

272 securique metus, pulchra se avertere terra,

273 nativum captare solumque, et gaudia parta.

274 Composito egressos turmae insectantur equestres,

Page 22: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

22

275 instructi ferro, pugnasque per arma cientes,

276 quadrupedes per agros sonitu trepidante fatigant.

277 State, genus fallax, Jacobi scelerata propago,

278 state, viri audaces, nobis jam reddite causas,

279 quos vester justis demum furor induit armis ?

280 Quod scelus hoc genti, quaeve hunc tam barbara morem

281 permittit patria, hospitium violare parastis ?

282 Immemores benefacta via pensatis acerba.

283 Nonne sat infidos digno tractabat honore ?

284 Perspectis ultro dominus jungebat amicis,

285 cui bilem malefacta movent, uruntque ferentem.

286 Namque scyphum priscae monimentum aetatis, et artis,

287 quo solus fruitur per opus spumantis Iacchi,

288 clam furto aggressi, spolium rapuistis iniquum.

289 Nec venit in mentem, qua rerum forma supersit,

290 quis status, aut qualem vestra haec perjuria tangant.

291 Illud amicitiae multum venerabile nomen

292 polluitis ? Divum obliti, poenaeque minacis.

293 Hi vero objectum facinus (mens libera cuique est)

294 mirantur, fortesque incoepta ferocia rident ;

295 en prius argenti merces abstrusa, reducta est,

296 nec verbo ambiguos pridem delusimus ullo :

297 omnia vera equidem, certissima quaeque reperta,

298 nunc juvat immunes noxa incusare maligna ?

299 Quare agite o totos miserorum exquirite fasces,

300 et turpe inter nos studium tentate dolorum.

301 Si quis erit, lucro infando qui pergat onustus,

302 jure piet merito culpas : nos insuper omnes

303 unius ob furias, sortem subeamus eamdem."

304 Dicta placent : furti in processu quaeritur auctor.

305 Nil sibi quisque timet. Facto jamque omnis atroci

306 liber erat, sceleris quia nusquam inventa cupido.

307 Ipse subest turbae minimus : quo evanuit ardens

308 suspicio, exitii prorsus restincta facultas.

309 Scrutantur manibus, volvuntque probantque, scientes.

310 Tunc subito interius bene nota relucet imago,

311 praedaque se tacitam manifesto lumine prodit.

312 Suppositum celeres magno exhibuere tumultu,

313 ingentes tollunt animos, et gaudia fingunt.

314 Ex oculis rapiunt pavidum, prensantque feroces :

315 judicis arbitrio mens saevi integra dicatur,

316 cor gemit, et longo singultu se ilia tendunt,

317 crebra injustitiam, ac patrios reminiscitur agros.

318 "Eheu majorum tutor supreme meorum,

319 pectora qui sentis hominum, qui interna recludis,

320 ne procul a justis caelesti avertere vultu.

321 Quod facinus, quaeve impietas, quae indigna voluntas

322 his mersere malis ? Ah, infeliciter ausus

323 care pater (sed nec mihi jam pater) addere natis

324 hanc animam, interitus quam prima aetate manebat."

325 Unanimes alii lacrimantem pone sequuntur,

326 attoniti factis animos, caecique stupore,

327 nec fratrem media jam in morte relinquere certum est.

328 Ast oculos frendens heros detorquet in hostes :

329 "Hasce igitur meruit facilis clementia grates ?

330 Sic juvat adversari animum nil tale timentem ?

331 Insitane haec probitas, haec est fallacia vobis ?

332 Sed tamen haud omnes una inculpare necesse ;

Page 23: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

23

333 forsitan expertes reliqui, candore probati

334 sincero, multumque pater virtutis amans est :

335 degener iste sua stirpem impietate profanat.

336 Vos ergo Cererem laribus deferte paternis,

337 liber quisque mihi. Facti iste repertor atrocis,

338 sistat iter, meritis crudelia praemia captet,

339 qui tanto magis insidiis, atque arte nocendi

340 praepollet, quanto minor est et corpore et armis.

341 An latet augurii quam prompta scientia nobis ?

342 Fallere quam grave sit longe ventura videntem ?

343 Verum age contingat sollertem nosse vigorem."

344 Ambigui rerum, prostrato pectore terram

345 suppliciter petiere, genu minitantis adhaerent ;

346 tum lingua melior sic est ingressus Iudas :

347 "Sit licet unius fraus haec, facinusque protervum,

348 nil minus in reliquos poenae tamen ingruit horror.

349 Unus amor, commune bonum, communia damna :

350 perfidia ultrici dextrae jam subicit omnes.

351 Vita tua est, quae nostra fuit ; tibi perdere justum :

352 in bonitate tua spes figitur ; exue telum

353 vindictae : fera magnanimis raro imperat ira.

354 Ut reor, ipse Deus tanto nos fulmine turbat,

355 quo pateat tanti magis indulgentia regis.

356 Non equidem propriae me affligit cura salutis,

357 sed pater, et teneri foeda imprudentia fratris.

358 Talia cognatis opprobria fingite vestris,

359 non erit hic ardor caeco expediisse labore ?

360 Horridaque exitio lenire incommoda pressis ?

361 Forsitan et tibi adhuc genitor maturior annis,

362 cui bene vis fieri, cujus tibi maximus ardor,

363 debita cui pietas a te, ac reverentia praesto est.

364 Ah, quali planctu, quo luctu urgebitur ille,

365 rumor ubi pueri de perditione sonabit ?

366 Suppliciique hujus causam memorabit iniquam ?

367 Mitescas, miserere senis, miserere juventae :

368 si moriturus hic est, cuncti moriamur oportet,

369 aut turpi exilio patriis depellimur oris.

370 Sin solum punire voles, nec demere luci,

371 servitii aeterni dura ratione domandum,

372 me cape ; praevalidis namque aptior usibus essem :

373 ipse reus statuar, sorti sum promptus utrique."

374 Pro se quisque viri spondebant ista gementes,

375 tradebantque animas uno pro corpore morti.

376 Noxius ille genis lacrimarum flumina volvit :

377 orat, et excelsi pedibus fert oscula regis.

378 Nec tamen, insidiis expers, mensque inscia tanti

379 flagitii, ignotum fuit ausa refellere crimen,

380 tutatur pietas pavidum, et bene conscia virtus.

381 Inde heros servans diuturnum pectore, vulnus,

382 imaque nativo labefactus viscera amore,

383 fletu prodit opus tectum cunctisque repente

384 improviso inquit : "Subito his absistere mando

385 sedibus, ire foras, antiquo quisquis ab Isac,

386 et genitore meo non est prognatus Iacob."

387 Fit via cum strepitu, funduntur limine ab alto

388 lecta ministrorum manus et quicumque videndi

389 stipabant studio ; mirantur coepta loquentis,

390 admittique novis tacite sermonibus ardent.

Page 24: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

24

391 "Surgite dilecti de terra surgite fratres,

392 ille ait, et vestri me agnoscite sanguinis unum :

393 ille ego sum vere, quem jam occubuisse putastis ;

394 frater ego, externum mercede abductus in orbem ;

395 ipse ego sum tener ille Ioseph, redivivus Ioseph,

396 perdere consilio quem vos statuistis inani.

397 En oculi vestri, ac cari Benjaminis ora,

398 praesentem spectant vos compellare Iosephum.

399 Nec trepido locus hic ob facta indigna pavori

400 parcite quisque metu, mecum gaudete beati,

401 sic libitum superis, huic me transmittere honori,

402 a peste ut terram hanc patria cum gente tuerer.

403 Quis tantus stupor est ? Mentes attollite laeti :

404 magne Ruben, Juda, Simeon, atque inclite Levi,

405 ultores ambo direptae ad stupra sororis,

406 dum cadit occiso peccans cum patre Sichemus ;

407 tuque Isachar, Zabulon, Liae jam tota propago.

408 Vosque utero Balae geniti, Dan, Neptalis alter.

409 Vosque sati e Zelpha, felix Gad, strenueque Aser ;

410 tuque una mecum Benjamin edite ab alvo,

411 materni quondam nomen sortite doloris.

412 Grata mihi unanimis per tristia damna voluntas,

413 proque incusato durans concordia fratre.

414 Ex illo, patet hinc, meliores tempore factos,

415 quo sors me invalidum sejunxit finibus illis.

416 Ut vos accipio, tot jam labentibus annis ?

417 Nunc etiam ipsa fames vos propter grata videtur,

418 quae domibus certis pressos his appulit arvis.

419 Non decet exsortes horum vos esse bonorum :

420 efficiam integrum liceat sentire favorem.

421 Praemia munificae super haec largissima dextrae,

422 me Deus Assenetha dotavit conjuge nostra,

423 quae gemina laetum fecit me prole parentem.

424 Primus ab electa prodit mihi matre Manasse,

425 alter et Ephraim, successum nomine signat,

426 aucturus stirpem felici semine avitam."

427 Talia vociferans, amplectitur ordine quemque

428 illi alternantes turpabant imbribus ora :

429 nunc de laetitia subito mirantur oborta,

430 nunc de consilio perverso multa volutant,

431 orantes pacem, mens nunc placata benigni

432 illis supplicium est, carpens dolor ossibus haeret.

433 O domine, o frater, frater sanctissime Joseph,

434 salve perpetuum, nobis, dux inclite, salve.

435 Plurima praeterea insigni clamore ciebant :

436 audiit alta domus, stupuere Aegyptia turba

437 et gemitum, et voces patrio sermone loquentum.

LIBER IV.

P1_04 v.1 Fama per insignes velox diffunditur aedes,

2 e patriis fratres magni adventasse Josephi

3 liminibus, rerumque status ac certa tulisse

4 singula. Pergratus rumor fuit omnibus iste :

5 sceptrigero inprimis regi, qui provocat ultro

6 divinum vatem, solvitque his vocibus ora.

Page 25: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

25

7 "Quae tantae tenuere morae, qui denique casus ?

8 Ut famam paterere prius mihi laeta referre

9 nuntia, quam nostris narratum haec auribus ires ;

10 advectos prima consanguinitate propinquos,

11 his subiisse locis. An sit res gratior ulla,

12 quam spectare tuos, tecum una ab origine cretos ?

13 Vade igitur, jussuque viris sic praecipe nostro.

14 Jumentis laeti segetes onerate petitas,

15 praecipitique lares gressu tentate repostos :

16 quae sint, quae fuerint mea fata expendite nostris.

17 Mox consanguineis collectis omnibus, una

18 grandaevum vigili genitorem huc sistite cura,

19 has sedes petite, ostendunt hic ipsa quietem

20 numina : telluris nostrae communia vobis

21 munera sint, pariter tantis considite regnis.

22 Quinque etenim superant duris sub legibus anni,

23 quos fera paupertas pedibus decurret iniquis,

24 involvetque genus tenebrosa in Tartara vivum :

25 hic stirps Isacidae felicius exigat aevum."

26 Paruit, et jussis simili ratione relatis,

27 veloces currus, queis segnia corpora matrum,

28 sive cohors prolis tenerae subducta venirent

29 addidit, atque epulas longarum fida viarum

30 auxilia, hinc asinas cerealia dona ferentes,

31 ac varias telluris opes, ignota bonorum

32 plurima. Tum numero binas (decora alta parentum)

33 arte laboratas fert dena in corpora vestes,

34 at minimo, argenti magnum dat habere talentum.

35 Tum quinas auri atque ostri subtegmine pulchro

36 injungit laenas, totidem vesisque metallique

37 eligit, immenso exsultans ardore parenti.

38 His rite exactis : "Nihil, inquit, certa refellit

39 consilia : ite vias notas Divo auspice Abrami,

40 sit bona longinquum per iter mens omnibus, omnes

41 unanimi duros superetis foedere passus,

42 atque Canopaei peragatis dicta tyranni."

43 Complexi inter se, largo mox lumina fletu

44 humectant, firmantque fidem ; post aequore aperto

45 quadrupedes agitant, tractim superata relinquunt

46 a tergo juga, concordi donaria lege

47 servantes. Jam jamque magis via longa secatur.

48 Mitigat assiduus rerum mala taedia sermo

49 jamque domum capiunt animis, vocesque benigni

50 nunc retro fratris memorant, jam gaudia volvunt

51 exarsura suis, reditu et rumore secundo.

52 Nunc simul, ore seni quo tandem immania facta,

53 vimque ferant veterem, justa ne bile tumescat,

54 ingratosve jocos, commentaque inania ducat,

55 hos incredibiles casus. Juvat ire molestas

56 commotaque vias iterum cum gente reverti.

57 Jamque subactorum post intervalla dierum,

58 visa aperire procul sese optatissima tellus,

59 sed miseranda nimis contactu pestis egenae.

60 Ingressi celerant laribus vestigia fidis,

61 qua primum caeli jucundum hausere vigorem.

62 Invenere virum, patrio de more dolentem :

63 dum gemit, exspectatque avido sua pignora vultu.

64 Cum clamore ruunt illi, dextroque tumultu,

Page 26: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

26

65 angorem senio indignum, curasque repellunt.

66 "Sis bonus o felixque tuis : en laeta juventus

67 natorum, ante oculos longis se a finibus offert,

68 dives opum, incolumis, successibus aucta superbis.

69 En tibi praesentem justo Benjamina fato

70 detentumque prius vinclis, nosque ordine cunctos,

71 qui monitu ignotas fatali venimus oras.

72 Praeterea tua progenies, tua maxima cura,

73 quem velut immiti jamdudum funere mersum

74 prosequeris luctu falso, venerandus Ioseph

75 vivit, et arbitrio rerum sceptrisque potitus,

76 post varios casus magna inter gaudia vivit.

77 His pater attonitus visis, ac voce suorum,

78 surrexit trepidans menti dum reddita lux est,

79 ac prolem teneram fusis utrimque lacertis

80 fovit ; ab hac alacri spectans tota agmina vultu,

81 institit, o dextro nimium gens numine ducta,

82 incolumesne iterum terras accestis avitas ?

83 Et mea delicias tantas statuistis ad ora ?

84 Gratulor, ac supero regi sanctissima reddo

85 votaque, gratesque, multo cum laudis honore :

86 qui sibi confisos nulla umquam parte reliquit,

87 sed praesens coetum gaudet servare piorum,

88 ac jubet invictae celebrari nomina dextrae.

89 Hujus ope ulterius vitam proferre licebit,

90 dum frumenta manus dedit huc adducere vestras :

91 insuper et salvos per tanta pericula misit.

92 Sed quae pectoribus subit haec fiducia vestris ?

93 Laetitia curas mulcere audetis inani ?

94 Speque nova incertos sensus involvere rursus ?

95 Dicere num fas est exstinctum vivere natum,

96 vivere ? Et excelsum magnas regnare per urbes ?

97 Hos ne ne illudat juvenum fallacia canos.

98 Occidit ille semel, semel oppetiisse sinamus.

99 Nec mihi tam certus quisquam persuadeat auctor,

100 hunc superare solo, vesci vitalibus auris.

101 Jampridem iste dolor concusso corde resedit

102 altius, incipiat vereor crudescere dictis ;

103 proinde alia his missis narrate audita viarum."

104 Tum Ruben querulo jussus sic ore profatur :

105 "Heu fragilis natura hominum, quo pectora motu

106 saepe agitat, stimuloque malis invitat iniquo.

107 Quae peccata hominum non sunt exercita genti ?

108 Inque Deum, nostrumque genus scelera omnia fervent.

109 Vince animum jam, magne parens, irasque resolve ;

110 nunc equidem causas, ignosce, fatebimur omnes,

111 ne dubita, nam vera loquar, bene cognita pandam :

112 dulce tuum testor caput, ac mare, sidera juro.

113 Vidimus, o genitor, natum, quem falsa ferarum

114 suspicio praedam persuasit ; vidimus omnes,

115 contigimusque manum fraternam, et mutua dicta

116 contulimus. Regit ille viros, regit ardua fidis

117 moenia consiliis : ipse est, qui corde sagaci

118 novit humo diram hanc avertere tempestatem.

119 Hic aequo messem collectam porrigit aere,

120 horrea plena aperit, periturosque excipit ultro.

121 Ille idem Simeona prius sub carcere clausum

122 dissimulans tenuit, donec puer ipse veniret,

Page 27: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

27

123 undecimum numero, quem cum seniore parente

124 audierat mansisse domi. Nunc ore Iosephum

125 se referens, signis nostrum manifestat apertis.

126 Felix ante alios, nec enim caelestibus aura

127 invisus frueris ; coepit fortuna regressum

128 jam tua : mirandos eventus accipe demum,

129 mitior, injustos juvenum nunc disce furores.

130 Tempus erat quo pulcher adhuc tua cura Iosephus,

131 virtute aetheria cumulabat gaudia praesens.

132 Nos alii tum forte greges per pinguia culta

133 pascentes, clam te, Dothaimae ad pabula laeta

134 compulimus, luces aliquot per rura morati.

135 Interea puer iste procul, tua jussa secutus,

136 accessit, turbae infensae laevo omine visus.

137 Conspecto hoc mixtum subito glomerantur in orbem :

138 ira subit, Furiis mens infecta aestuat intus.

139 Scilicet iste patri tantum dilectus iniquo,

140 desidiosus, iners, sectetur blanda tenellus

141 otia ? Nos toties infidus ob effera prodat

142 incepta ? Et super haec crudelia somniet in nos ?

143 Se generi regem portendi, in sceptra vocari.

144 Non ita : sed pereat manibus data praeda propinquis.

145 Sat patri, aetatique datum, quando hactenus acres

146 insultus tulimus. Frater licet, attamen hostis

147 advenit, assueta qui incautos obruat arte.

148 Intereat, vano ne princeps more gubernet."

149 Fit scelus, invadunt una, tua dicta monentem.

150 Ut cum turba furens obscura nocte luporum,

151 errantem a stabulis per lucos conspicit agnam.

152 Pro se quisque premunt, telluri effunditur illa,

153 balatum ingeminans, forti pastore canumque

154 amisso auxilio ; lavit ater saucia sanguis

155 vellera. Sic trepidanti instant, rapiuntque gementem.

156 At mihi solvuntur lento mox frigore membra ;

157 tum magis, ut propius capiti crudele periclum

158 ingruit, exitii majorque apparet imago.

159 "Quis furor est, quaeve ista repens insania surgit ?

160 Flos veterum, virtusque virum, delecta juventus.

161 Quid puer imbellis potuit committere tantum ?

162 Quid frater potuit, vitae quo perdidit usum ?

163 Parcite proh scelerare manus, inhibete furorem.

164 Si male quid meruit, miserescite quaeso parentis,

165 quem vestrum scelus hoc ad regna silentia trudet.

166 Una anima servate duas : nihil iste nec ausus,

167 nec valuit : rudis ille doli culpaeque nefandae.

168 Triste equidem externos morti stravisse piaclum ;

169 at vos insontem, vestri quin sanguinis unum,

170 quem medio in leto decuit servare, malisque

171 eruere, ipso etiam proprio discrimine vitae.

172 Quas non caelituum poenas hominumque movetis ?

173 Excideruntne animo cari documenta parentis ?

174 Fraterna vobis quae olim de caede ferebat.

175 Primus uti (heu dirum) deceptae filius Evae

176 sustulerit lucis consortem e munere Abelum.

177 Tum pater aeternus justas exarsit in iras,

178 horrendoque odio profugum noto orbe repellit,

179 ostentans saevos flammati pectoris aestus.

180 Omniparens tellus habitu mutata priore,

Page 28: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

28

181 infremuit, solitos fructus damnata negavit.

182 Cedite : converso delicta improvida corde

183 donantes ; tamen id peccanti offertur amico,

184 et Deus ipse hominum culpis ignoscere novit,

185 indulgens veniam, recipitque a tramite recti

186 diversos. Si quid praecelsi huic restat honoris,

187 sive boni, nobis pariter restare putandum est,

188 unius generat quos idem sanguinis auctor.

189 Consilia in melius memet monitore referte.

190 Mitior esse potest (quamquam o sed) forma nocendi.

191 Non procul hinc, puteus saxosae in viscera matris

192 tendit, aquae vacuus, certoque immunis ab usu ;

193 demissum infelix per funem lapsus, ad ima

194 subsidat, solusque illic moriatur oportet,

195 quando insueta fames, curaeque sitisque fatigant.

196 Sic sine fraterno procumbet vulnere morti.

197 Assensere omnes, compressus et impetus ingens

198 paulatim. Exanimem rapiunt, saevique minantur.

199 Hinc picturatam chlamydem, haud vulgare decorum

200 detraxere humeris, ceu cum venator ab alto

201 fert praedam luco, dapibus mox arte futuris

202 accingit, calidoque a tergore corpora nudat.

203 Demisere specu strictis per vincula palmis,

204 condentes imo in fundo, caligine densa.

205 Cessi, et pasturae viridis juga feta petivi,

206 turbatus fremitu gentis, lacrimisque precantis,

207 olli gramineis, puero post terga relicto,

208 consedere toris : epulas vocat hora paratas.

209 Implentur victu, solidas in viscera vires

210 suscipiunt, iterumque cavata rupe sepultum

211 ad nova jura adigunt, spreto monitore fideli.

212 Ignarum me terror habet, qua denique cura

213 depositus nigris scrobibus, jam liber ad auras

214 evadat, tuto legatus limina tangat ;

215 speluncam, haec reputans, parvo post tempore veni.

216 Ecce autem abstrusum latebris clamore vocabam :

217 spes fuit, excessere omnes, hunc reddere luci.

218 Huc ades, una salus restat tibi dulcis Ioseph ;

219 festinare opus est, ne vis inimica morantes

220 ausis excutiat : nunc nunc molle arripe tempus.

221 Horresco ambiguus : neque enim responsa dabantur.

222 Frater ubi es, repeto, voces agnosce rogantis ;

223 te Ruben peto, cunctorum justissimus in te.

224 Solve metus, rabiem non hic tonat effera pubes,

225 solus ego interitu redimam, patrique remittam.

226 Conticuit, neque signa dedit super ulla latentis.

227 Occupat ossa tremor, coma vertice inhorruit alto.

228 Non latuere doli, suspectaeque agminis irae :

229 mors erat ante oculos, quam vix evaserat ante.

230 Ausus tunc etiam voces jactare per agros,

231 implevi clamore vias ; si forte cruentam

232 vim nondum intulerint, incoepto voce moverem.

233 Nec requievi etenim, donec per gramina fessus

234 collectum inveni numerum : sic flebilis orsus.

235 Quo perversa cohors scelus exsecrabile mentes

236 impulit : effrenus quo caecos error adegit ?

237 Non licuit tantis dubium me adjungere coeptis ;

238 an sine me licuit vetitum fudisse cruorem ?

Page 29: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

29

239 Hoc illud, germane, fuit, me fraude petebant,

240 hoc lacus iste mihi, speluncaque tuta parabat.

241 Cur eadem non hora tulit me, nec dolor idem :

242 decessi, sic te posito ut crudelis abessem ?

243 Exstinxi reus innocuum te, meque, patremque.

244 Heu, quae semianimis periit per lustra relictus ?

245 Ducite suspensum, corpusque exsangue sepulchro

246 reddite. Si quis adhuc anima super halitus erret,

247 extremum ore legam, diffractaque lumina condam.

248 O pater, o tanto quondam domus inclita alumno.

249 Instantem ulterius luctu, plebs no tulit ardens :

250 "Parcius ista viris, ait, objicienda memento,

251 ploratusque inhibe gravia atque infecta dolentes.

252 Egregius vates non est, ut rere, peremptus,

253 sed superat, superetque aliis per longa precamur

254 saecula, nobiscum modo ne commercia jungat.

255 Transmisere vias durum gens Ismaelitae,

256 e biferis Arabum campis congesta reportant

257 munera : divinos Panchaei thuris honores,

258 et myrrhae lacrimam sese effundentis odoram,

259 gazas insuetas, longinquae germina terrae :

260 his comes est stirpis nostrae rex, certus aruspex,

261 arbitrio Judae promisso venditus auro.

262 Illic augurium doceat, regnumque capessat.

263 Haec illi : docuit quae nunc eadem exitus ingens.

264 Tum nos correptum populato ex hoste tropaeum,

265 pallam intertextam vario splendore colorum,

266 vulneribus scissam, foedantes sanguine turpi

267 caprigeni pecoris, signum tibi misimus horrendum.

268 Ut, cui frendescens infirmam bellua prolem

269 merserit ingluvie ventris lacerique per arva

270 liquerit infecto tabo velamina sparsa.

271 Credita mox tibi res, semper graviora timenti,

272 et vix nunc etiam lacrimis avertere falsis.

273 Ferali interea defletus more revixit,

274 ac septem gemini sub fluminis ostia tractus,

275 nunc hos nunc illos aditus conscendit honorum,

276 donec ad imperii tanti fastigia ventum.

277 Teque tuosque graves planctus in luce fefellit,

278 orbe sub incerto latuit, nunc editus orbi.

279 Credo equidem, nec vana fides, opera illa Dei sunt.

280 En tibi opes, quas ferre jubet signacula rerum.

281 Te vocat advenias ; adventum praecipit ipse

282 rex, cum quo consors communia sceptra gubernat.

283 Sanguine cognato parens uberrima regna

284 invades, raptum vitae solamen habebis.

285 Ignotos illic dabitur spectare nepotes,

286 legitimam gnati taedam felicis : ibi omne

287 otia traduces securus parta per aevum.

288 Haec sunt quae deceat nostra te voce moneri.

289 Tum demum exsurgens, stellantis numina caeli

290 affatur senior : tum credulus excipit ore :

291 "Haec equidem sunt illa patris promissa benigni,

292 hoc caeleste decus rerum ; contraria mecum

293 his ego jampridem solabar fata rependens.

294 Nam postquam Syria gressus tellure ferebam,

295 magnus ubi Euphrates, spumosoque agmine Tigris

296 amplexi circum, mediae dant momina terrae,

Page 30: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

30

297 germanum fugiens, veteris sub moenia Luzae

298 regressus, summi Ducis edita corde notavi.

299 Isacide fortis, genus alto a sanguine, cresce,

300 progeniem vastum sanctam diffunde per orbem ;

301 hinc ego ductores magnos, regumque triumphos

302 polliceor ; gens laeta tuo de semine surget,

303 et celebres populi, tellus his patria tecum

304 pulchra nimis, cedet, longos habitanda per annos,

305 imperium sine fine dabo, nec tempora ponam

306 natorum natis, quive exorientur ab illis.

307 Praeterea spectare Dei praesentia quando

308 ora datum, et fieri divino robore fortem,

309 posthac Israel dicaris nomine verso."

310 Nunc equidem tantis respondent tempora dictis.

311 Apparet Deus ille, Dei inviolata potestas.

312 Jam mora nulla vetat, ducunt qua fata feramur.

313 Jam neque fessus ego vobis comes ire recuso,

314 ire juvat, ne quis juvenum mihi segnior esto."

315 Talia perstabat memorans, domuique vocatae

316 dat mandata sequi, longisque accingier oris.

317 Conveniunt, quibus acer amor lustrare repostam

318 tellurem, et factum aeterni spectare tonantis ;

319 quisque animis opibusque vigens, et corpore firmo,

320 delecti heroes, quales ad Phasidos amnem

321 Graecia Phryxaeo quondam pro munere misit.

322 Venerat exspectata dies, accurrere cuncti,

323 molirique vias, stipato tendere coetu.

324 Procedit legio fratrum ; mox laetus in altis

325 it genitor bigis, laudatae stirpis origo,

326 postmodo quae tribubus sese est scissura duabus.

327 Terra procul pingui colitur Geraritica campo,

328 magnus ubi Abimalech susceptas rexit habenas,

329 hospitis erepta de conjuge notus Abrahae.

330 Hic Berseba jacet, locus icto a foedere dictus,

331 terminus Aegypti, Judaeae terminus orae.

332 Quo simul ac ventum, mactatur victima ad aras,

333 votaque solvuntur pictas intrantia sedes.

334 Nox ruit interea, curantur corpora somno,

335 omnibus una quies, rebus color omnibus idem.

336 Ecce polo numen dilapsum ante ora parentis,

337 astitit, et visum tali ratione monere est.

338 "En ego majorum tutor fortissimus adsum,

339 quem tibi quemque tuis praesentem accurrere sentis,

340 cujus ab arbitrio fluviis inclusa duobus

341 regna sub Assyriae veniens, hymeneia felix

342 gaudia coepisti, rursusque innoxius illinc

343 hostibus evadens, regnum natale subisti,

344 divitiis auctus variis et prole virenti.

345 Nunc etiam genitum superantem nomine nostro,

346 hortor adire : viis adero dux, et bonus auctor.

347 Namque tibi reduces socios, terramque beatam,

348 fatorum immotis promissam legibus ante

349 nuntio, et in tutum posthac iri omnia versum.

350 Ipse piis manibus morientes luminis orbes

351 claudet, et ossa solo placito tibi condet, Ioseph."

352 Sic ait. Inde vigens fertur velut ignis in altum.

353 Surgit ovans heros, dictis hortatur amicis

354 conjuratum agmen properent, quia fata suburgent.

Page 31: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

31

355 Instant ardentes : alii subjungere currus,

356 atque rotis levibus seniorem aptare ferendum,

357 pars turbam invalidam natorum ducere plaustris,

358 solari matres fessas, expromere victus,

359 et totam curare domum, tolerare labores.

360 Pars etiam cincti veniunt horrentibus armis,

361 tutari gentem sanctam et certare parati.

362 Fervet opus, ceduntque viae, nova rura propinquant.

363 Sic Thracum volucres densae sublimia tranant,

364 egressae campis Scythiae ad prima ostia Nili,

365 cum bellatori Pygmaeo proelia miscent.

366 His clari ducis officium sors obtulit, illis

367 pone sequi, et seriem justo servare tenore ;

368 explorant aliae ventos et nubila caeli,

369 aut cum Luna nigrae cogit decedere nocti,

370 inclusos curvo gestantes ungue lapillos

371 invigilant, reliqua somnum captante caterva.

372 Postquam telluris licuit fecunda tueri

373 regna, nec inter se longis jam passibus ambo,

374 natus et ipse parens aberant : ex ordine toto,

375 missus abit Judas, haec regi nuntia ferre.

376 At pius agnoscens heros, exsultat : amicis

377 obvius ire parat, qua se pulcherrima Gose

378 herbarum et Cereris largo ubere vestiit ante.

379 "Quis mihi perculsae jam mutua vulnera mentis

380 expediat ? Quo tum cordis pars utraque motu

381 arserit, ut dextram datur affectare potestas."

382 Ter patriae cecidere manus, ter faucibus imis

383 vocis iter liquidae obstructum, cum brachia collo

384 injicere, et natum jam compellare pararet.

385 Ut stupor excessit gelidus, simul incipit ipse.

386 "Verane te facies offers mihi nate ? Nec aegrum

387 somnia deludunt animum ; tune illa fidelis

388 progenies, sanguis meus, et solamen, amorque ?

389 Quem propter tantos potui perferre dolores ?

390 Gaudia concilias durae qui mira senectae ?

391 Nunc liceat fossae telluris operta subire,

392 in manibusque animam vivi deponere nati.

393 Ergo igitur sic fata ferunt contingere Joseph ?

394 Quem mihi viginti tres actis orbibus annos

395 eripuit crudele malum, quem nulla ferebat

396 terra, nec auditus fuerat, neque visus ab ullo.

397 Hora tamen praesens junxit, laetabilis hora :

398 rettulit haec vivum, induxit quem fama peremptum.

399 Jugebam planctu querulo noctesque diesque :

400 omnis in hoc uno stabat mihi cura relicto.

401 Canitiem immundo foedabam pulvere turpans :

402 scissa lacerna humeris talos defluxit ad imos.

403 Heu, quoties caeli munus vitale perosus,

404 optabamque mori, et moriendo absistere luctu ?

405 Diis aliter visum. Tibi, laus et gloria caeli,

406 magne sator, dextro qui digeris omnia nutu.

407 Hoc quodcumque, tuum est : fuit haec tibi certa voluntas ;

408 sic oculis libuit lacrimas abstergere nostris.

409 Ergo age progenies felix, decus omne tuorum,

410 fidam agnosce manum, qui me comitantur ovantes,

411 fertilibusque jugis vestigia jungere gaudent.

412 Esse libet tecum, extentasque evolvere luces,

Page 32: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

32

413 dum calidos urgens versabit Spiritus artus."

414 Ille autem patriis lacrimans complexibus haeret,

415 tranquillos simulans animos : quatit intus anhelum

416 vis, nec opinato trepidant corda excita motu.

417 "Imo ait, haec fieri magno cum numine constat :

418 subveniens regit ista Deus, regat omnia deinceps,

419 et nostros hujus faciat meminisse minores.

420 Interea gremio magnae requiescite matris,

421 dum nova regali solio spectacula pandam,

422 atque opportunas liceat praesumere sedes,

423 quo vocet unanimes fortuna, ubi sistere detur."

424 Tum vero electis aliquot stipantibus ibat,

425 commemorare duci, quae sit spes addita turbae.

426 "Magne Soli rector, cui splendida gloria caelo

427 terminat, imperium latos se effundit in orbes,

428 credere si fas est, superos statuisse quod actum,

429 meque tuae quondam junctum divinitus aulae ;

430 si fuit ullus amor, si cura fidelis alumni,

431 respice quid veniam, pia quae mihi munera poscam.

432 Ipse parens, fratrumque genus, pubesque meorum,

433 auxilio confisa tuo, monitumque secuti,

434 successere viis, extremo rure morantes.

435 Proinde fave coepto, fluxis bonus annue rebus,

436 hospitium tribuant fessis tua jura benignum,

437 fatali nostros liceat considere terrae.

438 Quae potuere ferunt : pars cetera temporis hujus

439 mole gravi dempta est, pascunt armenta gregesque,

440 assueti arvorum cultu, pecudumque labori.

441 Olli sedatus Rex institit : inclite rerum

442 arbiter, omne tibi cessit, tuus inde quod optas

443 explorare labor, nihil omni parte negatum.

444 Omnia tuta vides, qua visum est elige tractum,

445 hic locus urbis erit : maneant ea jura nepotes.

446 Quae pecori opportuna seges, quae commoda genti,

447 hanc habeant." Simul ore senem sub limina duci

448 mandat, et eductam longaevo flore senectam

449 miratus, blande externos gratatur amicos,

450 declarans animos faciles, mentemque serenam.

451 His actis, grates agere, ac benedicere Regi,

452 numine grandaevus fervens propiore viator.

453 Urbs antiqua jacet, prisci tenuere coloni,

454 nomine suppresso dicentes Arsenoiten :

455 posthuma mutatam Ramessen saecla vocarunt.

456 Ut segetum feta est, sic fertilis illa juvencis,

457 aequa viris, pecorique, et cultu suavis amoeno.

458 Hanc collecta pii manus Israelis habebat,

459 jussu almi Regis : requies ea certa laborum,

460 hic decus, hic nomen partum est, hic sancta voluptas.

461 Illi inter sese concordi foedere agentes,

462 vota Deo statuunt, et puro corde precantur :

463 laetitiae indulgent castae, pecorique fovendo.

464 Praeterea auctorem gentis, quia grandior aevo,

465 observant, justique colunt. Per cerea tecta

466 Hyblaeae ut volucres, operum studiosa juventus,

467 ductorem electum cunctae venerantur ovantes.

468 Aut velut ingressi veris praenuntius ales,

469 exemplum pietatis agit, fessumque parentem,

470 cui solidae vires abiere, attollere gestit,

Page 33: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

33

471 subjiciens se oneri, invalidumque ad pabula laeta

472 fert humeris, rursusque lares deducit in altos.

473 Nulla mali facies se immiscuit amplius ollis,

474 nec dolor, aut rabido frendens Discordia vultu

475 surgit, et insidias molitur : tuta repente

476 adversi via. Jam Zephyri spiramine blando

477 carbasa plena volant, statio bene fida propinquat.

478 At non interea rabiem suppressit Egestas,

479 sed furit, et tractim vires acquirit eundo.

480 Jamque solo ingreditur, terras amplexa jacentes,

481 altius invadit populos, cumulatque dolorem.

482 Hanc circum Labor, atque Doli, furaxque Cupido,

483 et curae et gemitus, matris comitatus aguntur.

484 Solus erat, praesens qui damna levaret Ioseph.

485 Adveniunt quos pestis agit, quibus instat Erinnys :

486 expenduntur opes, fertur genus omne supremi

487 thesauri : contra hic miseris alimenta ministrat.

488 Quin, ubi jam spatium producens aera negaret,

489 ipsos substituunt agros, et jugera terrae.

490 Unde prius tantos cultor congessit acervos,

491 ampla sinu vacuo quos vix capere horrea possent,

492 jam pro parte sati, exiguo pro munere messis

493 solvuntur. Neque enim levia aut ludicra moventur,

494 verum pro cara certant mercede salutis.

495 Providus ille capit pretium, lectasque recondit

496 divitias, ipsos donec dicione redegit

497 finitimos, pecudumque genus, terrasque virosque.

498 Et nunc finis erat : jam debacchata referri

499 tempestas retro, fecunda Nilus aquai

500 vi ruere, ac campis priscum donare vigorem.

501 Sic praesul dictis maerentia pectora mulcet.

502 O gravia, et duras perpessi numinis iras,

503 nunc fortes animis, cursus sperate secundos :

504 nunc tentanda via est, laeti quae spondeat auras.

505 Vos Pelusiaci sceptri inviolanda potestas

506 subjecit, vestrumque tenet tam quicquid ubique est ;

507 durate : haec olim multum memorata juvabunt.

508 En agros, et quas Cereali mergite terras

509 obsedi, jam restitui mea cura vocatis :

510 credite ut ante solo spes anni, vomere glaebas

511 scindite, fructus erit : ponet Deus his modo finem.

512 Invigilate viri : dona hic capite alma futurae

513 sementis, cultu haud segnes instate frequenti.

514 Ast ubi jam impensum solvent sata laeta laborem :

515 magnanimo Regi, qui vos a labe reduxit,

516 tradetis quintam collecto ex fenore partem.

517 Desierat : cuncti grates uno ore ferebant,

518 spondebantque fidem, sacrato foedere voti,

519 quod nec nostra quidem rumpunt jam saecula genti.

520 Interea senior supremo proximus aevo,

521 bis septem ternosque alacris produxerat annos,

522 cum nato ; et fati lucem procedere sensit.

523 Advocat inde suos, mandatque novissima verba.

524 "Satque superque datum vitae, nunc hora propinquat,

525 quae me sublatum speratis inserat oris.

526 Vivite felices, Abrahae stirps sancta sepulti :

527 dirigat aeternum trino vos numine numen,

528 et genti maneant promissa immota futurae.

Page 34: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

34

529 Tu tamen, o requies, mea spes, mea nate voluptas,

530 gratia si qua tuo nostri sub corde recumbit,

531 ossa solo patrio refer, his meque eripe terris :

532 conservent cineres majorum busta piorum.

533 Qua duplicem Hethaeus speluncam praebuit Ephron,

534 qua sacra Tharidae requiescunt membra, Saraeque

535 fecundae, insolita gravioris lege senectae,

536 qua jacet Isacus genitor cum conjuge Sira,

537 et Lia, servitio decepto juncta marito.

538 Dixit, et ossa solum servat. Jacet inclita famae

539 gloria : defletus cum gente quiescit avita.

540 At pius exsequiis lugubri more peractis

541 collegit se heros, curasque excussit acerbas.

542 Tum genus agnoscit patrium, fidusque tuetur,

543 ac fovet, et cursu placato transigit aevum.

544 Donec cum denis centum colleger at annos,

545 et seros facili numerarat mente nepotes.

546 Tum fato caeli, resolutus carne caduca,

547 aerias animam victricem exspirat in arces.

548 Scilicet haec Divum rectori sancta voluntas :

549 subvenit hic justis, et vultu judicat aequo.

550 Disce timere Deum, soli confidere disce.

FINIS

ARGUMENTUM HISTORIAE JOSEPHI CUM CHRISTO COLLATI.

P1_05 v.1 Exsuperans aegram Rachel formosa sororem,

2 prodidit augustum fatali nomine Joseph ;

3 post, enixa alium, superis concessit ab oris.

4 At puerum, Israel miro servabat amore,

5 confectis sublatum annis, monitisque fidelem.

6 Dumque vagos fratres juga per deserta requirit,

7 sufficiens victus patrios : populatur honestam

8 et chlamydem, et caveae moriturus conditur alvo.

9 Hinc generi externo succedit, venditus auro,

10 et patri amissa miserum fert veste dolorem.

11 Inde ubi flammatae durum se opponit amanti,

12 indignis trahitur poenis, sociosque sub alta

13 solatur spelunca, et divum fata recenset,

14 alterum ab alterius diversos omine cernens.

15 Hinc magno Rege eruitur : indutus et ipse

16 regia sceptra manum. Volvuntur tempora lapsu

17 disparia, et fratres externa ad limina cogunt

18 ignaros, simulato odio quos durus agebat.

19 Tandem se se aperit tectum : Benjamine mentem

20 sospite laetatus, recipitque excita suorum

21 agmina, tranquillae traducens gaudia vitae.

VITA CHRISTI DEPICTA IN JOSEPHO.

P1_06 v.1 Jam roseos optata dies induxerat ortus,

2 et sua praescriptos complerant tempora fines :

Page 35: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

35

3 languescens potitur promissa terra salute.

4 Mobilis exitium velut orbi femina mittit,

5 sic tulit auxilium vitae sacrata virago.

6 Casta Dei genitrix de stirpe exsurgit Iessae,

7 auctoremque refert deducta ab origine Abramum.

8 Flaminis aeterni virtus operatur in alvo

9 intactae : prodit mundi matrisque creator.

10 Scilicet haud libuit gentili e semine nasci,

11 quod turpata acie lumen caeleste tueri

12 formidans, divum simulacra indigna colebat.

13 Pullulat en fetu praedicto virga virescens,

14 et flos e tenera radice emergit Iessae,

15 quem super incumbet divinae Spiritus aurae,

16 aura potens, sanctis fecundans omnia donis.

17 Non ille immiti procumbet flaccidus aestu :

18 fortis erit, vires pietatis consiliique

19 desuper excipiens, intellectusque profundos.

20 Pax bona florescet, procedent gaudia terris.

21 Exsulta ante alias Judae felicior urbes,

22 quae tenui specie Bethlem suppressa jacebas,

23 maxima facta solo, quia de te prodiit heros,

24 sub juga qui populum Israel justissima mittat.

25 Aeternum egressus Domini, aeternumque regressus.

26 Sancta Dei soboles, Patris Augustum incrementum.

27 Mille per aerumnas, post tot discrimina carnis,

28 gratia, et aeterni vis tantum exaucta favoris,

29 quantum nec referant centum linguae, oraque centum.

30 Gloria, majestas, digni comitantur honores,

31 perpetuumque decus lato celebratur in orbe.

32 Qua vel Eoa domus Solis, quave Hesperus illum

33 excipit, effulget Christi venerabile nomen.

34 Hic ille abjectus vilique inglorius ortu,

35 quem super obstupuit vastum genus, imposuit qui

36 languores humeris nostros, perque omnia victor

37 nunc regit et terras, et pulchra altissimus astra.

38 Postquam humiles ventum ad sedes, regione polorum

39 posthabita, lucemque hausit generata virorum

40 stirps, quoscumque Ducis magni per tempora, et ante

41 fas erat enasci : mater Judaea vigorem

42 deposuit vitae, tenebrisque sepulta recessit.

43 Nempe cadit pietas priscorum languida avorum,

44 tollitur obstringens Moses, oracula cedunt

45 fatidici coetus, venturi nuntia Verbi.

46 Magnus enim bellator adest, qui comminus anguem

47 Tartareum aggrediens, contundat, robore pressum

48 Herculeo, frangatque caput, quod dira venena

49 spirat, et admorsae molitur vulnera calci.

50 Editus humano generi nunc filius iste,

51 quem Pater aeterno flagrans patefecit amore,

52 jamque senescentis mundi demisit ad imum

53 hospitium, inclamans : "Hic dilectissimus ille

54 gnatus, in hoc animae placuit sibi tanta potestas.

55 Ante mihi rerum genitus primordia, lapsi

56 causa hominis, saeclo postremo exordia sumit.

57 Hunc audite solo quicquid viget : oscula ferte

58 obvia, mitis enim, nec torvo inamabilis ore."

59 Quoslibet indigno peccati pondere onustos

60 erigit, instaurans animos, relevatque cadentes.

Page 36: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

36

61 Missus in haec deserta subit, quo perdita fratrum

62 agmina, quos laribus certis abduxerat error,

63 restituat domui antiquae, servetque vagantes.

64 Inseruit victus horrenda per avia, blando

65 confixus maerore Pater : venit ecce benignus,

66 jussa obiens placide, nec saeva pericla locorum,

67 aut iter insuetum teneri pedis ista retardant.

68 Ambrosia verbi caelestis pectora pascit,

69 pectora, si capiant nullo interitura sub aevo :

70 instaurans fessos virtute, fame eximit aegros.

71 Hinc aperit mentem cupidi genitoris amicam,

72 instigansque viae, exulibus praecurrere gaudet.

73 Indignata manus subeuntem pertulit aegre,

74 ut primum vario succinctum spectat amictu.

75 Nam Ducis aetherios artus Ecclesia velat,

76 involvensque sinus speciosos, pulchrius ornat.

77 Hanc sator immensus nato circumdedit alto,

78 dotibus intexens miris, largoque decore.

79 Interius decor iste viget, quem Spiritus offert,

80 non ficta specie externa, rituque sacrorum ;

81 sed qua se agnosci Christus praeceperat ante,

82 dum docet, ac populis caeli decreta resignat,

83 per socios, totum quos ablegarat in orbem.

84 Intumuere animos turbae crudelibus iris,

85 quippe Pater praeferre aliis dignatur amore.

86 Hicque rebellantes, cultuque adversa secutos

87 dogmata, corripuit dictis, abolere sinistros

88 aggrediens usus impuraque corda retexit.

89 Idem saepe canens veterum praesagia vatum,

90 vendicat immensi regis sibi debita sceptra,

91 quem capere et nequeant terrae, et penetralia divum.

92 Ipse Deum sese signis ac voce professus,

93 munera de imperio subjecto digna requirit.

94 Fit dolus : expertem delicti evertere tentant.

95 Nec sat erat dictis capto insultasse nefandis,

96 blasphemas armasse manus : furit aestus in imis

97 pectoribus, sceleri horrendo praebere lupatos.

98 Aggressi, imposito carnis velamine nudant,

99 quod pictum insigni virtutum luce refulget,

100 quo Patri placuit deserta subire jubenti.

101 Exutus celebri spolio Phlegethontis ad atras

102 devenit fauces, pendens immania fata.

103 Tunc quoque mandati non immemor ille paterni,

104 indoluit, miserans caecos, odiumque superbum.

105 Nec tanta occubuit lucta ; sed corde resistens

106 praevalido, invidiam Stygia superavit in arce,

107 evasitque manus saevas, fixitque tropaea.

108 Ecce sub effosso tumuli dum clauditur antro,

109 praesentemque illis persuadent omnia mortem :

110 securi satiant animos, curamque remittunt.

111 Jam spes arrectae falsum procumbere regem,

112 nec pietatis opus, nec famam obstare perempti

113 ulterius : causam portus intrasse quietos.

114 Composito divum miro, manus inscia Gentium,

115 haud generis, legum, nec foedere juncta sacrorum

116 accedens longe : sermones contulit ultro.

117 Extemplo taetra sublatus fauce sepulchri,

118 ingreditur turba medius, seque hostibus offert :

Page 37: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

37

119 si tamen oblata sub religione tueri

120 insidiatores, lumenque offundere possit.

121 Tertia namque dies vitalem lampada Phoebi

122 rettulerat : morti devotus surgit ab Orco

123 et sese immiscet vivis ; hortatur obortas

124 ut pestes abigant, tum pectora conscia purgent.

125 Sic triduo templum vasta quod destruitur vi,

126 ad superas auras spatio fabricatur eodem,

127 et nunc perpetua sacrum statione manebit.

128 At nihil obtusum miti genus ore movetur,

129 sed pronum ruit in facinus, monitisque feroces

130 opponit fastus, nec finem injuria novit.

131 Tantum igitur pignus, tanta bonitate reclusum,

132 tollitur ingratis. Adsunt, quos nulla potentis

133 notitia imbuerat sceptri : jam cuncta patescunt

134 perfusis oculos densa caligine inertes.

135 Jam peregrina virum legio, venerabile corpus

136 per Fidei excipiunt grato commercia corde.

137 Fit comes his Christus, stirpemque relinquit avitam.

138 Illi cedentes longinqua ambage viarum,

139 finibus adducunt ignotis gloriaque illic

140 Barbaricoque ejus nomen celebratur ab ore.

141 Imperium exsurgens, irrelligiosa propago.

142 Praedicat : et Regi confidens laeta precatur,

143 perque solum verbi fragrantis spargit odores,

144 illustratque decus, nec caelo gratior ulla est

145 gente, sibi expulsum quae spreta in tecta recepit.

146 Non tamen invisus loca per natalia cunctis,

147 sed tacite insertus fuerat compluribus ille.

148 Grata quidem stimulat leto expediisse cupido,

149 atque aliis Nicodeme tuus labefacta subintrat

150 corda dolor, crucians longe meliora probantes.

151 Assensere pio monitori, acresque tulerunt

152 hortatus, quia sancta vident et justa ferentem.

153 Verum confusae felix constantia menti

154 defecit : pavor est qui faucibus angit obesis.

155 Conticuere metu, nec quicquam obtendere contra

156 exorsi, interitu consortia signa dederunt.

157 Blanditias inter tales divellitur inde,

158 et populos longo divisos devenit axe.

159 Peccati venia, et pax aurea, vita perennis

160 dempta abeunt : subiit gravis inclementia noxa.

161 Haud mora, conversi impelluntur quaerere raptum.

162 (Heu nimium sero fragilem agnovere laborem)

163 quod, desiderio ni subvenisset acerbo,

164 praebens se aspectu cordis, dolor irritus omnis

165 quippe foret, timidos eadem nam culpa maneret,

166 quae sontes alios horrenti immersit Averno.

167 Commaculant alii patria ornamenta : venena

168 caelica scripturae foedantes jussa relictae.

169 Et licet haec totas effundat bellua vires,

170 quae prius immani disrupit dente Prophetas,

171 praedictumque tulit Semen, proceresque docentes ;

172 attamen hanc alio praetexunt nomine caedem,

173 insontesque manus simulant : praecordia fuco

174 intus operta virent. Doctrinae lumina falsis

175 legibus invadunt perjuri, alienaque miscent,

176 apta patrocinio quaerunt figmenta Deumque

Page 38: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

38

177 mortales simul incautos ridere parati.

178 Interea ignarum se criminis exhibet hujus

179 longanimis Genitor, simulatoque effera vultu

180 despiciens opera, interius vastum premit aestum.

181 Donec pressa, caput custos pulcherrima veri

182 justitia exsertat, furtiva inventa recludens.

183 Quam male lusisti tunc vis Judaea Parentem ?

184 Infida excidiis, immani copia probro

185 polluitur, notisque perit foedissima factis.

186 Confundantur enim, quos impetus urget in illum,

187 quem servando homini Deus alto e limine misit.

188 Diversa exilia et tranquillas quaerere sedes

189 postquam agitur : Mosis stricto sub jure ministrat,

190 et rectoris heri praecepta asperrima complet.

191 Immotas etenim manifesto numine leges

192 aequavit, se subjiciens, haec omnia solvens,

193 in nobis quicquam ne possit ab hoste requiri.

194 Legiferi Synagoga viri turpissima conjux,

195 quae toties vetita moechata cupidine divum est,

196 hospitis ardescens specie, et virtutibus amplis,

197 quas per doctrinae lucem commiscuit almam,

198 furtivos astu vano meditatur amores,

199 quo pulchrum caput ad foedus perpellat iniquum :

200 unam namque fidem fore sic sperabat utramque.

201 Reppulit ille modos jungi queis debuit omnes,

202 nec tulit incestus virosa aspergine tingi.

203 Idcirco nova furta parat, pactumque negantem

204 aggreditur, fidens animi, atque in utrumque reclinans,

205 adverso exitium ferre, aut servare volentem.

206 Ille scelus fugiens, scripturae texta relinquit,

207 induitur quibus, et sanctissima membra decorat.

208 Haec mox (infandum) manibus tractantur iniquis.

209 Vis infensa notam testatur criminis acti,

210 dogma ferens signo, quod non hic postulat usus.

211 Quippe Dei nomen fictum, mentitaque sceptra

212 promissi Herois, premeret qui maximus orbem,

213 jure abolens proprio decreta antiqua sacrorum.

214 Legiferum violasse virum, foedasse salutis

215 sanctum opus, effrenos molitum turpiter ausus,

216 nec fas, immunem poenarum degere vitam.

217 Ergo perfidia caveis detruditur Orci,

218 atque injustitiae sedem justissimus intrat.

219 Ecce duo sontes aeque prenduntur ibidem,

220 quos Moses Regi duro damnaverat ore :

221 gentiles turbae stirpsque alto a sanguine Abrami.

222 Contulit ipse gradum, liber spatiatur Averno,

223 intrepide versans felicem pectore palmam.

224 Nec poterant illi tantis evadere monstris,

225 ni prius hic dictis fatalia solveret ora,

226 ostendens crudele malum, praesensque levamen.

227 Gens rea, quae saevam delictis aggerat iram,

228 dum laticem verbi divini munere falso

229 et nugis miscens depravat, morte tenetur.

230 Haec inter dubiis, Christus verissima vitis,

231 quae reficit vires, languoremque exuit aegris,

232 offertur : medicina venit per nuntia vatum.

233 Accipiunt animis, triplici de more salubres

234 edentem fetus, animaque, et corpore juncto,

Page 39: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

39

235 et qua parte sui superat mortalia cuncta.

236 Sanguinis optatum credentes inde liquorem

237 corde pio prensant ; commotoque obvia Regi

238 dona ferunt, mentem stimulans restinguitur ardor.

239 Post, tribus exactis vicibus : dum conscia facta

240 terrificant animos miserorum, uruntque dolentes ;

241 dumque erecta Fides pressos solatur, et effert ;

242 concipiuntque novos motus jam pectora pura,

243 parta salus laetis, aeternaque gaudia surgunt :

244 conspectu subeunt Regis, vitaque fruuntur.

245 At genus indignum, quod faucibus abditur aulae

246 Tartareae, peccata videns, gravi inhorruit ira ;

247 nec tamen abstinuit, pestis quia tabida inhaesit

248 altius : extremum subita versatur Eriny.

249 Spes nulla auxilio miserae subit addita menti.

250 Heu, quia nam renuit venientem inducere Christum,

251 horrida doctrinae tractans fermenta nefandae ;

252 suspensum est animis, nec terra aut aethere in alto

253 captat opem, cum spe requies intercidit omnis,

254 eruiturque acies illis per iniqua docentes,

255 ne caeli aspiciant auras, almumque vigorem.

256 Sic quae cara fuit species, deforme cadaver

257 nunc putrido Regem laedit foetore supremum

258 exitioque piis spectacula tristia praebet.

259 Interea nutu praeses qui saecula torquet,

260 vestigat, si quis dempto sua numina fuco

261 impleat, arbitrium exaequans stellantis Olympi,

262 atque voluntatis supremae jura facessat.

263 Non ea vis ulli ; nec quisquam ex agmine tanto

264 (qui coluere Deum, vestigia dura secuti,

265 nil mortale sonans Christus quae monstrat eundi)

266 respondere valet monitis, Regique placere.

267 Mox alto imperio, detentus poscitur antro,

268 qui parens justo faciat satis omnia motu.

269 Nam Genitor Stygias per natum destruit oras,

270 et luci revocat miseranda morte peremptum ;

271 instauratur honos, virtus, nomenque decusque.

272 En mundo servator adest, qui concita mulcet

273 justitiam objiciens aeterni pectora Patris.

274 Hoc opus est uno : ne ad pallida regna trahantur

275 tot corruptae animae, pereat ne exercitus ingens,

276 e victo Phlegethonte viam qui affectat ad alta.

277 De tanta pietate sonant praeconia terris,

278 atque potens penetrat cum summis infima Christus.

279 Larga Evangelii vox omnia complet ubique,

280 diversique loci sancto sermone resultant.

281 Mortales animi pascuntur semine frugum,

282 perpetua infundunt firmo quae robora cordi.

283 Non hic atra fames, non mordax angit egestas :

284 ambrosiae vitalis opes suave undique florent.

285 Nunc saturate pii mentes, nunc carpite fetus,

286 jam datur, et suadent quaecumque ; o quos bona tangit

287 consilii species, nunc horrea visite plena

288 scripturae : cumulos jam nunc stipate frequentes.

289 Deficiat ne deinde Fides, ne deinde querelas

290 incassum spreta de commoditate feratis.

291 Heu, quondam miseris subito crudelis oborta est

292 involvens labes terram, lex horrida postquam

Page 40: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

40

293 saeviret passim, steriles grassata per agros,

294 nec refici poterant assueto pectora victu,

295 lux exstincta bonae vocis, placata ferentis

296 numina, confractos Erebi cum cardine postes.

297 Ira perculsi supera tabescere multi,

298 molibus injustis vitam exhalare subactam,

299 torqueri, gemere, et jam despondere cadentes.

300 Proh ! Vereor nostro ne par impendeat aevo

301 tempestas, viresque suas exerceat in nos,

302 spirituale famis damnum, ingratosque revisat.

303 Namque reluctantes vatem dum spernere Christum

304 audent Judaei : pestis miseranda secuta est.

305 Et licet inquirant verso mox corde salutem,

306 ora redemptoris non agnovere reperti.

307 Inconsulti abeunt, odioque oracla sequuntur.

308 Post tamen, immensa compulsi strage malorum,

309 effari facinus subiguntur mentibus aegris.

310 Sese perfidiae diris impulsibus actos,

311 insontem repulisse solo, mortique dedisse

312 Messiam, et scelerum justas jam pendere poenas.

313 Luctibus aeternum tantis onerantur iniqui,

314 dum neque adhuc animis gaudent immittere Regem.

315 Ipse Deus fusum poscit de stirpe cruorem,

316 atque Prophetarum vitas, quos effera turba

317 perdidit, a primis fabricati sortibus orbis.

318 Nec minus immitem sese adventantibus offert

319 servator, simulatque graves mitissimus iras,

320 ac si perpetuis statuisset prendere vinclis,

321 atque reos dura sub lege tenere ligatos.

322 Verum sancta Fides, et Spes cum se exserit ardens,

323 cumque voluntati fixum est parere supremae,

324 mollescit gravitas, miseros quae terruit ante,

325 accurrit precibus, taetroque a funere servat.

326 Hinc ubi crebra manus salvantem accedit Iesum,

327 quaeritur ipse etiam divina in munera Paulus,

328 tempora qui fidei nondum matura gerebat,

329 per quem tot populis Christus foret ipse videndus.

330 Hic legatorum minimus, quos undique terris

331 emisit, fructu praecelluit ubere cunctis,

332 exhausitque pio duri plus corde laboris.

333 At via terrificis cum sit satis aspra periclis,

334 quae facile offendunt gressus, urgentque sequentes,

335 condoluit Pater ipse malis, quae fine residunt

336 pacato, mirisque modis in gaudia vertunt.

337 Nos vero, exacta Christus quae mole laborum

338 cumque tulit terris, ulla sine merce per ipsum

339 consequimur ; partitur enim credentibus ultro

340 dona suae mortis. Sic nos servare placebat.

341 Dumque intus trepidant animi, quoniam insita mordet

342 debilitas notumque premens vindicta, laborum

343 quas moneat moles, humana piacula pendens,

344 subsidio veniunt, sacra queis mysteria curae,

345 blandaque perculsae portant solacia menti.

346 Nam bonus hic nobis, ultroque accersit onustos,

347 quos dolor oppressit, diram labem eruit aegris ;

348 nec peccatoris, toties quod facta merentur,

349 exitium mavult, ad se quam pectore verso

350 ut fugiat, renovetque fidem, pacemque precetur.

Page 41: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

41

351 Idcirco fessis convivia divite cultu

352 instruxit, ponens epulas, caelestia dona,

353 quae recreant animas aeternaque robora vitae

354 suppeditant, renovata feruntque haec corpora caelo.

355 Huc properate citis pedibus, properate fideles :

356 omnibus ire licet, sacris discumbere mensis.

357 Hic saturanda fames, sitis hic relevanda salutis,

358 hic Panem capies vivum qui vescitur illo,

359 nil mortale geret : potu qui rite fruetur,

360 immixtus Divum numero dominabitur astris.

361 Dumque aliena cohors simul accersita frequentat,

362 quae conjuncta nihil generis per vincula Christo ;

363 agmen seducet notum sanctissimus hospes,

364 atque locum tribuet proprium, clementia justis

365 continget multumque suos refovere juvabit.

366 Ast ubi securum degunt jam pectora morem,

367 jamque sibi vitiis nusquam foedata, videntur

368 tuta placere Deo, meliori sidere agi rem :

369 en subito invadunt urgentes terga ministri,

370 et clamore metum ingeminant, vastoque tumultu

371 conquassant animos porro nil tale timentes.

372 Inscia peccati lapsum in praecordia virus,

373 lege gravi arguitur ; prodit manifesta sepultum

374 causa malum, furtoque leves deprendimur ipso.

375 Hic non pugnandum contra, graviterque fremendum,

376 namque patrocinio magis alta accenditur ira.

377 Sed votis opus est, placidamque exposcere pacem,

378 et fugere ad regem, cujus stant omnia nutu.

379 Supplicibus non ille venit crudelis, et asper,

380 sed mitis, gaudetque simul, jam tramite leti

381 Tartareo ingressos, ad dexteriora reduci,

382 ac precibus sperare graves mollescere poenas.

383 Sed tamen, ipse licet toties sit voce locutus

384 inciso generi Christus : cognoscere numquam

385 Messiam valuere suum, confidere in ipso.

386 Nam modo delusi terrena haec regna petebant,

387 plena voluptatum studia, et veteres thesauros,

388 vitam prae reliquis sublimem, nomen, honores,

389 nec causam adventus spectabant lumine capti.

390 Ergo ubi fatorum processerat ordine tempus,

391 unde revelari fuerat divina necessum ;

392 per manifesta solo sese miracula praebet,

393 vocem Evangelii cunctis ostendit apertam.

394 Se servare genus periturum, avertere mortem,

395 complacare Patrem, Stygias restinguere flammas.

396 Coguntur Dominum mortalia cuncta fateri,

397 qui caelum reseret, strictis qui vincula solvat,

398 omnibus haec populis mens, et vox omnibus una.

399 Salvator demissus adest, Deus aethere ab alto :

400 corda parate ipsi, vitae dat munera solus.

401 Tum nos, quem primum trepidavimus, ore sereno

402 invitat, frangens mordacia tela timorum,

403 et fines aperit, cur haec sit tristia passus :

404 ultro ad tecta vocat stellantia pergite laeti.

405 Sic mundum genitor magnus dilexit, ut ipsum

406 aequalem sibi, nec dubitarit mittere gnatum,

407 qui mortis patiens, mortem deperderet atram,

408 perdita restituens lapsas in gaudia turbas.

Page 42: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

42

409 En sibi, post tantas pestes, incommoda tanta,

410 aeterno sociat mansuram foedere sponsam.

411 Incedit regina potens, Ecclesia victrix,

412 victorem referens super aetheris arce sedentem.

413 Dotibus haec potitur, quae maximus attulit heros,

414 distribuitque aliis sociati munera regis.

415 Haec celebrare decet, multisque injungere, ut aegri

416 hic requiem accipiant, hoc amplectantur Asylum,

417 ne consumpta fame turba hic, perdatur et illic.

418 Festinate igitur, quos pressat egena cupido :

419 hic morbo medicina datur, vigor hinc redit almus.

420 Exigui numero quamvis haec agmina primum

421 stiparint, ingens manus est collecta sequentum.

422 Et jam nunc superant : meliusque, magisque superbum

423 dilatant justi imperium, caeloque propinquant.

424 Cumque Dei sit nota piis immota voluntas,

425 quod placata animi bilis, quod gratia parta

426 thesauri maneant hominem, quos de cruce sacra

427 ad Styga demissus, victor reparavit Iesus :

428 conclamant pariter laeti consensibus aequis,

429 cum sene, promissum Semen qui suscipit ulnis,

430 cycneasque canit voces, jam numine plenus.

431 Ecce ego jam carnis cupio compage resolvi,

432 nec mortem trepido ; liceat decedere tandem,

433 tranquillo fervore animi, jam pace reducta.

434 O genitor, cujus nutu inclinata recumbunt

435 coepta mea, et fotum cultu quem supplice servo,

436 qui salvas, recipis, curas, audisque vocantem,

437 nunc age, securum me corporis exue vinclis.

438 Jam promissa patent, nec me vox ista fefellit.

439 Messiam complector ovans, fons iste salutis

440 prosiliit, vena reficit qui corda perenni.

441 Ecce Redemptorem, nostri quem victus amore,

442 orbe palam toto transmittere constituisti.

443 Lux haec clara, nigra gentes caligine mersas

444 illustrat, caecumque chaos, tenebrasque resolvit.

445 Lux eadem, Israel tibi gloria summa, tuisque :

446 illic orta etenim, cunctis effulsit in oris.

447 Eia age, Christe, veni : stricturas dissue tantas,

448 exsulibus patriae portas jam pande beatas.

SERENISSIMO PRINCIPI MAXIMILIANO ARCHIDUCI AUSTRIAE, etc.

CORONAM BOHEMIAE ET REGNI ROM. ACCIPIENTI.

P1_07 v.1 Atque nec immerito nostra cantabere Musa,

2 justitiae quis enim satis, invictive laboris,

3 miretur, dignaeque ferat praeconia famae ?

4 Dum Germana salus toto tibi corde resedit,

5 qualem consilio res instaurasse Quiritum

6 collapsas perhibent Fabium, vel fortibus ausis,

7 Scipiadas, Decios, Marios, magnosque Camillos,

8 talis es o nostrae tutor fidissime gentis.

9 Macte igitur meritis tantis, et nomine tanto.

10 Ecce parens, tacitum spirant cui pectora numen,

11 maturam sacro cinctus diademate frontem,

12 gaudeat ut, tanto nati felicis honore ?

13 Quid gemini heroes ? Nomenque animumque parentis

Page 43: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

43

14 Fernandus referens ? Pulcher quid Carolus ille,

15 virtutes patrui divi circum indole gestans,

16 nonne decus partum multo gratantur amore ?

17 Ut nova reginae demulcent gaudia mentem ?

18 Reginae, qua latus Anas, Baetisque sonorus,

19 et dives Tagus, ac se jactat Iberus alumna.

20 En teneri gnati sanguis tuus, ut tibi plausus

21 ingeminent ? Ultra vires, sortemque tenellam,

22 ante tuos vultus steterunt radiantibus armis.

23 Inter se coeunt, vibrantque imbellia tela,

24 ausi magnanimum heroum tentare laborem.

25 Dii patrii, servate domum, succurrite pubi,

26 ante annos animis multa et virtute vigenti.

27 Nigranti late possessa Bohemia luco,

28 jubilaque, motusque novos, hilares conventus

29 apparat exsultant ; aether praeruptaque saxa

30 et valles studiis reboant collesque faventum.

31 At procul exoritur pompae majoris imago :

32 fit strepitus, fervent sola equis, sonituque virorum.

33 Omnia plena novo assensu, fremituque secundo.

34 Pulchra pater Moenus velatus cornua musco,

35 spumiferum caput exsertat, miratus obortam

36 laetitiam. Variis sed enim de partibus orbis,

37 huc misisse duces variarum numina aquarum

38 spectat, ubi insignem Francfurti allabitur urbem.

39 Venerunt, rapido quos alluit amne Visurgis,

40 quos Amasi fluctus Borealis, et ille Suevus,

41 Isara, Danubiique hospes gratissimus Oenus,

42 Pegnesusque, et Mura, Lycus, Mosellaque, Dravus,

43 Sanus, et insignis Rhenus, celeberque Viadrus,

44 Oegraque rauca fluens, et Elister, Sala recurvus,

45 Molda, et largifluis repetens freta flexibus Albis,

46 agglomerant pariter, laetantiaque agmina jungunt.

47 Quos udus senior dictis compellat amicis

48 fataque dextra viro Augusto, sceptrumque precatur

49 felix et nostro generi, generique nepotum.

50 Haec sonat, ac certo responsant omine ripae :

51 "Vive diu bonus et felix rex optime vive.

52 O si fata meis vellent me ducere vitam

53 auspiciis, numero nunc nunc commixtus in illo,

54 gratantes canerem populos, ritusque verendos,

55 splendida coepta virum, tentataque proelia Martis,

56 et quodcumque tuo sese ostentaret honori.

57 Non animo illabens alio plus tempore Phoebus,

58 vertisset stimulos, laxasque dedisset habenas.

59 At quia florentem studiis Saturnia tellus

60 jam tenet, et longas blandum me invitat ad artes,

61 terra armis opibusque potens, uberrima rerum,

62 atque ipsi studiis insignibus aemula caelo,

63 pauca novo Regi (sed quae tamen ipse benigno

64 captus amore leget) meditabar carmina vates.

65 Audiat haec pulsas pater Appenninus ad auras,

66 te nemus omne canat, te flumina nota Maroni,

67 et mare, quod supra terram hanc quod circuit infra.

68 Primus ego aeriferis fato digressus ab oris,

69 felicem Ausoniam veniens Lavinaque rura,

70 insigni dictas Joachimi nomine valles,

71 Mantuam feci late resonare cicutam.

Page 44: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

44

72 Sis bonus, o patriae decus et spes unica, jam te

73 jam majora manent, majora revolvere Parcas

74 Jam video, mentem si veris implet Apollo,

75 mox tua sublimi cantabo gesta cothurno.

76 Vive diu felix, atque haec mea carmina cura.

SUMMA DOCTRINAE CHRISTIANAE.

P1_08 v.1 Dum frondent silvae, dum formosissima terris

2 it species, animum caeli spirantibus auris

3 perculsi, Musae Austriades divina canamus :

4 vitiferos inter colles qua perstrepit Ister,

5 atque avibus resonant habitata arbusta canoris.

6 Audiat haec aether, rex audiat aetheris ipse,

7 quippe Deo gratum divinas texere laudes.

8 Ante maris fremitum, terras, caelique meatus,

9 numen erat, quod sceptra manu miranda tenebat,

10 omnipotens, unum, simul ipso in munere trinum,

11 quem dixere Deum, patria a bonitate Parentem.

12 Quem rerum dominum primi agnovere coloni

13 vitisator Noe, praeclari sanguinis auctor

14 Tharides, monitu qui jugera linquit avita ;

15 Isaacusque patri productus victima quondam,

16 et qui cum divis validus luctatur Iacob.

17 Quique Philistinum Jessides obruit hostem,

18 primigenaeque alii coluere hunc mentibus unum.

19 Hunc extra nusquam Deus est : hic singula solus,

20 quae superis exstant mundi quae partibus imis,

21 Verbo immortali fecit, perfectaque servat.

22 Primus, et arcana ratione novissimus idem,

23 libera justitiae sedes, essentia verax.

24 Inde quod est, quod post fiet, quod desiit esse,

25 exoritur, tali procedunt omnia causa.

26 Materies nihilum est : per eam, quodcumque movetur,

27 quaecumque exsistunt, visa aut incognita nobis

28 exstruxit ; quodvis operatur in omnibus ille,

29 pro libitu, imperium magnum sine labe gerente.

30 Olli quis similis ? Quis tanta evolvere praestet ?

31 De quibus, audaci nec fas inquirere dicto,

32 cur aliter, vel sic, faciat veneranda potestas.

33 Dum staret picto fundata sub aethere tellus,

34 undique directa ad medium, nullo avia motu,

35 gauderentque nova quaecumque animalia vita.

36 Luderet hinc celeri volucris per inania gressu,

37 squamigerumque genus libraret corpora in undis ;

38 tum fera per silvas, et florida lustra lateret,

39 reptilia in duris torquerent pectora glebis,

40 pars modo Neptuni campos, modo sicca subiret :

41 felici serie genitor digesta probabat

42 cuncta, favens coeptis quinta jam sorte peractis.

43 Deerat adhuc rector, qui cetera jure teneret,

44 sub cujus dicione forent, quae sustinet orbis,

45 hic opifex, superare suae simulacra figurae,

46 sanctius et quiddam reliquis producere gaudet.

47 Nam, pater innato quamvis cum lumine Titan,

48 procedensque calor, vitam qui in corpora spirat,

49 personam triplicem demonstret numine in uno :

Page 45: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

45

50 factorem referat per humum licet exiguus flos,

51 non tamen ipsa simul sunt conscia imaginis hujus,

52 orbaque notitiae, nobis haec tanta relinquunt.

53 Nobiliorem igitur madefacti pulveris arte

54 finxit in effigiem propriae virtutis, Adamum.

55 Eque viri cinctu (qua se bissena recurvant,

56 et juga pulmonem thalamosque obeuntia cordis,

57 ventriculo inferius breviora et mollia cedunt)

58 dempta parte, hominum matrem dum fabricat Evam,

59 solamen, sociamque aeterna in foedera junxit.

60 Natus homo, ingreditur jussu cultissima Tempe,

61 quae sator ad roseos Phoebi plantaverat ortus,

62 dignam numinibus sedem hospitiumque decorum.

63 Eligitur custos, rerumque potitur habenis :

64 mens, intellectus uberrima, congrua justi,

65 splendor notitiae, sapiens integra voluntas,

66 candida libertas, cor foedae labis egenum,

67 pura domus domini, vitam sine morte daturi :

68 omne bonum massa in tali caeleste vigebat.

69 Effulsit de carne Deus, cui rite placebat,

70 concelebransque habitatorem caro provida sensit.

71 Ecce sed invidia Satanae in divina furentis,

72 (fastus enim molem hanc taetram dejecerat axe)

73 heu, virus crudele capit, per sibila blandi

74 serpentis, totaque gravem cum stirpe ruinam

75 sustinet, extremae contagia debita proli.

76 Nam vetito indulsit, mandata augusta relinquens,

77 exemplumque Dei sceleratum est Daemonis antrum.

78 Tunc error dubius, tunc flamma cupidinis atrae

79 pectore subsiliit, virtus submersa decorem

80 exuit aetherium, regnant vitiumque nefasque :

81 omne malum massa in tali letale vigebat.

82 Pro quantum infelix genitor mutatus ab illo,

83 qui prius exuviis positis se nudus agebat ?

84 Proinde, omnes quos impietas haec edidit orbi,

85 horrifica auctoris premit ira, jugumque tyranni

86 deceptoris agit miseranda peste subactos.

87 Tum, quos vita prius sanctos aeterna manebat,

88 turba sumus damnata Erebo, atque obnoxia morti.

89 Non tulit hanc cladem, nec fraudem passus inulte est,

90 commiserans bonitas justae quia praevalet irae.

91 Stat via, qua detur tantam sarcire ruinam.

92 Non genuit tellus, qui dona amissa reducat,

93 conciliet motum ingentem, fera Tartara vincat.

94 Quapropter perjuro homini, scelerum comitatu

95 stipato, auxilium celsa spondetur ab arce.

96 Poscitur effigies immenso proxima Patri,

97 obtutu quam prima sui substantia gignit,

98 aeternam, aequalem, sacro de lumine lucem,

99 in qua mirandum transfusa essentia regnat.

100 Christus hic ille potens, immota lege Sacerdos,

101 suscipiens humeris sordes, queis purus et expers,

102 subjectus, patiens, placabilis hostia, Siloh.

103 Hoc semen miseris meliori matre renatum,

104 occurritque lubens, nec ferre indigna recusat,

105 corrupti generis tanto fervore misertum.

106 Pendet ab hoc reparanda satus, renovandaque vita :

107 his pedibus colubri caput est immane terendum.

Page 46: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

46

108 Panditur exulibus laeti domus aurea regni,

109 cumque hoc permissum campos intrare beatos.

110 Firmiter huic quoniam prima est confisa vetustas,

111 gaudia luctifero lapsu sublata recepit,

112 consors facta poli, accensa virtute priori.

113 Quotquot viva fides vinclis huic inserit artis,

114 interitum effugient, ac salva pace fruentur.

115 Interea densos coetus, populosque frequentes,

116 prolifico natura potens eduxerat ortu,

117 extuleratque simul caput Israele profectus,

118 omniparentis opes quaerens exercitus arvi.

119 Quo magis aucta fuit vitiata a stirpe propago,

120 hoc immundities tristem magis exseruit vim.

121 Usque adeo deducta fuit pro tempore pestis,

122 ut nec grata fugae fuerit nec cura medelae.

123 Obruta spes fessa quia cum pietate jacebat,

124 ne micuit scintilla quidem fulgoris amoeni.

125 Et quoniam infectae tam vasta superbia menti,

126 quo neque debilitas, aut noxa ab origine prava,

127 sentiri possent : securos impulit error,

128 nil libertatem et seriem censere futuram ;

129 nec Salvatoris magni fiducia restat :

130 salvus quisquis erat, quem proxima poena manebat,

131 indoluit rector superum, et ductore vocato,

132 (nomine servatum qui se designat ab undis,

133 dum teneros auferre mares edicta jubebant)

134 edocuit quae praecipiat, quae flagitet ardens.

135 Mons erat, aerio despectans vertice nubes,

136 pasturae facilis, diverso germine Sina,

137 innumero exhalans spiramina dia colore.

138 Sed tum terribilis, piceo tum fumidus aestu,

139 flammarum jaculans glandes, liquefactaque saxa,

140 turbae interdictus, reboans immane tumultu.

141 Nam Deus institerat, stellata vectus ab aula.

142 Nec mora, conscendit juga debitus ardua Moses,

143 praecludens animo monitus, et seria caeli.

144 Vocibus exactis, tulit inviolabile fatum,

145 quod regat has terras, quod duriter obliget orbem.

146 Ipse tonans princeps, geminis durabile saxum

147 formarat tabulis : digitoque insculpserat acri

148 quae servanda forent cunctis mortalibus, ipsam

149 si vitam servare velint, patriamque subire.

150 Hoc erat imperium caeli, infinita voluntas.

151 Attulit haec igitur, radianti lucidus heros

152 aspectu, splendore jubar dum obduxerat ora,

153 perpetuam rerum seriem, et moderamina mentis,

154 quae non ulla dies dirimat, mutetve soluta.

155 Lex ea, judicium, testisque, et nuntia sensus

156 divini, quem conatu deperdita nullo

157 assequitur ratio, sed iniqua fronte repugnat.

158 Firma Dei integros indicit regula cultus

159 sincereque homini praestandum suadet amorem.

160 Nitimur in pejus contra, atque obsistimus hostes,

161 vindictam proni malesuado more ciemus.

162 Hoc ubi sed speculum exhibuit malefacta videnti,

163 ultrix saeva, reos facibus confundit Erinys :

164 hinc Christi adventum sitiunt turba effera demum.

165 Impellit stimulus jam vestigare salutem,

Page 47: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

47

166 unde luem relevent, Orco quae adducit hianti.

167 Hic tibi non Mosis donum, nec sacra litata

168 profuerint, sola ista umbram gessere typumque,

169 quod pro delictis nostris placidissimus agnus

170 occidat, et roseum crucis hauriat ara cruorem,

171 sontibus unde pater Placide mitescat acerbus.

172 Id tibi praestiterit, quod fecit saecula Verbum :

173 scilicet haec melior magnis data victima divis.

174 Consilioque igitur magno, lux aurea surgit

175 irradians, qua nil dederat Sol dulcius umquam,

176 optatum magis, et voto fervente petitum,

177 iratum graviter quae terris aethera sedat.

178 Tum semen castae natum mulieris ab alvo,

179 aeternae virtus quam fecundaverat aurae,

180 prodit, et hospes humum per se colit ante creatam.

181 Fit Christus quod condiderat, quod non fuit umquam

182 assumpsit mansitque simul qualis fuit ante.

183 Verus homo, verusque Deus, jam corpore in uno

184 se praebet nec vis majori infirmior obstat,

185 utraque sancta viget, concordi glutine juncta.

186 O quis consensus, quanta haec mysteria divum ?

187 Dissimilis natura prius, se amplexa vicissim,

188 justitiae gemino patriae nunc paret in actu,

189 seque velut ferro insinuat penetrabilis ignis :

190 undique miscetur sine noxa, tunc eadem fit

191 duplex materies, nitet insita flamma, metallumque ;

192 haud aliter splendor Patris sacer, undique carnem

193 ingreditur circumfundens penitusque minoris

194 illustratur opus naturae, et fingitur intus.

195 Unus homo poenam luit, ut peccaverat unus,

196 placarique Deum conformi numine fas est.

197 Flagitii quando nimirum et fraudis abunde est,

198 delapsus servare venit pereuntia regna.

199 Heu, rabies vesana, animos quo concutis oestro ?

200 Ecce ruunt, quorum de causa accesserat ultro ;

201 insidias tendunt, a quo sperare decebat

202 praemia perpetuae sedis. Sublimia caeci

203 mox urbis statuunt Solymae ad praetoria vinctum.

204 Ore venenato certant illudere capto,

205 promissum regem diris insignibus ornant.

206 Contextum spinis horret diadema capillis,

207 et facies pugno miserum contusa tumescit.

208 Cum pedibus palmae clavis terebrantur acutis,

209 membra cruore fluunt mordaci secta flagello.

210 Crux onerosa humeros indigna mole fatigat,

211 lingua sitim relevat permixti fellis aceto,

212 et framea audaci pectus mucrone recludit.

213 Dumque anima adjunctos cedens demiserat artus,

214 injiciunt tumulo, atque accessum milite cingunt.

215 Nempe hoc mundani Christo fuit imperii jus.

216 Namque nec has orbis leges, nec frena petebat :

217 verum aliud sceptrum, major vis, principis hujus,

218 quod more insano non hic sibi somnia fingant :

219 sed meliore statu, quem monstrant atria caeli,

220 non cessurum umquam, sed tota in saecula vastas

221 aucturum vires, quem mortuus inchoat heros.

222 Rursus enim busto evigilat, victorque barathro

223 disrupto monstri Stygii, vitae ambulat usu,

Page 48: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

48

224 solaturque suos, et verba novissima mandat.

225 Tum primum coepta est promissi gloria regni,

226 atque triumphator decus hoc partitur in omnes,

227 qui sua castra colunt infuso Flaminis aestu.

228 Dulce ministerium bona non mortalia spectat,

229 legatis quod habere dedit, sed commoda profert,

230 sanguine restaurata suo, partisque tropaeis.

231 Et veluti cavea resplendens ipse resurgit,

232 sic mortale lutum in melius mors alterat atrox.

233 Hic igitur valuit dejectos tollere ad astra,

234 et lenire graves fremitus, submergere culpas,

235 diversis implens signacula prima figuris.

236 Hostia promeruit pacem jam sanguine sparso,

237 gratia delictis longe praecellit iniquis.

238 Jamque coheredes magno sociamur Iesu :

239 pro natis reputat purgatos conditor altus,

240 in sua depulsos exsultans tecta referri.

241 Sic demum apparet verax mens diva creatrix,

242 divitias animae placidae, immensumque favorem

243 ostendens, salvosque humiles vox blanda profatur.

244 Atque haec ut sano possimus corde tueri,

245 qui fons hinc scateat, quae felix vena bonorum

246 inseritur renovata sacrum in praecordia flamen,

247 subsistensque Deus docet, obsessosque gubernat.

248 Non tamen hic Natus, Pater, aut Agitatio facta :

249 simplicitatis hic est majestas tertia, utrimque

250 procedens, consolator, lucisque repertor.

251 Ille, ubi principium non tum integra machina sumpsit,

252 Nerea nigrantem super incubat, ac fovet undas,

253 vitali ceu sedula avis tegit ova calore.

254 Cum grege legiferum pastorem, gurgite scisso

255 purpurei maris eduxit, veroque Prophetas

256 afflavit cantu, qui electos incolit omnes ;

257 descenditque olim forma sine felle columbae,

258 praecursor Dominum Jordanis ut abluit alveo.

259 Hic jam pectoribus nostris habitacula fixit :

260 erigit, accendit mentes, dat robora vitae,

261 imbelles formans operatur sancta per artus.

262 Hinc est illa Fides, laetos pulcherrima vultus,

263 quae certo assensu Messiae gesta prehendit,

264 ac statuit merito ipsius manare salutem.

265 Terrores adimit cruciatu crebra furentes,

266 tranquillum Nati inculcans pietate Tonantem.

267 Hac sine, producta est exstinctis gratia frustra :

268 nequiquam moritur data victima, humoque levatur.

269 Hoc nos vase decet thesauri condere pignus,

270 quodcumque offertur Christi mercede paratum.

271 Haec placet arca polo, sacraria tanta fovere.

272 Ipsa redemptorem astringit sibi : lucidus auri

273 ut gemmae inclusos ornatus attrahit orbis.

274 Hinc se visceribus mundis illa altera virtus

275 jungit amorifluo motu, superisque propinquos

276 officio fingit, patienti corde benignos,

277 invidiae exsortes. Non ipsa inflata, procaxque,

278 non sibi plus alio indulget versuta, nec ullos

279 abjicit a tergo spretos, non obvia bilis

280 aestibus, injustis adversa, hostisque malorum,

281 indefessa ferens durum, veri inclita custos,

Page 49: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

49

282 nesciaque interitus, operando nescia metae,

283 inque homines, ipsumque Deum perfectio summa.

284 Hac dempta, humano nec quisquam nomine dignus,

285 sed fera proferri meruit, sive aeris acutos

286 clangores statua effundens, causae inscia et actus.

287 Spes cor praeterea pacatum interrita fulcit,

288 operiens dotes alieno munere habendas :

289 immortale bonum, quod patria donat aperta,

290 auraique feracis opus largitur ab astris.

291 Praemiaque hoc misero in coetu non irrita captat.

292 Aerumnas totidem, tot perniciosa laborum

293 agmina componit levius. Quia firma precatur

294 auxilium ducis invicti, qui assistit alumnae,

295 immotamque juvans, optata levamina praestat.

296 Quamlibet insanis cymba haec quassata procellis,

297 marmore. Jactetur dubio fatumque minetur

298 extremum rabies : velis tamen ostia prendit,

299 atque salutiferum celebrat servata magistrum.

300 Nam, quia tanta animis fiducia pendet ab illo,

301 accelerat maturus opem pretioque cruento

302 liber at ereptos fracto de carcere Ditis.

303 Ipse Pater venia fragiles dignatur, ob hujus

304 justitiam et meritum fratris communicat omne,

305 non dura abjiciens languentum facta Gehennae.

306 Denique in exemplum nobis haec praevia cessit

307 integritas, simili ut lucescant corda decore,

308 ductorisque legant stabili vestigia passu.

309 Namque opera ut Stygiae bellator destruat aulae,

310 et meliore via doceat procedere justos :

311 unicus adversum luctae prorumpit in agmen.

312 Dumque redit victor, nos in sua castra receptos

313 adseruit, jussitque sequi qua pergeret ipse.

314 Ergo, qua recti trames sei inclinat, eundum,

315 et tabulae, denis quas monstrat norma figuris,

316 figendae interius : mensque enitatur in ambas,

317 ut cultu digno caelestia debita praestet.

318 Scripturae munus laetissima nuntia profert,

319 Tartarei fraudes anguis cessisse repulsas

320 qui crudeli odio grassatus, debile turbat

321 hoc genus, impellens diro molimine mentes.

322 Subsidio miseris festinat gratia Christi,

323 et flatu aspirat fortes in pectora motus,

324 unde Dei mites statuit fiducia sensus

325 et niveo pietas exsurgens flagrat amore,

326 instigatque animos resides assuescere justo.

327 Non ingrata Patri namque obsequiosa voluntas,

328 grandia quae affectat carnis sub mole labanti,

329 et quantum potis est, recti data jura facessit.

330 Conciliator enim perfecta haec reddidit ante

331 et cultus perfert ad caelica templa reorum

332 acceptos, quoniam simul acceptissimus ipse est.

333 Hinc ab humo bonitatis odor prorumpit in altum,

334 et sacra caelicolum rutilant accensa per ignes.

335 Spargitur inferius suavis fragrantia famae,

336 quae laudes resonat superas, et adauget honores,

337 doctrina, exemplisque alios invitat honestis.

338 Idcirco sincera fides consistere nescit :

339 sordibus assuetis animus cum se inquinat audax,

Page 50: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

50

340 indulgens morbo semper pejora gerendi,

341 neu fugere eventus tristes, horrendaque fata,

342 quae tergo impendent, venturaque damna minantur,

343 aut jam praecipites miserandis casibus urgent.

344 At contra pulchrae pietati praemia restant,

345 centenis vicibus geminum pensanda per aevum.

346 Et simulacra boni tenui spectata nitore,

347 desuper ingenti pretio exornata relucent.

348 Nonne Sareptanae subeunt monumenta figurae ?

349 Dum vidua extremae cum caro proxima morti

350 filiolo, jussis fungentem pascit Eliam ?

351 Illa quidem peritura famis rabie, exiguum far,

352 palladis et laticem sermoni credula promit ;

353 dum promit, crevisse videt, quae auferre timebat :

354 tota domus, vates, natus, bene fidaque mater

355 servantur. Non fracta Ceres, non humor olivi

356 deficit : hospitio tectum hoc Ecclesia legit,

357 unde voluntatem superam vicinia discat.

358 Insuper ipsam animam, quam Parca abduxerat aegro,

359 divino doctore puer per membra recepit.

360 Diditur hoc late factum, praeconia surgunt,

361 et faciens miranda Deus cognoscitur inde,

362 turbaque sei justos ad cultus plurima vertit.

363 His benefacta hominum compensant numina donis.

364 Quare agite ad Christum mentes attollite laeti ;

365 mitis enim lustrare docet sua signa magister,

366 vivendi instituens expertem crimine normam.

367 Nempe hic Pontificis supremi Sacra peregit,

368 dona ferens proprio rorantia sanguine ad aram.

369 Hic sacer ille Dei generisque rei mediator,

370 a dextris solio residet, lenitque parentem,

371 pro nobis interpellans, non immemor umquam.

372 Nec dubium, quicquid sub nomine poscimus isto,

373 sponte sua offerri, nec caelum obsistere votis.

374 Tantus amor, cum pura fides prece pulsat Olympum.

375 Quando animis igitur stimulus crudeliter urget

376 flagitium, miseris invito e pectore lapsum :

377 huc statuenda fuga est, hoc pressi cordis asylon

378 auxilio levat, et fessis dat habere quietem.

379 Namque ideo humanos inductus nascitur artus,

380 ut carnem, nigri quam fraus turpaverat hostis,

381 in sua regna trahens, purgatam sorde maligna,

382 restituat salvam, caeli plaudentis in arces,

383 morte sua reddens, aeterna quod abstulerat mors.

384 Haec est nimirum majestas inclita Christi,

385 cujus in adventum tam suspiramus ovantes,

386 ut sibi fidentes promissa in gaudia ducat.

387 Nam decreta polo simul ac processerit hora,

388 caelicolum stipante manu prodibit in auras,

389 et tuba sopitos ima tellure ciebit.

390 Ante thronum pariter stabunt justique malique,

391 vulneraque ostentans, haec fundet ab ore redemptor.

392 "Eia agite exhaustos post tot mea turba labores,

393 postque tot aerumnas mundi, Satanaeque furores,

394 eia agite electi jam praemia sumite digna,

395 praemia tot fidei virtutibus exspectata.

396 Jam tandem liceat nostro considere regno,

397 alloquioque Dei sine labe et fine potiri,

Page 51: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

51

398 omne tenere bonum, gignit quod flammeus aether."

399 Mox aciem flectens turbae de parte sinistra,

400 majus ubi vultu maerenti confluet agmen.

401 "Ite igitur, quo vestra vocant opera, ite, profani,

402 his sua parta salus, vos tanta absistite sede,

403 ite sub aeternos ignes, malefida propago.

404 Cum duce Tartareas infra regnate per umbras,

405 illic perpetuas scelerati exsolvite poenas,

406 immortale malum, detestandos cruciatus.

407 Quodvis inferni monstrum desaeviat in vos :

408 monstrum horrendum, atrox, rabidum, crudele, tremendum."

409 Sic miseros agitent, ut si Plutona movere

410 quid queat, heu casus miserari possit acerbos.

411 Cum Satana injustis haec vita aeterna parata est.

412 Et sic finis erit : prostratis victor Iesus

413 hostibus, immenso tradet cum jura parenti,

414 aeterno aeternos producens ordine soles.

415 Haec ut certa animis per humum innotescere possint,

416 nec fructum rapiant tantarum oblivia rerum,

417 spiritu ab aeterno sacrata volumina luci

418 tradita sunt, homini quae munera tanta reservant

419 et doctrina sacri jam spargitur undique verbi,

420 a quo notitiam visu exhaurimus aperto.

421 Qualis materna fetus circumdatur alvo,

422 nutrimenta trahens membris vitaeque parandis,

423 donec felici maturus solvitur ortu,

424 luminaque aurati spectat blandissima Solis.

425 Sic circumsaeptos genitrix Ecclesia, verbi

426 cognitione Dei nutrit, cur atque fidelis,

427 donec ad aeternam lucem nos grata vocarint

428 tempora, ubi vita continget mollius uti,

429 et divos caeli cum magno auctore tueri.

430 Id quoque testantur variis mysteria formis,

431 doctrinae certos verae obsignantia sensus.

432 Jamdudum resides animos oblivia taetra,

433 Christe, tui meriti coepissent : rore sacerdos

434 divino ablueret ni corpora nostra, parentis

435 heu primi lapsu foede turpata maligno.

436 Aut ni farre pio, Lenaei et muneris usu,

437 carne tua et fuso frueremur sanguine, Christe,

438 cuncta per indignam memorantes saecula mortem.

439 Haec posuisse sibi fundamina firma necesse est,

440 qui petit astrigeras invictis passibus arces :

441 haec via sola animas caeli in penetralia ducit.

IMPERIORUM ET ECCLESIAE CUM DUPLICI SOLIS MOTU COLLATIO.

P1_09 v.1 Qui lumen nitidi carpis spirabile caeli

2 vitalesque hauris auras, genus ante ferarum

3 cui datur erectos vultus attollere Olympo

4 auctorisque Dei sedem spectare supernam,

5 quae tibi mens ? Quando illustri ratione per axem

6 providus ingrederis stellis ardentibus aptum ?

7 Aspice, praecipiti ruit ingens machina lapsu,

8 sidera tot vulgo pascens convexa, tot orbes.

9 Fertur in abruptum, qua lucida se exerit Eos,

10 igneaque Hesperio deducit semita ponto.

Page 52: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

52

11 Jamque faces cunctas, certa statione revinctas,

12 et cursu ambiguo palantes aethere summo,

13 torquet, agens secum rapida vertigine circum.

14 Longa ruit subitum veluti per inania telum,

15 quod valido torsit cornu immedicabile Parthus.

16 Fit fragor, insultant fremitus, striduntque tumultu

17 omnia terribili : dicas ruere atria caeli,

18 et ruerent, nisi majestas divina futuros

19 (hoc metuens) casus fundasset origine tanta.

20 Verum ne species cunctis foret unica rebus,

21 omniaque aeternum motu ferrentur eodem,

22 ne fixus proprio semper sub limine Phoebus,

23 partem aliquam infenso penitus deperderet aestu

24 adversique soli plaga, frigore pressa nivali,

25 nec fruges homini, pecori nec pascua ferret :

26 addidit omnipotens alios sator ordine cursus,

27 unde vices melior varias natura teneret.

28 Emicat effulgens nimbo Sol arduus aureo,

29 qualis, ubi virides per Cynthi Delia saltus

30 virgineo comitata choro venit, armaque gestat,

31 et nitido vultu late supereminet omnes.

32 Ille diem infundit terrae, tenebrasque nigrantes

33 pallentes Erebi pedibus contundit ad umbras.

34 Hinc atque hinc socii stipantes agmina jungunt,

35 et ducis agglomerant lateri. Mars fervidus una,

36 Idaliaeque volat Veneri gratissimus ignis,

37 flammaque Mercurii communis, et humida Luna,

38 lampade fraterna coalescere cornua gaudens.

39 Altius ingreditur processu Juppiter udo,

40 et calido pede versat iter : tum falce recurva,

41 frigidus incedit genitor, non passibus aequis.

42 Omnibus idem amor, et placidae concordia mentis.

43 Leniter adverso mites certamine tendunt,

44 tempora qua referens Vesper nocturna, rubentes

45 cursum Memnoneae signat genetricis ad oras.

46 Annixi torquent gressus, gyroque, resistunt

47 stridenti aeriae molis durumque furorem

48 immanesque levant iras revolubilis alti.

49 Hinc dubio veniunt gratae discrimine luces,

50 et noctis tepidae somni, mensesque pudica

51 quos thalami custos sobolis numerabit ad ortum,

52 quos ipsi agricolae, glebas cum vertere aratro

53 conveniat, cum fructiferis sua semina campis

54 sint credenda, dehinc flavis inducere aristis

55 messorem quando felici Astraea vigore

56 nuntiet, extremo fugiens quae limine agrestum

57 cessit, justitiae cernens pia signa per illos.

58 Hinc ver purpureum, Zephyri hinc spiramine laeto

59 laxant arva sinus, pictorum germina florum

60 exsurgunt, speciesque creat vapor humidus omnes.

61 Spicea sic aestas Cerealia munera profert,

62 et granum, quod humi exstinctum jam putre latebat,

63 erigit in blandos jucundo fenore soles,

64 maturoque coquit sitientes lumine messes.

65 Succedit gravidus donis Autumnus, et umbra

66 pampinea innexus frontem, laetissima ducit

67 praemia, opes divum dono tellure creatas.

68 Rustica praeduro manuum tunc turba labore

Page 53: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

53

69 dulce inter nectar potitur, curasque resolvit.

70 Post, glacialis hiems totum populatur honorem :

71 dejicit illa nives, nec non cava flumina nectit,

72 ante focos homines, pecudes ad stramina cogit.

73 Dira quidem aspectu, sed non minus utilis arvis.

74 Candida nam vicibus requiescunt aequora gratis,

75 et sopita foris tepidus per viscera viva

76 spiritus intus alit, solitumque instaurat ad usum.

77 Ni faciat, tenui nec caespes prodeat herba.

78 Hinc gelido Capri sub sidere Cynthius imo

79 tramite dilapsus, propius vestigia vertit,

80 atque idem vicina terens sub limine Cancri,

81 quadrupedes nostro reflectit vertice anhelos.

82 Hinc Aries ac Libra pares noctisque dieique

83 evolvunt geminis caeli sub partibus horas.

84 Denique tot placidus Solis, comitumque suorum

85 commoda progenerat motus, clarescat ut inde

86 artificis miranda manus, divina potestas.

87 At non haec leviter sunt ordine condita nudo.

88 Aut ita casus agit simplex : latet altior istis,

89 non indigna oculis pulchrae rationis, imago.

90 Gens hominum bifido sese discrimine scindit :

91 imperium duplex, mundi duo sceptra per oras,

92 dispar praeterea species, atque usus utrisque.

93 Quippe ita digessit summo pater altus ab aevo.

94 Ardua pars prima est, condensoque agmine fertur,

95 inclusi reges, ac tota potentia terrae,

96 magnanimi heroes, factis praeclara gerendis

97 nobilitas, ditumque cohors, ac copia vulgi.

98 Hi sine more, sua pro libertate seruntur ;

99 cuncta trahunt, retrahuntque simul : furor omnia versat

100 improbus, exsistunt immanes saepe tumultus,

101 exitium saevasque minantur fata ruinas.

102 Vergere ad interitum, casus invadere credas

103 vitari quos posse neges, melioraque ferri.

104 Spes cadit, inque dies fervens desaevit Erinys.

105 Tot caecis subeunt infausta pericula turbis,

106 quot mare sollicitant Borea insurgente procellae.

107 At contra placido pulchrum conamine fertur,

108 aurea gens, divis propior, gens digna favore,

109 orta polo, despecta solo, contraria primis :

110 undique per terras humili dispersa caterva,

111 quam pietas, et rectus amor devinxit in unum.

112 Obvia consiliis regni se opponit iniquis,

113 effera coepta regit, justas moderatur habenas,

114 quod grave, quod durum, divina mitigat arte,

115 eventu placido casus quoscumque serenat.

116 Hac sine, fatalis nequeat subsistere mundus ;

117 haec, columen, rerum e fundo fastigia servat.

118 Inde oritur certo insistens Spes caelica vultu,

119 sacra Fides, firmisque ligans Dilectio vinclis.

120 Addunt se dulces socias, pariterque feruntur,

121 justitia, amplectens pulchris bona plurima membris.

122 Omniaque argutis spectans Prudentia ocellis,

123 nec non, quae varios animorum temperat actus,

124 fortiter invictas subigit quae in tristia mentes.

125 Tum vires jungunt solidas, rapidisque resistunt

126 vorticibus populi effreni. Dumque optimus hac stat

Page 54: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

54

127 Rex rerum, exiguis numero victoria parta est.

128 Sic, ubi laudati durum genus Israelis,

129 Aegypti longa pressum dicione gemebat,

130 jamque Dei monita impulerant exire, locosque

131 explorare novos, fragrantem nectare terram,

132 aerei mellis dono lactisque fluentem,

133 ibant, promissis fastidia tanta levantes,

134 ignari superum, jussisque incredula turba.

135 Saepius horribiles insurrexere tumultus.

136 Seditio stimulos vulgo malesuada rebelli

137 injiciens, cladem miseram ac damna aspera movit.

138 At sacer occurrens Moses, et fidus Aaron,

139 insignes pietate ambo, meritisque valentes,

140 auxilium fatis dextrum statuere sinistris.

141 Apparet species melior, felicius omen :

142 tranquillis adversa modis sub tuta residunt,

143 commixtus Furiis placide compescitur ardor.

144 Sic eadem nostri postquam fors temporis aevo

145 turbida proterret, fervens furit undique mundus,

146 pectora tabifico morsu pavor anxia pressat ;

147 ipsa tamen dextra miserans accurrit amica,

148 insani generis caecos Ecclesia lapsus

149 conciliat, portuque infert laetata secundo.

150 Discite mirandas naturae agnoscere formas.

151 Nil equidem per humum, summo sine numine factum

152 tergemini genitoris : eum celebrare perenni

153 laude decet, votis sanctum Paeana canentes.

CARMEN DICTUM CUM JAM AUCTORITATE CAESARIS FERDINANDI PRIMI

CREARETUR POETA LAURATUS.

P1_10 v.1 Nascere festa dies, laeto jam nascere caelo.

2 Auratas suffuse genas splendore rubenti

3 matura placidos ad gaudia Lucifer ortus.

4 Hanc mihi, cum primum dilectae matris ab alvo

5 auras hausissem vitales, aequus Apollo,

6 et Musae comites lucem statuere sacratam,

7 aera mulcentes blandum vario concentu.

8 Hanc ego, sive agerem Getico deprensus ab hoste,

9 semper honoratam sollemni munere haberem.

10 Ecce triumphales jam me sacra praemia lauri

11 obvelant, serpuntque comas et tempora circum,

12 lauri victorum decus, atque insignia vatum.

13 Conspicis illustrem nostra quam fronte coronam,

14 gymnasio huic, genitus Friderico Caesare Caesar

15 munus habere dedit, ter Maximus Aemilianus,

16 atque hac instituit dignos ornare Poetas.

17 Intermissa diu sed cum sine honore jaceret,

18 Fernandus numen terrarum, et regius heros,

19 restituere suos hanc Maxmilianus ad usus,

20 jamque caput nostrum tanto dignantur honore.

21 Salvete o priscos imitati utrique parentes,

22 vestra potens virtus aeterna laude feretur :

23 hanc imitabuntur gens orta nepote nepotum.

24 Imperium felix trifidus mirabitur orbis

25 et nomen tota dignum prae stirpe Quiritum,

26 perpetuum nomen merito, Fernande, tenebis.

Page 55: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

55

27 At quae digna tuis referam praeconia factis ?

28 Dum reficis pressas Maxaemiliane Camenas,

29 collapsamque pio consensu restituis rem.

30 Qualis vir Macedo divinum amplexus Homerum est.

31 Nocte fovens pictis pernota poemata stratis,

32 deliciasque, ducemque, suum solamen in armis :

33 talis et ipse sacras clementer respicis artes

34 totque inter regni curas ea maxima surgit,

35 instaurare decus Phoebo, Nymphisque novenis.

36 En erit, ut liceat tua dicere facta Poetis,

37 Herculeis postquam Thraeisso viribus hosti

38 congressus, referes patriae victricia signa,

39 atque canem Scythicum lacerum crudeliter ora,

40 distortumque manus post terga, ad flebile duces

41 supplicium : Christi gratabitur undique coetus

42 et Divi superas resonabunt laudibus auras.

43 Surge age, surge, dolor justas nunc armet in iras,

44 certatim sese quisque exhortantur in arma,

45 fidentes animo forti, atque in utrumque parati :

46 aut posuisse animam, pulchraeque occumbere morti,

47 aut turpem infando exitio propellere pestem.

48 Fata viam invenient, aderitque vocata Dei vis.

49 Audenti fortuna manus tibi porriget aequas,

50 proque focis, Christoque tuo nunc proelia surgant.

51 Proelia nunc surgant, arma armis congrediantur,

52 Increpitent frameae frameis, rigidi ensibus enses,

53 projiciant tormenta globos fulgore furentes,

54 scuta virique cadant, volitent liquido aere tela

55 grandinis in faciem, gemat horrida quadrupedantum

56 pulvere tecta acies, sint vulnera dira, necesque,

57 impetus atque fremor ; reboent immane fragores,

58 aerea terribili raucedine cornua clangant :

59 mors sola ante oculos, melior sors ista reposcit.

60 Vincat amor patriae, pietas, laudumque cupido.

61 Exorere o tandem miseris tot manibus ultor,

62 qui Mahometigenam terraque marique latronem,

63 vi vel fraude potens, noctuque dieque sequaris.

64 Has petit exsequias varia gens obruta strage.

65 Ipse ultra Tanaim patriis ejectus ab oris,

66 funera tot videat numquam sperata suorum,

67 teque decem nimium horrendum experiatur in armis.

68 Graecia Tyndaridis si per duo lustra puellae

69 raptorem bello petiit, delevit et urbem,

70 quid prohibet pro mille animis, quas improbus una

71 luce trahens, dirum excruciat, captasve trucidat,

72 lustra duo, seu dena magis consumere bello ?

73 Et rabiem indomitam tanti compescere monstri ?

74 Nimirum haec ea sunt Danielis visa Prophetae :

75 belua bis denis dum cornibus horrida prodit,

76 in qua, se facies aperit sub fronte nefanda,

77 caelitibus certans, blasphemaque jurgia fundens.

78 Scilicet hic Christum blasphema voce lacessit,

79 in superos, hominesque furit turpissima Erinys.

80 Corruat ergo tuis manibus, gemituque cruentam

81 sternat humum, nec sit tanti plus causa doloris.

82 Jam Dravum, Savumque undanti sanguine cerno

83 spumantem, et nostros sua jubila tollere caelo,

84 propugnatori praeconia laeta ferentes,

Page 56: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

56

85 jam cecidisse hostes Germanis gentibus unam

86 Europam atque Asiam fieri Libyamque calentem.

87 Ismeni, Alphei latices, et pabula Graia

88 Teutonicus gustat sonipes, via tuta per urbes

89 infensas, scandunt vates Helicona virentem

90 et juga Parnassi ; potant Aganippidas undas,

91 singula mirantur, gaudentque in imagine rerum,

92 quas vatum prius e scriptis hausere legentes.

93 Carmina sola tuae laudes, tuaque inclita virtus,

94 qua tantis meritum officiis, de sede paterna,

95 extollent, astrisque deum sublimibus addent.

96 Tu vero surgens florentibus integer annis,

97 Carole, magnanimum heroum decus atque parentis

98 optima spes, dulcis doctrinae munera grata

99 qui tantos fervore foves, et mitia castra

100 Palladis ingressus, te exerces aequore aperto,

101 perge viam, nec cede malis, audentior ito,

102 ac juga virtutum victrici mente capesse.

103 Viribus huc totis, vasto huc molimine tende :

104 quod grave nunc opus est, erit exoptata voluptas.

105 Nescio quid de te laeti praesagia nostris

106 offundant animis. Velut auguror, ille futurus

107 Carolus es, magni rector justissimus orbis ;

108 imperium fratri sero qui debilis aevo

109 tradidit, et rerum jam sponte reliquit habenas,

110 post tantum nomen partum praestantibus ausis.

111 Haec super imposita nobis Daphneide lauro,

112 sit cecinisse satis : vos o vos robora menti

113 sufficite Aonides, quibus olim carmine docto

114 exsurgam, liceatque virum volitare per ora,

115 hoc tanto in numero tamen haud extrema terenti.

116 At vos heroes, dictis qui advertitis aures,

117 Princeps Palladii imperii celeberrime Edere,

118 vosque alii quos ornat honor virtutibus amplis,

119 accipite haec animis juvenilia dicta serenis,

120 surgentemque novo afflatu defendite vatem.

121 At qui, Mome, lates, carpendi percitus oestro,

122 qui nostro infelix (dirum) marcescis honore,

123 dente Theonino qui pessimus optima carpis,

124 carpe recens coeptum, rumpantur ut ilia, carpe,

125 haec tamen ut spectes animo indignante necesse est ;

126 et mox Ibis eris, foedo si gutture latras,

127 et te digna manet quae mansit poena Lycamben,

128 perpetuum nomen sic Zoile foede tenebis.

VOX CHRISTI AD MORTALES PLENA GRATIAE, ANTE DIEM JUDICII.

P1_11 v.1 Immani quid enim juvat indulgere dolori ?

2 Nec subit in mentem, meriti quae praemia nostri ?

3 Maturate viam, stimulis quos dira suburget

4 vis Erebi, terretque infrendens janitor Orci.

5 Ardentes quos cura coquit, luctusque, pavorque,

6 aut Stygius princeps deludit imagine falsa,

7 regnorum immemores caeli, propriaeque salutis.

8 Mutandae sedes : non haec mortalia sceptra

9 gens te caeca manent, aut his considere terris

10 aeternum data fata jubent. Melioribus annis

Page 57: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

57

11 quin mecum celso posthac domineris Olympo.

12 Tu modo pone animum nil tantae sortis egentem.

13 Ecce manus, vasti sociantes foedera mundi,

14 assuetosque pedes rutilas substernere stellas,

15 ut maculent tabo priscum fluitante decorem.

16 Quod caput ingentes nutu molitur habenas,

17 contextas portat saeva ad ludibria spinas,

18 ambrosiaeque comae divino vertice vulsae.

19 Ora serenatum terris reddentia caelum,

20 tunsa rigent pugnis, turgescunt lumina fletu,

21 lumina, et abstrusi latebras rimantia cordis.

22 Mens, quam nulla umquam rerum prudentia fugit,

23 luditur, et dictis miserum mordetur iniquis.

24 Respice, pectus hians immani vulnere, apertum

25 erga mortales aegros testatur amorem :

26 solus hic inflexit memet descendere ab astris.

27 Ceu quondam aerio suspensus stipite serpens,

28 dat lucem tabe infectis, reficitque tuentes,

29 ne mors atra animas sub tristia Tartara mittat ;

30 talis ego affixus celsa trabe, sparsa venenis

31 corda levo Stygiis, ac lumina morte resigno,

32 dum me perlustrant crudelia vulnera passi.

33 Immemorem facti veteris nova gratia patrem

34 demulcet, vitamque offert renovata perennem.

35 Pax animos intrat lassos, et nubila pellit.

36 Sceptriger inferni cum terrifico comitatu,

37 victorem late loca per Cocytia sensit,

38 et nunc indignans perfert immania vincla.

39 Felices redeunt anni, caelestia regna,

40 nulla ubi venturos noverunt tempora fines :

41 solus amor vestri tot ferre indigna subegit.

42 Me sequere e duro certamine mortis euntem,

43 nec trepida nostram cervici imponere molem,

44 ferre jugum, quo non levius per colla recumbit.

45 Disce viam ad caelos ex me verumque laborem.

46 Non (ut rere) meo considit pectore fastus,

47 turbam humilem regnis cupidus prohibere supernis ;

48 sed mitis bonitas haec per praecordia flagrat,

49 omnes alliciens : nil quicquam tale merenti

50 obtrudens homini vitas et gaudia divum.

51 Quicquid erit, superare licet ; me me duce gressum

52 corripite, infractique animos offerte periclis,

53 nam brevia, et rabie non sunt nocitura minarum.

54 Deliciae fragiles, Sirenum murmure blando,

55 oblitos aevi melioris Averna per alta

56 detrudunt, onerantque aeterno gaudia luctu.

57 Utque sub aestatem primam frondentia rident

58 germina, perque solum jam formosissimus annus ;

59 mox canae reditu brumae, jucundus in auras

60 vanescit vigor, ac facies tristissima surgit,

61 haud secus, aetherei spirat dum gratia verbi,

62 omnia per terras rident secura ; sed illud

63 auferet atra dies, supremo examine crimen

64 vestigans. Tum vero horror, tunc ibit in ignes

65 turba nocens mundi, tantum aspernata favorem,

66 quo ductus, patrii reserabam limina regni.

67 Solus amor vestri tot ferre indigna subegit.

68 Ergo agite ad monitus conversi lumina tantos,

Page 58: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

58

69 ferte gradum propere : patrias exquirite sedes,

70 posthabito rerum vano splendore venite.

71 Justitiae scatebras sitientia corda venite.

72 Hic domus et patria est, generis qua maximus auctor

73 subnixus solio stellanti temperat orbem.

74 Quos labor irrequietus agit, pondusque malignum

75 urget humi pronos, requies hic certa, venite.

76 Tollite quisque jugum, me angusto calle sequentes.

77 Est iter ad regem, polluto foedere qui vos

78 excussit celso imperio, quo sanguine sacro

79 quaesiti tandem reditus. Simul ite frequentes :

80 nemo ex hoc numero mihi non servatus abibit.

81 Dum sinit hora fugax, dona haec captate : priusquam

82 gratia se indigno de corde avertit, et aufert.

83 Vita vigens, homini divum penetralia pandit,

84 horrida mors eadem ferrato vecte recludit,

85 objicibusque ambit solido ex adamante retortis.

86 Jungite amicitias, amplexus, oscula ferte

87 fraterna, et socios spretae vos addite genti.

88 Si genus invisum jam nunc, si vilia sceptra

89 temnitis, atque nefas solum est mea signa tueri,

90 at sperate Deum memorem, ultoremque tremendum.

91 Hoc coram, laeto vos detestabor in aevo,

92 abjurans, vestrique negans miserabile nomen.

93 Spectabunt alata phalanx, devota beatis

94 caelicolum choreis ; spectabunt aethere pulsos,

95 qui per mundum animis dudum incessere superbis.

96 Quin igitur laevo mecum reflectite portu,

97 qua via Tartarei ducens Phlegethontis ad undas,

98 pectora suppliciis miserorum improvida turbat.

99 Tendite magnanimi tot per discrimina mecum,

100 ad laetos superum coetus. Utque ardua lustra

101 tutius intretis, vires sperate supernas.

102 Accincti verbo casum superabitis omnem :

103 hoc gressus dubios regat, ac vestigia firmet.

104 Cernitis extremam signent quae munera metam ?

105 Et tamen attoniti spatio insudare negatis ?

106 En, pater ipse manum sacram protendit, anhelos

107 excipiens, regnique locans in parte : cohortes

108 aetheriae inclamant, studiis plausuque faventes.

109 Ferte viam celeres, ad gaudia parta venite.

110 Ut fluitans quondam sopito cymba magistro,

111 errabat pulsata fretis, et turbine nigro,

112 jam jamque assimilis demersae, aestuque solutae ;

113 me tamen excito, per aquas interrita fertur,

114 et servata malis, pleno subit ostia velo.

115 Sic, classi addixit sese quicumque meorum,

116 ac durans timido festinat in ultima cursu ;

117 auxilio evadet nostro, tutusque tenebit

118 quos optat portus, ubi palmae gloria surget,

119 cui non ipse modum, nec rerum tempora pono.

120 Hunc petite, o properi, portum, mea turba, venite.

IN NUPTIIS ALFONSI DUCIS FERRARIAE

CUM BARBARA DIVI FERDINANDI I. IMPERATORIS FILIA

P1_12 v.1 In mare ter denos qui fluctus vortice torquet

Page 59: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

59

2 fluviorum rex, Eridanus, sese extulit alveo ;

3 propter aquas, miseri casum Phaethontis, et inde

4 tempora dinumerans rerum, ac volventia fata.

5 Stant circa Dryades, multum quas paenitet, alnos

6 proceras teneram formam mutasse sororum,

7 et molli pluma fratrem duxisse senectam,

8 solantem curas longo per inania cantu.

9 Ecce aliud visu objicitur, spes certa futuri,

10 namque duae subito pennis in nubila surgunt

11 e ripis aquilae, perplexosque orbibus orbes

12 impediunt, celerique fuga nituntur ad Arctos.

13 Illic per tractus liquidos Jovis armiger ales

14 librabat pulchros artus, sociasque volantes

15 agnovit, lateri agglomerans : mox pace feruntur

16 unanimi, et pariter capita inter sidera condunt.

17 Felix augurium senior divosque salutat.

18 "Imo, ait, haec rebar ventura, Alfonse, sub auras,

19 Alfonse egregium Latii decus, inclita patrum

20 gloria, queis ducibus fama super aethera nota

21 jam mecum multos annos Ferraria gaudet.

22 Quae prima expediam, quae deinceps ordine pandam ?

23 Tune Alfonsus eris quem numina magna volebant ?

24 En quae Germanis fortissima pectora ab oris,

25 terrarumque aliis de partibus ad tua regna

26 descendent, visuri omnes ingentia honorum

27 praemia : Caesareo postquam de stemate Nympha

28 amplexus petet aequa tuos, dulcesque hymenaeos.

29 Salve, Fernandi splendor, veneranda virago,

30 cui mentem insinuans Divum pulcherrima Virtus

31 obsedit, jussitque suam dediscere totos

32 omnigenum vitiorum aestus, puramque nitere,

33 ceu roseo incedens per sudum Lucifer ortu.

34 Cui mores ultraque et membra decora juventae,

35 ipsa tot illustres Natura industria dotes

36 concessit, nostro quot volvimus aequore pisces,

37 quotve avium resonant vicinos milia saltus.

38 Huc ades, o princeps divino munere pacis

39 Mavortisque potens studio, tibi ducitur uxor,

40 non indigna toro tanto, tu dignus et ipsa.

41 Incipe transvectam blando cognoscere risu,

42 omen laetitiae, et longum durantis amoris.

43 Hanc quibus auspiciis urbem se attollere cernes,

44 Herculeamque domum ? Dum tanta potentia magnorum

45 Austriacum vires renovat, jungitque volentem.

46 Ut placide ostentat conceptas pectore flammas

47 Romulidum imperii ter maximus Aemilianus

48 arbiter ? Horrentes Scythiae qui versus in hostes

49 pro patriis aris, ac libertate suorum,

50 aeternas laudes victriciaque arma reportat.

51 Quantum Fernandus contracto foedere sponsae

52 gaudet ovans ? Turcis notum et lacrimabile nomen.

53 Quem sese ore refert spes optima stirpis avitae

54 Carolus ? Atque alii mollis quibus obstitit aetas.

55 O decus, et partum nostris per saecula foedus.

56 Spargite humum teneris viridantia floribus arva,

57 Idaliasque rosas, et vivaces amaranthos,

58 narcissique ignem pedibus submittite Nymphae.

59 At vos caelicolae, queis terra Oenotria curae,

Page 60: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

60

60 tuque harum imprimis rerum Saturnia Juno

61 inventrix, meritum coeptis advertite numen,

62 felicique sacros vinclo constringite amantes.

63 Ut tenera in viridi vitis se subjicit ulmo,

64 et gravidos fetus roburque acquirit in horas,

65 sic pia fatalis duplicentur gaudia taedae,

66 atque herous amor grandaevos crescat in annos.

67 Ut reduci tellus sumit sub vere decorem,

68 producitque suos uberrima germina natos,

69 germina multiplices populis servanda sub usus :

70 sic thalamo exsurgat proles, virtute futura

71 egregia, atque ortus caelo praeest antibus ausis

72 inserat, immensumque labanti serviat orbi.

73 Nulla dies pacem generi, sociataque rumpat

74 vincula, nulla dies in pejus coepta reflectat,

75 sed meliora magis semper magis omnia vertat.

76 Sic placitum, sic relligio jubet aetheris alti.

77 Haec eadem stabili firmantes omine Parcae

78 jamdudum voluere suos praetexere fusos."

79 His dictis urnam genitor capit, imaque fontis

80 tecta subintrat, agens spumantes undique gyros,

81 praecipitatque moras, fluvium ad vada salsa relaxans.

82 Vicini colles grato clamore resultant,

83 aurea felices o vivite saecula amantes.

IN HONOREM CAROLI SIGONII. ORATORIS PATAVINI. ACRON.

P1_13 v.1 Medoacus thalamo cunctantem in margine ripae

2 Auroram exspectans, udas haec Naiadas inter

3 et faciles rauca fundebat voce Napaeas.

4 Per volucres illas varia quae fronde residunt,

5 et diva gaudent surgente, diemque salutant,

6 una mihi reliquas superat Philomela canendo,

7 dum Terei fraudem, patriasque recenset Athenas.

8 Sic bonus ipse alios longe supereminet Acron.

9 Seu res priscorum, nostri seu temporis acta

10 commemorat, calamo permulcens flumina nostra.

11 Nemo sub Euganeis certet tibi montibus, Acron.

12 O quoties ipsum recubantem gramine nostro,

13 miratae audierunt Charites, ternisque legentes

14 diversos flores calathis, arcana dederunt

15 munera ; tum nostrae (quia deduxistis ad aures

16 partem aliquam venti) requierunt murmura lymphae,

17 nec memor ipse mei lente picta arva secabam.

18 Dedecori est viduis arescens uva racemis,

19 vallibus absentes herbae, altis montibus umbrae,

20 mortua culta satis, exstinctae fontibus undae ;

21 at mihi si (quod fata vetent) gratissimus Acron

22 his abeat terris, una decor omnis abibit,

23 atque aliquis nostro quondam detentus in ervo,

24 jam rediens, quid non subvertunt diceret anni,

25 hic quoque Medoacus majori fluxerat alveo.

26 Splendida queis caelo Mutine te laudibus aequem ?

27 Italidum Mutine Nympharum gloria, talem

28 ad nostros fines quianam transmittis alumnum.

29 Credo equidem Geniumve loci, celebresve sepulti

30 haec eadem ut faceres monuisse Antenoris umbras.

Page 61: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

61

31 Vidi ego, dum genitor me tecta in lata vocasset

32 Adria, sollicitas spumanti marmore natas

33 vestigare oculis incognita praemia gemmas,

34 cum pater instaret : "Nunc nunc lustrate, puellae,

35 dona gerat vestris inventa laboribus Acron.

36 Scilicet aequoreos candens velut Unio praestat

37 per campos, quem rore levi, caeloque sereno

38 luxurians mater, purum produxit honorem :

39 non secus hoc uno se omnis vicinia jactat,

40 quam docto cantu et multo candore decorat.

41 Rhene, quid invidia languescis ? Sint mihi dona

42 haec propria. Acronem quid enim sub rura vocari

43 sentio, Felsineam qua tu perlaberis urbem ?

44 Desine spes nostras et gaudia tollere, Rhene.

45 Invenias alios, te te fastidiat Acron."

46 Dixerat, et cantu vidit fluvium tardari ;

47 ergo urnam capiens, mediis se reddidit undis,

48 agmineque ad portus dulci contendit amaros.

GEORGIO ANDREAE LIBERO BARONI IN HERBERSTAIN ETC. ROMAE DEFUNCTO.

P1_14 v.1 Qualis, ubi mater protrudens germina tellus

2 vere novo, circum mirando fundit amictu.

3 Seu violas humiles, seu plorantes Hyacinthos,

4 pollice crudeli cultor metit improbus horti,

5 ut praedam ante oculos victor deponat heriles,

6 sic te, quem generis primum natura decore,

7 hinc studiis, ac virtutum velarat amictu

8 insolito irradians, mors, heu, mors horrida nobis

9 per Latium eripuit, primo sub flore juventae

10 et rerum domino stellata tradidit arce,

11 fragrantem ante alios vera pietate, Georgi.

12 Heu sors crudelis, crudelis tu quoque Roma,

13 Thybri pater nimium infesto crudelis in amne.

14 Vix urbem speratam adiit, laetusque viarum,

15 pectore versabat vestigia prisca Quiritum

16 magnanimum, totos disponens ordine montes,

17 et quodcumque viget rerum genus antiquarum.

18 Nunc et Parthenopen, Cumas, Baias, celebresque

19 Puteolos, fati pro nescius. Invida tergo

20 prosilit, ac miseros febris depascitur artus.

21 Non ultra Musae, validaeque Machaonis artes,

22 nec probitas, nec sancta fides, laudataque virtus,

23 nec decus aetatis tenerae abstraxere dolori.

24 Labitur, atque animam superas exhalat in auras.

25 O dolor, o decus, o nulli sperande tuorum.

26 At nobis nomen miserum, et sine sanguine corpus

27 linquitur, ingenti devictum lumina nocte.

28 Quicquid id est, memorande heros, dum sic tua fata

29 dumque illic vitae dulcis tibi terminus haesit ;

30 nos, tristes lacrimas, atque ultima vota per orbem

31 incassum angusto perculsi corde ciemus.

32 Nec sat erit : lux illa mali, lux foeta dolorum,

33 quae tete eripuit, semper sit feta dolorum,

34 ac semper lacrimas et inania vota ciebit,

35 cernere donec erit lucem omnipotentis Olympi.

36 Quin Romae nostros longum testantia luctus

Page 62: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

62

37 carmina mittantur tumulo, quae sera minores

38 admoneant casuque tui, faciantque dolere,

39 o dolor, o decus, o nulli sperande tuorum.

EPITAPHIUM EJUSDEM.

P1_15 v.1 Tuque adeo pro me lamenta indigna viator

2 deponas ; animoque magis miseratus ab imo,

3 disce tuam propius cum fletu expendere sortem.

4 Nam veluti primum lacrimoso ubi nasceris ortu,

5 indutus radiantem animam compage caduca,

6 continuo omnigenum simulacra horrenda malorum

7 insurgunt, hebetantque annexo corpore mentem :

8 tot variis subigunt stimulis, varioque laborum

9 assultu, ut vitae donum ac mortalia quaeque,

10 sint dolor, et curae, terror, suspiria, fletus.

11 Sic ubi tardanti me exsolvit corpore fatum,

12 excessere simul curae, lacrimaeque dolorque ;

13 nec diam moles caligat terrea mentem,

14 sed totus simplex cuncta haec mortalia temno.

15 Interea exspecto placida spe tempora lucis

16 volvendae, quae membra mihi immortalia nectat,

17 membra modis Christi ante oculos fulgentia miris.

VENETORUM DUCUM HISTORIA EX PETRO MARCELLO ET MARCO ANTONIO SABELLICO.

PROTEUS.

P1_16 v.1 Qui numerat turpes Neptuni in gurgite Phocas,

2 et casus pelagi, terrarum, atque omnia novit

3 Carpathius senior, longinqua per aequora portus

4 antiquorum Henetum, fesso e delphine videbat,

5 dum rumore novo, gentis sub litora tendit

6 Ausoniae, miserum quam barbara bella premebant.

7 Jamque diem obstructo vesper claudebat Olympo,

8 invadunt tumidum venti mare, fluctibus atris

9 miscentes ; sequitur multa cum grandine nimbus,

10 et Lunam eripiens tempestas caeca recondit.

11 Ilicet ex undis, vates, quae proxima terra

12 contendit petere ac fidas advertitur oras

13 qua prona excisae fundamina rupis in antro

14 Hadria caeruleus vario molitus honore,

15 tectum ingens posuit, saeclis decora alta futuris ;

16 jamque tenens sua regna, deas moderatur, et udos

17 Tritones, lateque sonantem temperat aulam.

18 Viderat hunc foribus subeuntem, atque arva secantem

19 humida per nimbos, Nympharum sanguinis una,

20 et gressum celerans penetralia ad alta, reportat,

21 liminibus divi ignotam succedere formam,

22 qui vada delphino vectore horrentia lustret.

23 Distinctam genitor lucentibus undique baccis

24 induitur Chlamydem, et glauco velamine frontem,

25 obvius ire parans. Veterem mox Protea amicum

26 agnoscit, multamque animo gratatus inhaeret,

27 et madidum ducens spumosam laetus in arcem,

28 solatur dictis, longo post tempore visum.

29 Tum specus interior studiis ac divite luxu

Page 63: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

63

30 instruitur : centum longo stant ordine natae,

31 ornamenta patris tanti, quas ocius omnes

32 increpuit, curare penum, numenque vereri

33 Neptuno imprimis gratum, et nitidae Amphitritae.

34 Accingunt faciles operi : pars ponere mensas,

35 ferre laboratam Cererem, donumque Lyaei,

36 et siccare imbres, flammisque adolere penates.

37 Expromunt aliae toto quae marmore Nereus

38 cumque tulit. Prunas sternunt, et viscera torrent.

39 Hae dulces fontes, mantilia picta ministrant,

40 inducuntque toros ostro, cava pocula sistunt,

41 et lances onerant. Discursu regia fervet.

42 Interea senior vatem per singula ducens,

43 hospitium antiquum regnataque jugera monstrat,

44 diversos caveaeque aditus, omnesque recessus,

45 fluminaque e vario subterlabentia tractu.

46 Mille alios secum vasto stridore trahebat

47 corniger Eridanus, merso Phaethonte superbus.

48 Hinc Athesis praeceps, Silis, viridisque Salinus,

49 incurvus Muso, Sapisque adjunctus Isauro,

50 et clade infaustum contorquens Anfidus amnem,

51 Medoacus choreis Musarum acceptus, Anaxus,

52 atque Antenorei diversa fluenta Timavi.

53 Infensusque armis Rubicon volat agmine parvo,

54 multi praeterea. Dapibus sed rite paratis,

55 abstinuere ambo, versique sub intima retro,

56 componunt sese mensis, ac corpora curant

57 aetherio latice, Ambrosiaque epulantur opima.

58 Nec non spumantis sternunt se plurima ponti

59 numina, mirantur vultusque et verba loquentis.

60 At Deus ipse loci tacito cum corde putabat

61 multa, recognoscens populorum fata suorum,

62 disjectas urbes, latisque incendia campis.

63 Ut te post caedes, inquit, tantosque furores,

64 externi generis, vates, videoque lubensque

65 accipio ? Scis ipse quidem, quanta horrida nostris

66 tempestas ierit terris, bacchata tot annos :

67 urbs orbis domitrix infensa ut senserit arma,

68 bisque triumphatos deflerit languida cives.

69 Quos tandem luctus immanibus edidit ausis

70 Saturni per regna, Jovis crudele flagellum

71 Mandluci gnatus ? Caelestum nominis atrox

72 contemptor, quae finis erit, quaeve ultima restant ?

73 Quod, ni fatorum vetat inviolabilis ordo,

74 dic tamen, o hospes, paucisque oracla retexe.

75 Ille satur rerum positarum, almique liquoris,

76 sic adeo cunctis intentis institit ore.

77 Felix ante alios vastum regnator aquarum,

78 nam tibi quae surgant animo ? Tua si bona noris,

79 immoto superum nutu ventura sub auras.

80 Pauca feram e tantis : firmet post exitus ingens.

81 Saeviat his quamquam longum Mars impius oris,

82 atque alia ex aliis crudescant proelia passim ;

83 non tamen arma tuis fatis invisa nocebunt,

84 sed fama ingenti prodetur gloria victrix.

85 Quam tu urbem pater hanc cernes ? Quas surgere fundo

86 ex imo moles ? Ubi nunc formidine tristi

87 primorum manus, hospitiis expulsa paternis,

Page 64: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

64

88 Matres atque viri, per salsi jugera fluctus

89 convenere : sibi, et fessis magalia rebus

90 ponentes, musco tenui, cannaque palustri.

91 Exilium pulchra pro libertate pacisci

92 duxerunt satius, juga quam subiisse latronum.

93 Fortunati omnes ! Neque enim levis inde feretur

94 vester honos (mihi si ulla fides) per saecla minorum.

95 Nam quos hinc populos, olim, victricia signa,

96 virtutesque, viros, mores, sanctumque senatum,

97 perque salum domitumque solum latissima sceptra

98 expediam ? Non ulla tibi quae aequare canendo

99 vox valeat : certis aderunt sed singula metis.

100 Tunc aliquis memorans prima incunabula gentis,

101 aut Deus, aut referens longinquas navita merces,

102 dicet : "In Adriacis hanc ipsam saltibus urbem,

103 orbis opus, procerum Italiae collecta propago

104 erexit, caedem evadens, turpemque tyrannum,

105 et stirpi longum venturae haec otia fecit.

106 Salvete o fidi cineres, et sacra parentum

107 nomina ! Sic meritis sint vobis lustra beata

108 Elysii nemoris, fontesque, aeterna voluptas.

109 Sed cur transierim tot saevis oppida capta

110 viribus ? Aut arte imperio supposta sagaci ?

111 Illa velit qui scire, velit numerarier idem,

112 quot feriant fluctus iratis hoc mare ventis ;

113 cum tamen interea haec domitrix, ab origine summa

114 non villis labefacta minis, discrimine nullo,

115 sit dominos reges perpessa, aut extera jura.

116 Namque gubernandi proprio confisa tenore,

117 in tantum infreno caput altum robore tollet,

118 quantum alii sperare nefas. Quippe inclita legum

119 sanctarum series, et vulgi aequata voluntas,

120 cordaque magnorum nullis non obvia patrum

121 casibus, eque omni vigilans res publica parte,

122 hoc illi decus excellens, has addere vires.

123 Non ego tot memori sermone evolvere possim

124 egregias animas, heroumque ardua facta,

125 qui patriae famam illaesam, dulcemque salutem

126 posthabitis coluere suis, et lucis amore.

127 Nec mihi sit longe propiora retexere curae,

128 ut status hic rerum, capiunt quo jura Tribuni

129 annua, commissam jussi defendere gentem,

130 consulere, et scelerum justas exsolvere poenas,

131 durabit cursu immoto, Titania donec

132 bis centum totos terdenis orbibus orbes

133 complerit lampas, sua per vestigia curvo

134 tramite se impediens. Paulatim exorta per ipsos

135 tunc formae antiquae mittet discordia finem,

136 exitiosa quidem, ni gnara occurreret aetas.

137 Protinus excitos populosa Heraclia cives

138 concilio coget : sacris de more litatis,

139 excutitur, quae causa bonis communibus obstet,

140 qua detur patriam superacta arcere ruina."

141 Assensere omnes, regnis ingentibus unum

142 praeficere, atque uni totas imponere curas :

143 qui divino animo praestans, moderamine certo

144 et premere indignos sciret, dignosque levare,

145 et cunctos rerum magnarum expendere casus,

Page 65: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

65

146 immemor haud umquam patriae, Venetique decoris.

147 Dii quale imperium, virtus, et nomina quanta ?

148 - Justitia et pietate Ducis te munia primum

149 Pauluti excipient, praeclari tu agminis auctor.

150 Gens fera jam misso certamine Longobardum,

151 insultu frustra tentato, foedera junget,

152 mirati internos subito cessisse furores.

153 Insuper a sceptris alii diversa secuti,

154 haud numero exigui, tanto se praeside rursus

155 adjungent socios, et jussa priora capessent.

156 - Proximus huic parta Marcellus pace fruetur :

157 quam vellet rigido Mavorte ostendere dextram ?

158 - Insequitur pressae permotus ad aequa Ravennae

159 subsidia, atque Gradi vexati tutor Hipatus.

160 Is nimio exsurgens fastu, civilia cernet

161 proelia, conversam cognata in viscera pubem.

162 Mox odio digno (multi quia causa doloris)

163 supplicia ipse suis inimico sanguine solvet.

164 Ergo post sparsos ultrici caede penates,

165 itur Medoaci ad sedem : polluta vacabunt

166 hospitia, atque Ducum libuit subvertere normam.

167 Militiae statuere loco dominante Magistrum,

168 qui ferat augustum, ponatque, insigne quotannis.

169 Quattuor hic coepto cedentes ordine vidi :

170 ultimus at sceptris effosso lumine ademptis,

171 post se mutari titulos in pristina sentit.

172 - Principis exceptus solio jam filius Ursi,

173 ad rapidum Plavem, fines exstare quietos

174 cum turba hostili pepigit ; sed crimine falso

175 (suspectam multa quianam vi muniit arcem)

176 ereptosque oculos, raptum miserandus honorem

177 plorabit. - Nec tu longum laetabere Galla ;

178 credo equidem, simili post orsa immania more

179 hausurum poenas : haec fraudi praemia sunto.

180 - Incedit praeceps animi, vultuque feroci,

181 cui paribus gemini curis vestigia figunt

182 rectores. Sed nil naturae fixa malignae

183 semina mitescent cultu. Terebrabere frontem,

184 claraque nequiquam Moneagri sidera quaeres.

185 - Tum meritis populoque gravem plaudente videbis

186 adjuncto (insuetum) tractare ea munia nato,

187 et patrio jussu bellantem arcere Pipinum :

188 felix morte tua genitor. - Natumque nepotemque

189 exilio mutare solum non ipse superstes

190 spectabis, quoniam tua nusquam exempla secuti,

191 praesulis insonti maculabunt saxa cruore

192 regnantes, vulgique asperrima corda movebunt.

193 - Tunc rerum summam fugitive Obelere teneto,

194 nec propere pulsum mirator cedere fratrem.

195 Ast pia magnanimi celebretur cura Valentis,

196 dum pavidam hospitio Rivi cognominis Alti

197 traducit gentem, venientis ab agmine Galli.

198 Purpureas video spumas fucare profundum,

199 multaque divulso submergi corpora ponte,

200 induci cladem miseram, dum laudis amore

201 hi pugnam accendunt, multaeque cupidine praedae ;

202 illi autem instigant contra, prolemque laremque

203 fefendunt : vires poscit labor ultimus omnes.

Page 66: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

66

204 Donec felicem patriae victoria Martem

205 annuerit, parvasque acies ad sicca vocarit

206 crudeli mentem turbatus strage Pipinus.

207 Hic demum sese melius primordia sument,

208 eque mari aequabit picti fastigia caeli

209 major honos, ausisque manus spectata superbis.

210 Haec mirere senex : hic incrementa videbis.

211 Ac veluti, muros fixa quos transiit hasta

212 infelix juvenis (prohibent nam ignoscere leges)

213 ingenti spatio, despectae ex aggere fossae,

214 septem turritos nunc apti includere montes,

215 admiranda patent totis spectacula terris :

216 haud aliter tua gens hic vasta crescet opum vi,

217 scilicet immensi longe pulcherrima mundi.

218 - En igitur totus collucens murice et auro

219 Angelus, Heracliae fumantia culmina fundo

220 instaurat, procul inde vagum dispersa per aequor

221 oppida conglomerans, sceptra ad communia prolem

222 eliget alternis. Caesa cervice rebelles

223 mulctabit. Posthaec fundens Aquilegia signa

224 captivo specimen gratum super hoste reponet.

225 Longa dies factum, mactato corpore tauri

226 cum grege saetigero, castellaque diruta servent.

227 - Quis chorus ecce autem tibi, Justiniane, faventum ?

228 Tune igitur dono ingenti laudabere divum ?

229 Namque a Pellaeo solventes litore nautas,

230 magnum non nullis numen vectare periclis

231 prospicio. Pietas o quae, sacrumve, Deusve ?

232 Obvia procedit legio juvenumque patrumque,

233 condensae gremiis involvunt pignora matres,

234 humida depictis sulcantes arva phaselis.

235 Ante Sacerdotum gratanti carmine pompa,

236 ingeminant laudes, atque immortalia vota :

237 Marce, decus caeli, cui jam venerabile corpus

238 inferimus, gaudens invicto Marce Leone,

239 huc sanctos transfer manes : hic munera ad aras,

240 templaque de solido statuemus marmore, et auro,

241 servantes nostro aeternum tua nomina regno.

242 Haec laeto resonant plausu, feretrumque sacratum

243 suppliciter cuncti manibus contingere gaudent.

244 At superum pignus voto posuere sacello :

245 Numen inexhaustum fama, atque insignibus orsis.

246 - Tu vero, templi fundator maxime, pulso

247 malueris numquam patriae rediisse Caroso.

248 Incautum pietas fallet, populatus honestam

249 caesariem, barbae decus, exuviasque : recedes

250 dejectus. - Veniet porro infelicibus armis

251 Massylum in rigidam classem Tradonicus usus.

252 Maurusis Croto portus male fide carinis,

253 quot galeas, et scuta, virosque in gurgite volves ?

254 Nec levis urbe dolor media, dum turpis in ipsos

255 perfurit Alecto cives. Quin aspicit aeger

256 innocuo populus lapsantem sanguine patrem.

257 - Tales post motus, Saracenis impiger Ursus

258 vela fugae vertet, socias praedantibus oras :

259 inque Narentarum perjuria saeviet ultor.

260 - Mollia quid tandem detrectas frena Comaclum ?

261 Nec rabiem a tergo gliscentem instare tremiscis,

Page 67: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

67

262 dum pius insequitur Badoari funera frater.

263 Nec te etiam immunem pestis lacrimosa Ravennam

264 praeterit, his quoniam ingemuit fera vulnera campis.

265 - Illi suasit amor patriae deducere puppes,

266 atque Narentanas dextra prohibere rapinas.

267 Deseret audentem Fortuna. Immania circum

268 agmina proturbans, tantis congressibus impar

269 concidet, illa sui monumenta perennia linquens.

270 - Murorum studiis tutis operata juventus,

271 aedificant saxisque alte tractisque catenis

272 conatu insigni nova propugnacula jungunt.

273 Instate ardentes, nam quantus frigore nunc nunc

274 Riphaeo globus exundans, suprema minatur

275 excidia ? Intrepidi vim duram promite : non hic

276 imbellis praedo, fugiensve in limine Gallus,

277 sed praedura cohors, neglectae prodiga vitae,

278 More ferae silvis ac furto assueta : cruentis

279 artubus, et tabo caesorum vescitur atro.

280 Europae totos passim lugentis acervos

281 oppetere agnosco, laniataque corpora ventris

282 explere ingluviem. Jam carae conjugis esto

283 quisque memor, lucisque extremae. Eia ipsa referte

284 facta patrum, quibus haec Scythiae foedissima monstra

285 olim Pannonios servati egere sub agros.

286 Hinc sperate viri laudem : superabitis omnes

287 eventus indefessi terramque labantem

288 Ausonidum meritis solis consurgere vestrum

289 dicetur. Grati recolent ea cuncta minores.

290 - Inde pater juvenem Graia tellure, potitum

291 muneribus titulisque, sinus penetrare dolebit

292 non posse Illyricos, sed partis, sidere laevo

293 exutum, aspectus optatos multa morari.

294 - Connubiis sua pulchra novis solamina matres

295 turicremas laeto jam sistunt ordine ad aras,

296 et cupida exhilarat languentum pectora amantum.

297 Ecce inimicus atrox ipsa ad delubra deorum

298 Ister adest, sacra perrumpens : ante ora parentum

299 devotas spoliis multis (miserabile) nuptas

300 eripit, atque fuga celeri vada caerula verrit.

301 Quis dolor, unde salus, aut spes trepidae addita turbae ?

302 Densa phalanx sectata ducem ruit impete facto,

303 versaque sollicitant remis freta, donec iniquam

304 ducentes sortem, per stagna inopina prehensos

305 invadunt furiis justis. Sternuntur ad unum

306 corpora raptorum foedis projecta lacunis.

307 Restituunt praedas acri virtute receptas,

308 cuique suam ; et ludos raptis sine more puellis

309 adjiciunt, apto Mariarum nomine dictos.

310 Quin etiam devicti hostes solemnia centum

311 vina cadis onerant, et jam parere fatentur.

312 - Evasit leto tandem, violentaque fugit

313 vincula, ab Illyrico detentus carcere ; Achivum

314 amissis opibus, repetit natalia regna,

315 et toto applausu sublustri in sede locatur.

316 Qualis ubi oppositas nubes caligine spissa

317 post tergum Veneris linquens pulcherrima flamma,

318 per sudum agricolis operosis mane refulget.

319 Dira Narentanum legio maris obsidet aestum,

Page 68: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

68

320 ausa, metu incusso, largas avertere gazas.

321 Illi Martem acuunt, animis subit ira pudorque,

322 nec requies donec perculsa mente catervae

323 orantes pacem, populatas crebra rapinas

324 huc revehant : et quae fuerint dispendia totae

325 persolvant. Exinde Aquilegia foedera firmans,

326 internosque pio componens pectore motus,

327 lugubris genitor labentia lumina claudit

328 ob nati turpes furias, atque effera coepta.

329 - Hunc vero extorrem, sceptris ignobile vulgus

330 contra jussa patrum revocat, qui deinde secutus

331 altera connubia, antiquos exosus amores,

332 divitiis potitur, scelerumque indulget habenis.

333 Quo non fertur, opum largus ? Scit triste Opitergi

334 exitium, indignansque suos Ferraria fines.

335 At fessi demum cives furialibus ausis,

336 ipsum ad supplicium converso corde reposcunt.

337 Tutantur pavidum imprimis immania tecta,

338 et medio aulai sumptis stans miles in armis.

339 Jamque faces ad summa volant fastigia vento,

340 perque sacros veterum postes Vulcania strages

341 ingruit, et magis atque magis depascitur omnia.

342 Eheu crudeles, satis est, nunc parcite flammae :

343 parcite divino cineri, bustoque verendo,

344 fatalis templi foribus. Nam maximus hic est,

345 sospite quo Divo, fortuna erit integra regno,

346 quo laeso, fractae vires, aversa potestas.

347 Attonitus mentem visis, ruit ille recedens

348 et miser urgentes a tergo respicit ignes,

349 vestibuloque ipso diram intentantia mortem

350 agmina. Versanti varia, haec sententia sedit.

351 Infantem fugiens patriis amplectitur ulnis,

352 et prae se portans comitem vitaeve necisve,

353 ad circumfusos haec verba novissima fundit.

354 O si qua est pietas vestrum, miserescite sontis,

355 et quondam patri vitam donate vocato.

356 Aut si nil mereor, liceat superesse periclo

357 hanc animam saltem, tenerum sine crimine pectus :

358 o cohibete iras socii, ac letalia tela.

359 His dictis, multo laniatus vulnere terrae

360 corruit, innocuumque exsangui pectore pignus

361 sustentans, miserae sobolis, proprioque cruore

362 volvitur, et duplices vitas exspirat eodem

363 amplexu ; saevitque canum latratus in auras,

364 dum rabido carpunt dilapsa cadavera morsu.

365 - Invito post cura datur. Non laudis egentem

366 hunc populi fasces flexere, et vana cupido ;

367 sed patriae pietas, ac servantissima justi

368 corda. Superfusis disjectas ignibus arces

369 attollit miserans adytisque instaurat honorem,

370 servatum numen sistens in sede refecta.

371 - Ipse urbem Barii Maurusia signa trementis

372 defensam dabit, ac palmae inter praemia ducet :

373 stirpis et infensae fastus multa arte domabit.

374 Tum mentem afflatus dio spiramine, sortem

375 mortalem exuitur : superum se devovet aris,

376 et solos tractat terreno in pondere divos.

377 - Quin tu tolle minas, hinc jam obliviscere caesos,

Page 69: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

69

378 insontem puerum, foedatique ora parentis

379 acer Otho : profugus dum dulcia limina praesul

380 intrat, et immiti permotum funere placat.

381 Libertas equidem tristes sub pectore vertit

382 hos stimulos, poterunt utcumque ignoscere manes.

383 - Nec vero arridet tacito fors candida Memo :

384 quandoquidem saevos Caloprini sanguinis aestus

385 compita per, trepidasque domos expertus, acerbam

386 insinuare famem, aversi lugebit Othonis

387 obliqua invidia, vulgatisque undique jussis.

388 Sed formidatus leti annumerabitur umbris,

389 et populum inflictis terroribus iste levabit.

390 - Martius Argolico pollens Nilique favore

391 Urseolus, cunctis veniet tibi dignus amari.

392 Regna Liburnorum victor submittet et Istros,

393 ac Phariam monitis neglectis eruet arcem,

394 barbarico tutum sistens fervore profundum.

395 Jam Corycta vetus, Chame, Pola Colchica parent,

396 Iaderaque, Spalatrum, Corcyra invicta, Ragusum,

397 Arba memor voti, Traguri civesque Parenti :

398 omnibus his bellator ovat, figitque tropaea,

399 victoremque novum accepto fert Dalmata freno.

400 - Instat vi patria detrudere finibus alter

401 casuros hostes : dignatus honore superbo

402 ob claras dotes, et Pannoniis hymenaeis.

403 Ille etiam partas collustrans impiger oras,

404 accipiet reddetque fidem laetantibus. Inde

405 incautum excipiens solio detrudit avito

406 conjurata manus, terrisque relegat Achaeis.

407 - Nec te cedentem probitas Centranice texit :

408 religiosa super nam instratus tegmina, duro

409 votorum exilio fratrum mittere. Subibunt

410 quos brevitas ambos et fama obscura recondit.

411 - Infandis abjecta odiis unius ob iram

412 Urseolum laudata tribus, dicione jacentem

413 nunc alia quaerunt patriam, populantur honores

414 immeriti totos, varium et mutabile semper

415 vulgus. In imperium (ritu cessante priorum,

416 quo socium princeps in regni parte locabat)

417 unicus accitur. Servabit postera morem

418 hunc aetas, unumque suum pubes sua noscet.

419 - Transcripta alternis signis labat ariete crebro

420 Iadera, et horrifico casu exhortatur in arma

421 diffisos coetus. Etiam te turbide Pepo

422 (quemdudum ad pugnas non ulla pericla movebant)

423 Romuleae terrent voces, placataque rursus

424 dant corda, hos pariter monitus, hostemque timenti.

425 - Nympha quid o nimium credis formosa colori ?

426 Nec sentis pulchros artus, heu, tabe peruri

427 immunda ? Fastum o faciles vos ponite natae,

428 quascumque Oceanus vitreis sibi legit in arvis.

429 Silvius acceptum nomen felicibus orsis,

430 dum fortuna fuit. Sed frustra obtendere contra

431 Normanum invisas classes ingressus : acerbo

432 cum luctu caedi socios exponet, et undis.

433 - Permensi fausto Byzantia litora cursu

434 legati responsa ferunt : "Submittite colla

435 horrida, Dalmatiae vis, pugnacesque Croatae.

Page 70: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

70

436 Adriacumque ultro signis praescribite nomen."

437 Fallor ? An ex oculis se visum avertere Numen,

438 tutamen gentis, nulli exsuperabile Numen ?

439 Da pater augurium ; proh sacram porrige palmam,

440 porrige, nunc ipso ruit alta a culmine virtus,

441 et se diluvio miscens effundit in aequor

442 Urbs, divum domus, heu multos dominata per annos.

443 Quid refugis ? Si te plebis commissa nefandae

444 ulla abigunt, coetus omnes prohibebimus aris ;

445 abdita nam princeps adeat tua limina solus,

446 soli quos curae pietas praefecit habendae.

447 - In Mahometigenas ardens late emicat orbis,

448 ereptas Solymum sedes et templa reposcens

449 religione patrum, magnoque augusta Tonante,

450 illic qui posuit se hominem, moribundaque membra,

451 idem immortalis. Socia agmina jungere fixum est,

452 bis centumque rates laetis procedere velis.

453 Sed male Pisanos Rhodio concurrere portu

454 fortuna implicuit, victasque amittere puppes.

455 Ionio in magno generatrix inclita vatum

456 Smyrna jugo assuescit : miratur dives amomo

457 Assyrius populum ignotum, armatasque carinas.

458 - Inde urbem Patavi funesta lacessere bella

459 indignans videas, et notas cernere turmas,

460 Henricumque altas dirimentem legibus iras.

461 Bis diram populo dant clara incendia lucem,

462 horrendisque furit miserum Vulcanus habenis.

463 Quem modo victorem non fallax fama ferebat,

464 Illyricos fines infracto Marte tuentem

465 praedicat immiti trajectum viscera telo

466 procubuisse, suisque atrum immisisse timorem.

467 - Itur in incertos Asiae non sponte labores,

468 et circumfuso fremitu relevatur Iope.

469 Barbarico exsultant auro spoliisque superbi,

470 navales turbae. Pretioso murice Sarra

471 optima, difficilesque moras et dura pericla

472 respuit, externum miroque errore recepit.

473 Nec Rhodus, aut Lesbos, Methone submissa, Chiusque

474 non sensere viros reduces, Androsque, Samusque,

475 quique impune novis vix paret Dalmata sceptris.

476 - Quin nec Pisanis strage exsaturata quiescunt

477 pectora, sed venis fervens injuria inhaesit

478 altius, ac Rhodios casus expendere suasit.

479 Ipsi Antenorei veteres etiam arma resumunt,

480 sed grave, converso pugnae se credere Marte.

481 Res Argivorum magno turbante tumultu

482 excita vis Venetum sistet, super usque Sicanas

483 se infundens oras, terroribus omnia miris

484 complebit, tutosque arcebit ab hoste Pelasgos.

485 - Vixisti rapto pressum, Guiscarde, per aequor ;

486 jam nodo informis leti tibi guttura nectunt,

487 navita securus placidis dat carbasa ventis,

488 et pacto Siculas exportat foedere merces.

489 - Composito in generum molitur signa quietum

490 Emanuel ; Venetos ergo hinc sociata negantes

491 agmina sollicitat, quaesito hoc cardine culpae.

492 Idcirco validas centum placet ire triremes,

493 ulciscique nefas, toto se opponere ponto.

Page 71: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

71

494 Hos ille indulgens ludit, causasque morandi

495 implicat, ac vires cunctantum emollit acerbas ;

496 dum miseranda lues furto desaevit, et ipsa

497 certatim agglomerans corrupta cadavera tollit.

498 Vos etiam, o magni stirps optima Justiniani,

499 contigit oppetere, ac totum disperdere nomen,

500 ni sacra Romani subeat jam cura parentis

501 subsidio, ac juvenem servatum a morte reposcens,

502 permittat taedas, abjuratosque hymenaeos.

503 Ex illo rediens fluxis ad limina rebus

504 infelix princeps, crimenque caputque malorum

505 diditur ; ac patriis crudelia vulnera membris

506 accipiens, pacem nimium exsecratur amatam.

507 - Fas omne abrumpit Danaus : candentiaque aera

508 missi oratoris visus praetendit ad ipsos,

509 tormenti genus horrendum. Federice potenti

510 projice tela manu nec tantum assuesce dolorem.

511 Ille quidem latitans, in lucem se exseret hospes,

512 et captae sancto genitorem prolis amore

513 ad pacis leges adiget. Volventia saecla

514 id recolent, facti quin auri lucidus orbis

515 Centauro ejcitur magna, inviolabile pignus

516 Nereidum matri, atque Adriaco Neptuno.

517 - Aurius, haud umquam tactus popularibus auris,

518 non semel effetam veri tentabit Iadren,

519 eversurum arces minitans : divellitur inde,

520 protinus ad Solymos hortatu urgente vocatus,

521 cum Gallo, Belgis, semotisque orbe Britannis,

522 et male gaudenti fluvium tentare Fedrico.

523 Nec quicquam versare dolos Saladine juvabit,

524 hostis ovans muros recipit Ptolemaidis altae.

525 - Ambustos oculos fessum experietur Etruscus

526 Dandulea de gente virum : experientur et Histri,

527 Dictaeique sinus, vulgataque Constantino

528 moenia, perjuri facinus non ulta tyranni.

529 Iste quidem ante annos curae maturus, et aequi

530 consilii puer : extractum de carcere Isachum

531 eripiet, patruum scelerata fraude superbum

532 ejiciens. Sed non haec Parcae gaudia longum

533 esse sinent : instans ambobus terminus haeret.

534 - Crebra per Aegaeum dominis permissa profundum

535 oppida, et Ionio loca passim consita Nereo,

536 rectorem accipiunt Latum. Genuense cadaver

537 tot formidatum nautis, trabe pendet ab alta.

538 Feta malis Methone cadit, atque invisa Corone.

539 Haud tenue instabili Cretae transcribitur agmen.

540 Nec tamen interea quascumque incidere lites

541 fas erit : hinc atque hinc sese bella horrida rumpent.

542 Nec modo transierim tutantes castra puellas,

543 et teneram pubem, ludo certare paratos.

544 Jamque nuces et poma volant, bene olentia utrimque

545 lilia, purpureaeque rosae : jocus illa ministrat

546 tela. Sed insignis subito e puerilibus armis

547 seditio, matrum conterrita pectora turbat.

548 Nec requievit enim, donec sub pacis iniquae

549 consulta Adriacus Patavos exercitus egit.

550 - Auxilium Lesbos Cretaeis sistet in oris,

551 sed miserum fractis discet dare lintea remis.

Page 72: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

72

552 Inter se coiisse videt duo fulmina belli

553 Byzantum pavitans, tamque ipsum accendere Martem ;

554 hac fortuna stetit : dura obsidione levantur,

555 bisque cruentatos sumunt freta tincta rubores.

556 En astu Patavina jugo tum colla prementur,

557 vicinae multum indiga opis. Congressibus impar

558 horribilem juvenis patri fert caede dolorem.

559 Quos toties lusit dominos persensit Iadre.

560 - Indignans tumidum requievit Mincius amnem,

561 dum bissena virum morientum milia diram

562 explebunt rabiem, crudelia funera passi.

563 Nempe Antenoreos intrant victricia muros

564 signa, nec indomitos dabitur compescere motus,

565 Ni tot per varias mactaris corpora mortes

566 o impacatis Eceline e partibus orte.

567 - Consorti e templo Syriis discordia terris

568 adjuncto incessit Liguri. Nec numine laevo

569 occubuisse semel satis est, quin majus adorti

570 tentamentum : ipsa Drepani illaetabilis ora

571 optabunt frustra vanos posuisse furores.

572 Ille autem incepti (quoniam sors laeta recessit)

573 desertor, tuto hostiles sibi temperat iras.

574 - Quas non dira fames monet implorarier urbes ?

575 Sed nihil aut pretio aut multis hortatibus actum.

576 Felsineos vasto demum molimine cives

577 populifer Padus excipiet, turbata secundum

578 ostia vel profugos, vel dura sorte cadentes.

579 Sed passim Venetos haud aspernanda precatos

580 serior imposito censu reminiscitur aetas.

581 - Anconem indignis animis nova jura ferentem

582 instat Romuleus conjungi foedere praesul ;

583 mutatos clypeos, aptata insignia furto

584 fama erit, ac turmas obducto errore prehensas.

585 Sed dum mixta capit nullos injuria fines,

586 sedati inter se firmata pace quiescent.

587 - Exin lugubri vada fervida mole ciebis,

588 et fremitu senior quassabis caerula late.

589 Seu quia mobilitas te audacis strinxerit Istri,

590 cui mentem adjicient exorsa Aquilegia, seu quod

591 nequiquam Syrios tractus petiere phalanges,

592 Christicolumque isthinc retro sublapsa potestas.

593 - In Ligurem auspiciis geminato Marte sinistris

594 certatur, fractoque illidens ossa cerebro

595 ipse gubernator se exosum destinat umbris.

596 Indignos contra conspirant impia patres

597 pectora, per mediasque vias it triste periclum,

598 sed merita auctores (ut semper) poena retundet.

599 Rursum terrores alios sacer ore Quirinus

600 accumulat, dum subsidens Ferraria paret.

601 Perque domos hostem trepidant, flammasque volantes.

602 - Alternans toties fallaci cedet Ibero

603 Iadera, sed medio sociorum naufraga fluctu

604 corpora, commissum scelus expendisse gemiscet

605 infandumque caput vix tutae adnabit arenae.

606 - Quanta autem patriae superat pietatis imago ?

607 Unus pro multis commoti sustinet aestum

608 clementis, colloque trahens horrentia ferri

609 pondera, sub pedibus nutus observat heriles.

Page 73: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

73

610 Non secus ac mensam trepidans canis haeret ad altam,

611 opperiens tardam malis crepitantibus escam :

612 jamque minas domini, tergo jam verbera perfert.

613 Sic ille ; at numquam memori fors eximet aevo.

614 Threicias instructa manus processit ad arces,

615 ausa sequi adversum Ligurem : qui urgentia castra

616 permetuens, misso sancit nova pacta tumore.

617 - Nec rabidi possunt armis absistere Turci,

618 donec deprensos immenso robore Zenus

619 et ferro et laqueis turmatim ad Tartara mittat.

620 Scalanae intentans genti fera funera Rubri,

621 in quantum spe tollis avos ? Hoc acrius ergo

622 de medio tristi lugebunt vulnere raptum.

623 - Terrifici subito montes volvuntur aquarum,

624 miscentes terramque fretumque ; at non sua damma

625 advertunt, sceptro excusso Gortynia pubes,

626 dum peditum occurrens redigit vis dura rebelles.

627 - Aspera Pannonios attraxit causa maniplos,

628 in patriam reditus queis fata adversa negabunt.

629 Unde tremor terris ? Hominumque et vasta deorum

630 culmina praecipitant, malesuada invadit egestas,

631 corruptoque lues caelo, tum letifer annus.

632 Tristis ubique pavor, et feminei ululatus,

633 inque dies aegris avidam cladem aggerat atra

634 Tisiphone. Posthaec cum multo sanguine venit

635 nunc his, nunc anceps Ligurum victoria turmis.

636 Post tamen ingressus varios, finemque sub ipsum,

637 Sardoos circa portus nova gloria tollit

638 gliscentes animos, quoniam Genuensibus actis,

639 arma, viros, gazasque omnes mersere profundo.

640 - Sed rursum vires alias, nova proelia tentant,

641 Caesorum aequantes numerum ; non hoc tamen ante

642 confligens plausis corvorum exercitus alis,

643 et cruor et vulsae cessabunt dicere pennae.

644 Ipsum autem trepidi patres indigna moventem

645 arripuere ducem, perjuraque colla securi

646 mulctantes, famam damnati ex ordine avito

647 sustulerunt, urbemque adoperta fraude levarunt.

648 - Captivi notos veniunt hinc inde penates,

649 votaque diis superis solvunt, et pace reducta

650 servati exsultant. Jam nunc discordia demens

651 Pannonas invasit, vastosque educere acervos

652 admonuit, longeque alienae effundere terrae.

653 - Objiciunt Itali sese defensa tot annos

654 ad loca conatque haud inferiora secuti,

655 insistunt contra externum detrudere regem.

656 Fata vetant : virtus ergo quid vivida possit ?

657 Ceditur. Illyriaeque oras data dicta refellens

658 occupat, et facta Ludovicus pace potitur.

659 - Pertaesum est varii incepti, magnumque laborum

660 Ausoniae ; populis igitur sententia versa

661 Idaeis, duros juvat evasisse lupatos,

662 rectoresque alios rebus legisse novatis.

663 Non impune tamen : pressis parere necesse,

664 auctoresque ipsos miserari extrema luentes.

665 - Eventu super hoc nec dum turbata Calergus

666 corda gerens ; iterum se in tanta pericula mittit :

667 "Imo, ait, arreptis signis, fortissima frustra

Page 74: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

74

668 pectora, nunc animis opus est : meme duce ferrum

669 corripite, infractis mecum vim viribus omnem

670 exite : haec superat via libertatis ademptae,

671 ante oculos jam tuta salus, ipsosque morantes

672 exhortatur agens, ne quis timor orsa reflectat."

673 Dixerat hic. Residesque audacibus induit armis,

674 sed non et dixisse volet. Namque hoste subactus

675 magnanimo, varios moriens reminiscitur ausus,

676 Gnosiaque Adriaco residet victore potestas.

677 - Tergesti veteris jussos descendit in agros

678 accola Danubii ; nequiquam plurima adortus,

679 a tergo statuit promissos linquere muros.

680 Nec tibi Carraro placida contenta quiete

681 mens fuerit, donec domitus cum Pannone juncto

682 difficiles Patavum mores invexeris urbi.

683 Multa quidem meritis Pisanum fama tropaeis

684 extulit ; at dum versa fidem fortuna fefellit,

685 carceribus clauso veteris male gratia facti

686 proderit. Adversis cum vero allabitur aequor

687 classibus, et taedis fumans jam Clodia cessit,

688 omnis in hoc uno superabit cura recepto.

689 Ante fores ergo quae signa Ligustica Martem

690 instigant, acuuntque metum, jam ponere fastus,

691 incassumque alio excussos laxare rudentes.

692 - Nec tantum legem se Maurocenus ad unam

693 verteret, ac tortos funes sine sanguine tollens,

694 subjiceret ferro capita obtruncanda latronum ;

695 verum alios longe mentem adjecisset ad usus,

696 non laudum indignus, si qua fata aspera rumpat :

697 multum atrox Lachesis praelato invidit honori.

698 - Objiciet poenis ausum juvenilia natum

699 immotus genitor, et servantissimus aequi :

700 quam mallent alii immitem flexisse precando ?

701 Creverat immensum Galeaci robur, at illum

702 circumstant Veneti, non ulteriora ferentes

703 tentantem, pulsus Mantoos oderit agros.

704 - Opportuna equidem rebus Lombardus egenis

705 auxilia adjecit : Methones liquentia circum

706 stagna, premens Ligurem successa animisque superbum.

707 Scalanos tacita fretus Carrarius arte

708 cum genere exstinxit, tota cum stirpe ruentem

709 mox ipsum Euganei resonabunt undique colles.

710 Veronae muri, Feltrum, veteresque Coloni,

711 Bellunum, et Patavis nimium Vincentia campis

712 vicina, aligeri gestant insigne leonis.

713 Contra autem Tusco stipatus milite Pipus

714 ardua molitur : rebus post deinde relictis,

715 heu miseras fauces liquefacto proluit auro.

716 - Quis tamen hoc Utino prudens persuadeat auctor,

717 respuere imperium, dubio se credere Marti ?

718 Cum se defessis animis mox offerat ultro,

719 et tota aeriferos submittens Carnia montes

720 cedat jus proprium Techi, Venetoque remittat.

721 Non tulit augustam miserans Mocenicus aedem

722 conjectis priscum facibus posuisse decorem,

723 tecta sed hortatu atque auro semiusta refecit.

724 - Brixia pugnanti numquam defensa Philippo

725 hac cessit. Stragesque Padi per amoena fluenta

Page 75: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

75

726 ingruit : o fugite, haud semper victoria ridet

727 invictis. Ligurem quin debellate fugacem,

728 et trepidam (cur jam segnes) tentate Cremonam.

729 Tuque etiam instantis Picinini Sfortia vires

730 infringe, et genero deinceps dotatus ab hoste,

731 non huc verte acies, illac sed dirige cursum,

732 qua Mediolani potior fors moenia spondet.

733 Diruta procumbunt Byzanti tecta, priusquam

734 subsidia horrentes turmas adiere Getarum.

735 - Intremuit quassata sinus terra Itala circum,

736 consiliis habitus quando non futilis auctor

737 e patrum solio Maripetrus jura ministrat.

738 Tum nova Teutonicam mentem experientia coepit,

739 incisisque notis veterum monimenta virorum

740 coepta legi, et saeclo penitus superesse minorum,

741 cum primi foliis et cerae glutine tantum

742 mandarent multo praeclara reperta labore.

743 - Non tibi Tergestum Mauro, sed cetera laudem

744 facta ferant : jam jamque manum glomerare memento,

745 arma parare, ducesque, et vela, impellere remos.

746 Heu, quo Graiugenum ductu considit in oris

747 dira fremens Otomannus ? Ut horrent omnia caede ?

748 Perque hominum flammae volitant per culmina divum.

749 - Ipse etiam validas haud segnis cogere turmas

750 institit, ac duri mixto Tronus agmine Persae

751 Maeonio Smyrnam insignem delevit alumno.

752 Invehitur magna matrum Catherina caterva

753 et se pulchra viro dignatur jungere Cypro,

754 non metuens Austris dubiis committere vitam.

755 - At non exiguos luctus post fata mariti

756 perferet, ut subito late omnia fervere motu

757 spectabit, patruique aspersas sanguine cautes.

758 Tu modo maturare viam, Mocenice, pergo :

759 hoc votis Cyprus rogat, atque Albania Scodra,

760 dum Turcos aegre vulsis a moenibus arcet.

761 - Illi etiam crebris Aetolum assultibus urgent

762 Naupactum, donec tota obsidione repulsos

763 tormentis horret muralibus excita Lemnos.

764 Tecum erit iste labor campis diffundere apertis

765 aeratasque trabes, delectam ad fortia pubem,

766 Lauretane, maris quem praefecere potentem.

767 - Aerei contra montis sub culmine Croia,

768 Epiri decus antiquum male sustinet hostem :

769 erumpunt castris, atque obvia proelia miscent,

770 victores laeti, ni praedae insana cupido

771 injiciat stimulos : foede moriuntur inulti.

772 Tum Mahometigenum lunatis agmina pellis

773 ipsis in Latii foribus, rapiuntque ruuntque :

774 sanguine Mossa suos gemuit pinguescere campos,

775 corporibusque vagum requievit Sontius amnem.

776 - Post vacua indigenum Scodra Lemnoque relictis,

777 invisum nomen terras Otomanne levabis.

778 At simul exceptus per religiosa Deorum

779 limina procumbit Medices, juvat arma resumi,

780 et Florentinos defendi milite campos.

781 Non etiam abstinuit bene conscia ab Hercule virtus,

782 nec tantas turbans vidit Ferraria moles

783 mulceri, donec fumantibus Hadria tectis,

Page 76: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

76

784 Rhodigiumque metus disjectum exasperat atros.

785 Nam velut arentem in silvam pastoribus olim

786 flamma furens immissa, animos acquirit eundo,

787 nec jam stipitibus passim contenta praeustis,

788 sed tota evertit victrix spelaea ferarum,

789 fortius insurgens graviter spirantibus Euris :

790 haud secus oppositis exercita turba tuorum

791 ardescent bellis, se seque per ardua tollent,

792 usque adeo obnixi nullos non temnere casus.

793 - Omnia nunc rident, nunc formosissima rerum

794 procedit series, capiunt contagia finem :

795 pax terrasque salumque regit camposque jacentes

796 pacis amica Ceres ingenti obnubit amictu,

797 blandaque tranquillas demulcent gaudia mentes.

798 Sed qualis quantusque Arctoo promit ab orbe

799 sese heros ? Quae progenies, quantum instar in illo ?

800 Gratatur laetos olli Germania fasces,

801 Oenotrique viri studiis plausuque sequuntur.

802 - Nec longum in medio tempus, cum limina propter

803 Ausoniae certat, superans discordibus ira

804 fluctuat ; albentes campi solido aere relucent,

805 venit et egregius Gallorum Carolus, arte

806 praetenta : tum vero horror, latosque per agros

807 armorum strepitus. Mox illum fata tulere

808 exauctum spoliis. Miscentur jure Cremona

809 Adricolis, Tranum, Brundisum, Hydruntaque signa.

810 At regina gravi patribus servanda periclo,

811 posthabita Cypro laribus concessit avitis ;

812 omnis quam chorus applausu comitatur ovantem.

813 Otia progenies Otomanni perfida rumpit,

814 ast Itali exsultant Cephalenes arce potiti.

815 - Quid loquar adversus velut insurrexerit orbis

816 Europae ? Varioque gemat certamine tellus

817 Saturni senis. Aggeribus dum proruit ille

818 Alpinis, lugetque indignans Abdua caesos.

819 Hic contra Caesar populatis Teutones arvis

820 explicuit ; sedet hic Roma digressus Iulus,

821 Eridanumque illic largo de nocte cruore

822 imbuit Alfonsus : dii caedis quanta cupido ?

823 Jamque hac ambiguus jamque illac haeret Iberus.

824 Considunt tamen haec pugnata ex ordine bella

825 ereptumque dolet fatis Maxaemilianum

826 vis Germana, nepos tanto delectus honori

827 Carolus, haud villi pace et Mavorte secundus.

828 - Atque hic Belgradicis animos successibus audax

829 in Rhodios toto Sulimannus turbine fertur,

830 nec dextrae urgenti (dirum) fors abfuit aequa.

831 Ingruit at Gallis ardenti Caesare Prosper,

832 quos Veneti multo juvere in proelia nisu :

833 ille autem rapto potitur, fessosque repellit.

834 - Nulla mora : in Gallos demum pulcherrimus addit

835 Grittus equos, additque duces : Ticinus oberrans

836 Franciscum victas prospectat tendere palmas.

837 Ne tibi pugnandi veniat tam certa cupido,

838 namque adversa cano tumidum, Ludovice, per Istrum.

839 Haeccine restabat pulchrae sors aspera Romae ?

840 Ut sacer infusum mediis penetralibus hostem

841 aspiceret Clemens ferri furialibus ausis,

Page 77: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

77

842 perque ipsos divum postes per splendida tecta

843 bacchari in trepidos cives, miserandaque matrum

844 corpora ? Quid cessas o non doliture, supremo

845 diluvio miscere tuos, tuaque omnia Thybri ?

846 Parte alia invisam bis vasta mole Viennam

847 sollicitans Turcus retro tela impia vertit.

848 Quem Veneti magno sociorum foedere contra

849 institerunt, toto rapidique egere profundo.

850 - Ancipiti imposita est tandem manus ultima bello :

851 Nauplia dum cedens corda exsaturata Getarum

852 placat, magnanimum domitrixque Epidaurus equorum.

853 Nec vero hae sine more datae, nam dira feraces

854 per glebas pinguis Latiis penuria saevit.

855 Landus opem miseris properans, huc vertit et illuc

856 obscaenamque famem, et belli finire labores.

857 - Ergo compostum placide Donatus inibit

858 imperium, blando securus laeta tenore

859 pectora. Non aliter, quem frigida bruma coercet

860 ante focum, tristi torpentem membra veterno,

861 agricola exsultans laetae dat jubila mentis,

862 dum gelidus canis se exsolvit montibus humor,

863 antiquasque domos longa a regione revisit

864 candida avis, numquam confecto ingrata parenti.

865 - En tibi praeterea gemini venere Priuli :

866 quae virtus, qui frontis honos, et fortia gesta ?

867 Ante diem roseo quem Lucifer orbe reduxit

868 componet rursus tenebris, quam singula pandam.

869 Sed quid ego haec autem ? Satis est potuisse moneri

870 intentum te, magne hospes, natasque decentes.

871 Haec obscura tamen venient labentibus annis,

872 seque tuis populis manifesto in lumine prodent.

873 At nunc me tenuis crepitans vocat Auster in altum."

874 Sic fatus patrias Proteus se accingit in oras ;

875 Adria quem cupidus circum nymphaeque volutae

876 detentant pendentque iterum narrantis ab ore.

877 Ille morae impatiens, formam conversus honestam

878 prorumpit stagnis, immani corpore pistrix :

879 aspectusque Dei misso sermone relinquit.

ELIAE CORVINI JOACHIMICI POEMATUM LIBER SECUNDUS. (ELEGIACA)

MAGNIFICO DOMINO FELICIANO. L. BARONI IN HERBERSTAIN, ETC.

HEREDITARIO CAMERARIO ET DAPIFERO CARINTHIAE PATRONO OBSERVANDO.

P2_01 v.1 Tristis hiems Zephyris flatu depulsa recessit,

2 jam melior rebus forma, vigorque venit.

Page 78: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

78

3 Ornat se vario passim natura colore,

4 mille solum species, corpora mille refert.

5 Jam volucris summum modulatur in aera carmen,

6 auctorem celebrat, qua valet arte, suum.

7 Me quoque coepit amor, veterem exercere palaestram,

8 atque juventutis prodere scripta meae.

9 Verum quid volui misero ? Tamen angulus omnis

10 carminaque, et vates angulus omnis habet.

11 Non totidem sub vere sonant arbusta cicadis,

12 non totidem florum germina, prata ferunt,

13 quot modo stridenti disperdunt carmina lusu,

14 quotque poetarum nominis angit amor.

15 Ergo manete, Elegi molles, mea cura manete :

16 saepe juvat tacito delituisse loco.

17 Quae tamen occurrent emissae incommoda chartae ?

18 Quot sunt probra foris, quot subeunda domi ?

19 Per nemora, ac montes gelidos, vallesque recurvas,

20 (saepe ibi monstra latent) longa terenda via est.

21 Praeterea livor rabido vos gutture carpet,

22 qui nimium nostro tempore juris habet.

23 Sed quid ego accinctos teneo ? Voto ite secundo :

24 communes pariant nulla pericla minae.

25 Inter enim dubios casus, hostile per agmen,

26 qui levet ignotos, forsitan unus erit.

27 Tu modo qui priscos anteis virtute Quirites,

28 magne tuae juvenis splendide stirpis honos,

29 felici vultu subeuntibus annue Musis,

30 nec pedibus fessis hospita tecta nega.

31 Si placida jam mente faves, si missa probabis

32 munera, nil reliquis displicuisse querar.

33 Quod cecinit mea Musa, tui suscepit amore :

34 e variis sat erit jam placuisse tibi.

DE DIGNITATE POETICES.

P2_02 v.1 Bacche bimater, ades : Phoebum tibi junge volentem ;

2 adsis Arcitenens, Bacche bimater ades.

3 Corda furor penetret Lenaeus : dextra sagittas,

4 diluvii colubrum quae domuere, ferat.

5 Numine nunc opus est, nunc carmine ad arma ruenti :

6 insultat Clario vis odiosa choro.

7 Faex immunda hominum, turpi livore subacta,

8 virgineum diro Marte Helicona petit.

9 Sternantur, ceu fuscae acies, Gangetica regna,

10 ceu Python, largam qui vomit ore luem.

11 Vester honos agitur : nostrae data robora menti,

12 imberbes, vatum praesul uterque, dei.

13 Fine carens, ortuque vacans suprema potestas,

14 cum vix et caelum terraque vasta forent,

15 aligeros regni coetus in parte locavit,

16 seque Deum pura luce videre dedit.

17 Fecit et aeterno praeconia dicere cantu,

18 atque animis magnum nil nisi ferre patrem.

19 Ecce anima illustris, numero sublimior omni,

20 cum notum crimen non foret, ausa scelus.

21 Ausa scelus mitem fastu temerare parentem,

22 et se majorem prodere, sive parem.

Page 79: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

79

23 Prima lues sorti socios adjecit iniquae,

24 jamque Giganteus grex fera bella ciet.

25 Eheu, tum genitor primum indignatus : inermi

26 suscepit (miserum) tela trisulca manu.

27 Auctoremque mali, tenebris cum gente nefanda

28 destinat, ut poenis effera facta luat.

29 Exsultat melior divum chorus : atria celsa

30 felicem palmam, laetitiamque sonant.

31 Tunc primo coepit celebrari carmine Paean :

32 carmine io Paean dicitur ante Deum.

33 Hinc ubi compleri deserta sedilia visum,

34 substituique novum per fora sacra genus ;

35 consulto nostri pulcherrima constat origo,

36 seque recens posita mox homo tollit humo.

37 Qui niveo purae jam functus munere vitae,

38 perpetuum verso corpore numen agat.

39 Tunc natura potens, productae est ordine certo :

40 auram flamma levis circuit, unda solum.

41 Multiplices horum generant discrimina formas :

42 inde quod exoritur semina prima capit.

43 Compages super his mirando foedere fertur,

44 igne vagas pascens utiliore faces.

45 Orbes diversa varii ratione vehuntur :

46 primus hic, ille imus, tardus hic, ille celer.

47 Perque polum adverso passim concurritur astro :

48 his iter Hesperium, pars oriente venit.

49 Lege tamen posita numerorum cuncta geruntur,

50 mensura, numeris, pondere, et harmoniis.

51 Illic dulce melos contextu carmen adumbrat,

52 concordesque parit musica blanda vices.

53 Dicis abesse sonos : quia nec volat obvius aer ?

54 Mundanos sonitus non amat ille tenor.

55 Altior huic virtus, dulcedo major, ut illic,

56 pulchrior exuto corpore vita viget.

57 Hinc sacri ingenuum vates traxere vigorem,

58 et par e superis motibus ardor inest.

59 Adde quod insignes habitent ea tecta Camenae,

60 quodque ibi dulcisonam tangat Apollo lyram.

61 Imperat aetherius magno calor ille Poetae,

62 effectumque agitat causa superna suum.

63 Ex illo, insinuans praecordia spiritus urget,

64 suscitat afflatu pectora mota Deus.

65 Ceu rapit, et lateri connectit amabile ferrum,

66 naturae motu sic operante, lapis,

67 utque superveniens captatur fomite flamma,

68 scintilla immensas concitat ignis opes :

69 sic, ubi vis caeli mentem generosa subegit,

70 conformem arcana finxit et arte sui :

71 semine ab infuso, penitus sublimia versat,

72 et spatio tenui maxima quaeque capit.

73 Delicias oblita hominem tunc sentit Olympi,

74 exemptas vulgo deside delicias.

75 Omnigenum transit facilis penetralia rerum :

76 nunc ima interpres, deinde suprema docet.

77 Stulte quid haec Stygio fieri spiramine latras ?

78 Impetus infernis dotibus ille venit ?

79 Scilicet invidit quoniam tibi conscius aether,

80 munere de tanto turpia ferre libet ?

Page 80: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

80

81 Nonne bonum caelo quod provenit, extudit auctor ?

82 In nos luxuriant sidera cujus ope.

83 Improbe, justitiam rabida dum voce lacessis,

84 justitiae fontem polluis ore Deum.

85 Attoniti vates divum sermone loquuntur,

86 haec tuba fatorum seria tecta canit.

87 Sic tacito influxu castae cecinere Sibyllae,

88 historiam vitae, maxime Christe, tuae.

89 Sic genus Isacidum invisa dicione magister

90 educens, telo dum vada rubra secat ;

91 heroo versu perculsus concinit heros,

92 ultori grates carmina grata tulit.

93 Porro ubi Davides compostus pace salubri,

94 evasit belli sorte favente minas,

95 debita persolvit summo praeconia regi :

96 tunc hymnos lyrici constituere pedes.

97 Post, cithara Thracen Cyllenius Orphea format,

98 Alcidaeque Linus cura magistra subit.

99 Abdita naturae majestas paruit illis,

100 atque opifex animis obvius ipse fuit.

101 Mox bonus Amphion Thebanae conditor urbis,

102 Pieriis mulcet saxa ferasque modis.

103 Nil mortale ferens, terrae procedit Homerus,

104 omnia qui sacro pectore solus habet.

105 Ille quid et pulchrum, quid turpe, quid utile, et aequum,

106 quae fugienda docet, quaeve sequenda monet.

107 Omnia saecla ferunt primos huic laudis honores :

108 Musarum decus hic, gloria, splendor, amor.

109 Nonne tibi Ascraeum sonat immortalia carmen ?

110 Quod rigidas ornos vertice montis agit.

111 Ruricolae stupuere sonos oracla ferentes,

112 et sacra cantanti vota tulere patri.

113 Ingreditur silvis pastor Mantous opacis,

114 rureque jam domito, Martia bella canit.

115 Cujus uti nulla succrescit gloria laude,

116 livore indigno sic nequit esse minor.

117 Omnia plena Deo : fervoribus omnia caeli

118 plena, Dei variis omnia plena bonis.

119 Sic Pelignus ovat vivaci gutture cygnus,

120 qui placido immanes leniit ore Getas.

121 Nec tibi praevertant animum ludibria vulgi,

122 confictis dici plurima gesta modis :

123 scriptaque lascivos haec irritare furores

124 et teneras mentes turpe docere nefas.

125 Nonne latet dulcis duro sub cortice fetus ?

126 Occultae latebris nonne tenentur opes ?

127 Haec abstrusa licet plebem frustentur hiantem,

128 judicio frugem nobiliore ferunt.

129 Namque sub his olim quae finxit sancta vetustas,

130 aureaque utilitas, causaque certa latet.

131 Hinc naturali deducta ab origine quaedam,

132 orbes cum stellis, aut elementa notant.

133 Exuviis quaedam variatoque abdita amictu,

134 eventus varios, historiasque tenent.

135 Sub reliquis vitio certat pulcherrima virtus :

136 exemplumque boni, flagitiique patet.

137 Haec jucunda animis simulacra tenacius haerent,

138 molles delicias maximus usus habet.

Page 81: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

81

139 Sub calamo levitas, gravitatem pectora spirant :

140 mens fugit, in lucem quod mala lingua tulit.

141 Ignes Pasiphae foedos perpessa, parenti

142 Odrysium Progne regia mactat Ityn.

143 Aureus inclusam Danaen perlabitur imber,

144 sub capto sentit retia Marte Venus.

145 Non, quod ab effigie turpi foedetur honestas,

146 sed quod ab eventu surgat honestus amor.

147 Crimine detecto, virtus detecta patescit,

148 et roseo longe clarior ore nitet.

149 Sic injusta docent rerum monumenta sacrarum,

150 fiat ut e casu dextera vita malo.

151 Samsonis oppressit robur fatale puella ;

152 tu fuge : versutis femina plena dolis.

153 Vindex illicitos Hymenaeos poena retundit ;

154 sic Sodome cecinit, celsa Gomorrha fuit.

155 Pendentem gladius fodit Absolona Joabi ;

156 sanguine fraterno sparserat ipse manus.

157 Singula justitiam suadent, quae injusta docentur :

158 sic usum mellis floris amaror habet.

159 Aethere Maeonides furibundam dejicit Aten,

160 dira quod assiduo damna dolore struat.

161 Haec hominum generi varias fert noxia pestes :

162 hinc luctus, caedes, tabida cura, labor.

163 Luciferum supera Deus expulit arce volucrem,

164 noctivagumque nigras jussit adire domos.

165 Nempe quod insidias caelo tendebat : id ipsum

166 nunc agit, et terris tristia quaeque serit.

167 Hujus ab immisso punguntur corda veneno :

168 hinc nihil est quod non polluat atra lues.

169 Sic, quae ficta refers, tibi quae lasciva videntur,

170 exortus veros, commoda vera dabunt.

171 Gemma nitens, fulvo si quando includitur auro,

172 per se grata quidem, gratior esse potest ;

173 sic ubi causa gravis pulchro velatur amictu,

174 ornatu potius splendidiore juvat.

175 Illustres animas movet haec innata voluptas,

176 quaeque latent vulgus condita, sponte patent.

177 Carmen ob id magnis res grata heroibus olim,

178 et ducibus curae carminis auctor erat.

179 Vir Macedo divi caeleste volumen Homeri

180 quo cubuit fertur supposuisse toro.

181 Auxiliumque viae belli, fuit Ilias ipsi,

182 hoc duce grata dies, noxque sopora fuit.

183 Scrinia Persarum regi cum victor ademit,

184 Smyrnaeum spolio divite condit opus.

185 Excidio Thebas ubi sterneret, esse penates

186 illaesos voluit, Pindare culte, tuos.

187 Ennius huic curae cui victa dat Africa nomen ;

188 Messalam sequeris, docte Tibulle, tuum.

189 Jusserat excedens qui Pergama scripta cremari,

190 Caesaris Augusti clarus honore fuit.

191 Contendunt uno de vate : Ios, Argos, Athenae,

192 et Colophon, Salamin, primaque Smyrna, Rhodos.

193 Nec modo factus honos : injuria saepe repressa est,

194 hostes supplicium sustinuere necis.

195 Cepit Olympiaco crudelia praemia Marte,

196 qui cruce vel saxis Zoilus acta luit.

Page 82: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

82

197 Laeserat hunc verbis, vitam sibi laesit iniquus :

198 ulta est aeternum Graecia pulchra decus.

199 Vim parat occultam fallaci mente Pyreneus,

200 ut redigat castas in sua jura deas.

201 Tingit humum moriens scelerato sanguine ; cunctis

202 hostibus exemplum vindice caede tulit.

203 Nec solum vitae decorant haec praemia metam,

204 dumque inhibet cursus invida Parca, jacent.

205 Gaudia post obitus majora, et nobile semper

206 jucunda accrescens praemia nomen habet.

207 Sic omnes superant, Phoebo qui digna locuti :

208 jacturam famae non tulit ulla dies.

209 Ipsi praeterea, quos pro virtutibus amplis

210 laude vehunt, memori posteritate vigent.

211 Omnia mors atrox, vel sint adamantina tollit,

212 extremam tollit vivida Musa necem.

213 Dignum laude virum digno conjungit Olympo,

214 caelicolum turbis efficit esse parem.

215 Laudibus indignum lugubri destinat Orco,

216 imprimit Aeolias Tantaleasque notas.

217 Felix qui potuit faciles habuisse Poetas,

218 infelix, calami quem gravis ira premit.

219 Sic ubi progenies magni laudata Philippi,

220 Pelidae fortis splendida busta videt,

221 felices obitus dicit, praeconis Homeri

222 voce celebrata qui meruere cani.

223 At socer infestus laqueo sibi guttura stringit,

224 ut tua persentit fulmina, laese gener.

225 Florida quapropter victricia tempora laurus

226 exornat, vivas semper odora comas.

227 Non illam rabies hiemis, non horrida perdunt

228 tela Jovis : solito semper honore viret.

229 Tempestas sic nulla sacros abolebit honores,

230 quos expers omni fine Thalia parit.

231 Hinc animus rerum surgit contemptor, opumque

232 illis divitiae florida scripta suae.

233 Ut pulchro fatis erepti nomine vivant,

234 ardua sedulitas grata quiete magis.

235 Plebeios strepitus odere, silentia captant,

236 secessus nemorum, pictaque rura petunt.

237 Scilicet hic studiis arrident otia : vires

238 integritas animo suscitat ipsa loci.

239 Tunc haurire licet mentem, quam sola per arva

240 indidit Ascraeo turba novena seni.

241 Hic jacet illustri fama contentus in hortis,

242 hic capitur rivis, vallibus, ille jugis.

243 Omnia suppeditant dio fomenta calori,

244 carpimus aetherias quo stimulante vias.

245 At fera paupertas urget ; sic ille molari

246 exercet teneras asperitate manus.

247 Sic laris et fundi tristis defectus, adegit

248 illum Pindarico promere verba stilo.

249 Prostitui foedo sacrata scientia quaestu

250 non meruit : foedas non ea tractat opes.

251 Omnis opum cumulus brevibus dispergitur annis,

252 qua pereat virtus non gravis hora venit.

253 Exstiterunt prima quaecumque ab origine rerum,

254 e doctis constant nunc quoque nota libris.

Page 83: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

83

255 Mersit opes fortuna potens atque ardua regna,

256 doctorum nescit mergere notitiam.

257 Nec tamen ipsa adeo sors laeva repressit egenos,

258 quo minus Aonium perficeretur iter.

259 Subsidio reges properant, curamque capessunt ;

260 sic ovat Etrusco sanguine cretus eques.

261 Caesaris electu Nilum praesectus habebat,

262 a quo perpetuum nota Lycoris erit.

263 Hic auri nummos numero cum versibus aequat,

264 squamigeri vitam qui cecinere gregis.

265 Multi praeterea fortunae munera dextrae

266 exosi, studiis posthabuere suis.

267 Divitiis aulae Menander praetulit artem,

268 ad Phariam cupido rege vocatus humum.

269 Vivitur ingenio, famam reverenter habeto ;

270 omnia praetereunt, fama perire nequit.

271 Virtutum niveo tegitur velamine Ulysses,

272 dum natat Ogygias, corpore nudus, aquas.

273 Sors indigna licet Phoebi nudarit alumnos,

274 attamen hos virtus culta, decusque tegit.

275 Denique Musarum dictis qui jura profanant,

276 horum animos nulla constat ab arte capi.

277 Imbuitur tenerum venerandis moribus aevum :

278 cor nitet exemplis, lingua sed eloquio.

279 Jucundae senio Musae, longaeva voluptas,

280 alliciunt rugis dulce quietis opus.

281 Oedipoden gravibus dum personat ille cothurnis,

282 centum annos vates jam prope natus erat.

283 Simonides docto solitus contendere versu,

284 cum praetergressus lustra bis octo fuit.

285 Adverso casu solacia grata ministrant,

286 ornatu decorant prospera fata novo.

287 Nobiscum comites peregrina sede morantur,

288 nobiscum proprios cura habitare lares.

289 Nil intentatum celebres liquere Poetae :

290 omne adeo rerum concinuere genus.

291 Scimus, et adducti justo fervore fatemur,

292 quosdam degeneres hoc violare decus.

293 Dum subit effrenes conficta insania sensus,

294 horrendoque ruunt more per omne scelus.

295 Ne genti tribuas foedae sacra nomina vatum :

296 latrones, fures, Telegonasque voces.

297 Ense magistratum decuit cohibere scelestos,

298 insulsum rigido jure domare gregem.

299 Sacrilegi merito Phoebum praedantur honore :

300 deformant donum praeses Iacche tuum.

301 Nil sublime adeo posuit scelerata libido,

302 quin ausi taetras sint penetrare vias.

303 Cor nempe egregium furor ille poeticus urget,

304 et quodvis leviter suadet obire nefas.

305 Exsecranda cohors titulo nil digna Poetae,

306 proque Helicone crucis scandere digna jugum.

307 At caeli virtus facit et doctrina Poetam :

308 his, merito tantum nomen habere licet,

309 ongenium moderata acuit cultura Lyaei,

310 subtilis mentem spiritus inde regit.

311 Aurea sed nimio sapientia pellitur usu,

312 hinc venit indignis barbarus ille furor.

Page 84: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

84

313 Casta placent Musis, placet ipsa modestia Phoebo ;

314 cultores horum vita modesta decet.

315 Sic Maro Parthenias vitae per tempora dictus,

316 ex nivea morum simplicitate, fuit.

317 Tantus honestati cum denique jungitur usus,

318 omnibus in pretio vera Poesis erit.

319 Quem non alliciant sacrata poemata tandem ?

320 In quibus abstrusae tot cumulantur opes.

321 Solae Pierides teneris mea gaudia ab annis,

322 ad cunas cecinit pulcher Apollo meas.

323 Hunc quoniam innato semper fervore secutus,

324 nunc sequar, et juga nunc acrius alta sequar.

325 Amne Medusaeo sitientia labra refeci :

326 urgebo celeres per loca senta gradus.

327 Insuper et reliquas scrutabor Apollinis artes,

328 quas mire veteres occuluere Sophi.

329 Primus in his culto versu, Augurelle, sonabas,

330 ipse tua expertus scripta secundus ero.

331 Haec qui forte leges, mecum venerabere divum :

332 cui favet, ingenii dexteritate favet.

333 Salve lux Superum, Phoebi salvete sorores,

334 Mnemosyne juncto quas Jove feta tulit.

335 Te canto, comitesque novem, solacia nostra,

336 aspiret velis aura secunda meis.

337 Cantanti numeris felicibus ora resolve,

338 duc opifer faciles tesqua per aspra pedes.

339 Vulnificos nemo melior te dirigit ictus,

340 vi domat immanes insidiisque feras.

341 Testis adhuc superest, telorum turbine stratus,

342 qui se submersa protulit anguis humo.

343 Hinc nova compositi peragunt spectacula ludi,

344 et monstri casum Pythia dicta ferunt.

345 Te celebrat, donisque onerat sollemnibus aras,

346 Paeonia quisquis fata coercet ope.

347 Qui volucrum linguas et praepetis omnia pennae

348 observans, terris inde futura notat.

349 Te juvenem teneri decorat flos integer aevi,

350 supprimit intonsas nulla senecta genas.

351 Invictam maneat quam vasta potentia dextram,

352 horrida Cyclopum turba monere potest :

353 fulmina quos magno properantes jussa Tonanti,

354 fervidus erepto pro Phaetonte necas.

355 Ut vario supplex te nomine vulgus adorat,

356 diversa vires sic bonitate geris.

357 Huic Phoebus placuit ; Titan mox diceris illi,

358 jam Sol luciferos aethere ducis equos.

359 Cum libuit Paeana vocant, Hyperiona pulchrum,

360 nonnumquam genitor tu quoque Liber eris.

361 Placat equo Mithran radiantem Persidis ora,

362 sidereas cantu mulcet Apollo domos.

363 Delphica praeclaro tellus exornat honore,

364 Aegaeisque sedens patria Delos aquis.

365 Te Claros et Tenedos colit, Oebaliaeque Therapnae,

366 miranda statuae mole superba Rhodos.

367 Gryneumque nemus, Chryse, Parnassia rupes,

368 et cum Mileto nota Tegyra solo.

369 Te Soracte canit, veneratur Acrephnia templo,

370 sex Patara hibernis mensibus apta fovet.

Page 85: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

85

371 Primitias frugum Delo devota remittit,

372 dura Lycaonio terra propinqua polo.

373 Te citharae cantusque decent, teneraeque choreae,

374 per te carminibus gratia viva venit.

375 Laetitia plaudunt Latonae pectora matris,

376 facta suae prolis dum celebrata videt.

377 Mirantur Superi, miratur Juppiter ipse,

378 et stupet insignes invida Juno sonos.

379 Blanda Venus, nudae Charites, Musaeque sequuntur

380 Dianae digitis juncta Minerva salit.

381 Quem tu nascentem placato respicis ore,

382 in cunis infans gaudeat ille suis.

383 Aetherio nutu, mortali sorte relicta,

384 altius humanis ora sacrata feret.

385 Arcani quicquid mundus tegit, eruet ipse ;

386 heroum grandi concinet acta tuba.

387 Assis Phoebe parens, assis tua sacra colenti :

388 tu mihi spes, et amor, tu mihi cura, quies.

CHRISTUS TRIUMPHATOR.

P2_03 v.1 Panditur antiqui postquam victoria belli,

2 tritus ubi aeterno dux Stygis hoste cadit ;

3 exere paulatim blandum mea Musa vigorem,

4 et tenui plectro magna sonare para.

5 Ipse aderit, nigro qui fixit ab orbe trophaeum,

6 caelesti vires ingeret arte suas.

7 Dulce redemptori nos haec memorare redemptos,

8 et bene pro meritis gratia nostra venit.

9 Jamque adeo superas lucis remearat ad auras :

10 non recidiva Deus membra gerebat homo.

11 Monstrorum domitor, caeci destructor Averni,

12 qui populum diro vindicat interitu,

13 aggressurus erat magnos victoris honores,

14 aede patris celsa suscipiendus erat.

15 Sanctorum procerum fida stipante corona,

16 quos dubiae comites legerat ante viae,

17 ibat Palladii juga per viridantia montis,

18 mille bis hic Solyma distat ab urbe pedes.

19 Plurimaque inter se laeto sermone serebant,

20 tractantes placido regna futura statu.

21 Ecce triumphator pernix liquidum aethera tranat.

22 Atque iter aligero carpit inane gradu.

23 Currus erat, spissa circumdatus undique nube,

24 innocuum rutilo fulmen in igne ferens.

25 Huc, medius solio gemmis stellante resedit,

26 spectantum radians supprimit ora vigor.

27 Justitia auratos orbes et Vita revolvunt,

28 frena manu sacra Pax reparata regit.

29 Verus ab incessu patuit Deus : aethra coruscat,

30 astra creatori lucidiora favent.

31 Aerei juvenes coetu comitantur ovante,

32 cornua conspirant, dat tuba rauca sonos.

33 Qui caput ante nigra involvit caligine Titan,

34 ne crudeli obitu lumina pollueret ;

35 jam sese ad reditum fulgore exornat amoeno,

36 effundens vultu liberiore jubar.

Page 86: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

86

37 Quae lacrimas noctu rorabat frigida Phoebe,

38 applausu visa est incaluisse novo.

39 Laetitiam pulsis coeperunt omnia curis,

40 gratantur reduci cuncta creata Deo.

41 Captivi a tergo lugubri more trahuntur,

42 impliciti collo ferrea vincla gerunt.

43 Prima tenet, nostri quia prima est causa laboris,

44 princeps inferni qui data sceptra tulit.

45 Criminis in signum, graditur serpente revinctus,

46 quo delusa hominum massa caduca fuit.

47 Et quoniam audaci fastu dejectus ab alto est,

48 nunc etiam oppressi pectora fastus habet.

49 Post hunc terribili procedit in ordine Letum,

50 pallens, indignans ; vix tamen ossa trahit.

51 Nempe quod ex malo prorupit turba malorum,

52 cum pomo vetito spicula fracta tenet.

53 Mox trepido passu peccatum volvitur atrox,

54 declinat vultus, et graviora timet.

55 Hinc aerumna gravis, rabido informata dolore,

56 et pretium nostri Poena cruenta mali.

57 Terrorum variae facies, inimica tyrannis,

58 aeternique ignes, perpetuusque stupor.

59 Portantur valido perrupti cardine postes,

60 armaque, et hostili quicquid in arce fuit.

61 Namque heros caeli praetactus robore corda,

62 invia pro nobis ostia Ditis adit.

63 Taenariae fauces ferro et compagibus artis

64 obstructae, forti non patuere Deo.

65 Intus erant gemitus turbae exspectantis avorum,

66 et quoscumque mori lapsus adegit Adam.

67 Non tulit hanc faciem, justas exarsit in iras :

68 humanae stimulat viscera gentis amor.

69 Irruit, insigni labefactans limina dextra :

70 fit via vi, validis sternitur aula seris.

71 Obstupuere manus damnata, Erebique propago,

72 ultoris nimio procubuere metu.

73 Laeta cohors hominum redivivo pectore plaudit,

74 quando exoptatam sentit adesse diem.

75 Continuo turmas invadit, et agmina sternit :

76 praedam devictis omnibus unus habet.

77 Panduntur portae, licuit quas pandere nulli

78 ante, sed immotis claustra stetere locis.

79 Tertia lux pugnam Lethaeis sistit in umbris,

80 Martem cum dira Morte redemptor agit.

81 Spes fugit : interitum mortalis turba verentur,

82 de populi dubium est deque salute ducis.

83 At Sator aeternus, qui corde misertus ab imo

84 hunc bellatorem mittere sustinuit,

85 quem sibi progenuit similem, sine fine sine ortu,

86 et dextrae ad solium jussit adesse parem,

87 virtutem solidam infundit, vi suscitat artus,

88 imperium donec rupto Acheronte ferat.

89 Utque Leo princeps generosa mente ferarum,

90 (si magno exiguum composuisse licet)

91 dum catulos, partu quos protulit anxia mater,

92 tres somno luces jam videt esse datos,

93 clamorem immensum per opaca cubilia tollit,

94 unde locus tecti, saxa, nemusque tremunt.

Page 87: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

87

95 Surgit progenies forti permota parente,

96 heredem patriae vivida mentis agit.

97 Sic tribus exactis per somni tecta diebus,

98 in vivis firmo pectore Christus adest.

99 Occlusasque animas secum taetro evocat Orco,

100 nec caelo regni meta nec exstat humo.

101 Ergo saevitie domita Plutonis iniqui,

102 morte fatigatis redditur alma quies.

103 Unus homo vitae spoliavit munere cunctos,

104 unus homo vitae munera restituit.

105 Scilicet intonso praestans hic vertice Samson,

106 qui frangit portas, agmina caede premit.

107 Hic Goliam superat Davides magna minantem,

108 torsit ubi pulsum verbere funda globum.

109 Hic avido Ceti nunc redditur inguine Jonas,

110 qui sociis laetam fert moriturus opem.

111 Iccirco cives simul a Phlegethonte reducti,

112 consortes tantae jam bonitatis eunt.

113 Circa perque thronum meliori corpore aguntur,

114 et dulci repetunt proelia facta choro.

115 Nos etiam superas sedes ascendimus una,

116 inseruit Christo quos bene culta fides.

117 Ille velut caput est, sic ipsa Ecclesia corpus :

118 singula membra sacro cum capite astra petunt.

119 Venerat excelsam resonans comitatus ad arcem,

120 qua mundi omnipotens dirigit auctor opus.

121 Libera, casta, potens, sancta, infinita Deus mens,

122 per natum agnosci qui sua sceptra jubet.

123 Vultu, quo mundi clemens opus omne probabat,

124 omnia per Verbum dum bene facta videt ;

125 suscipit advectum tanto e certamine Iesum,

126 quaeque cruore pio sparsa caterva volat.

127 Inde sui partem nota in regione locavit

128 jusque dedit, vasta quod dedit ante manu.

129 Tum genus humanum Stygia de peste receptum,

130 quod jam nil priscae pectore labis habet,

131 immortale latus fecit stipare per altum,

132 gaudia pro variis ferre superna malis.

133 Quis mihi laetitiam, quis jubila vocibus edat ?

134 Sancta voluptatum quis mihi dona canat ?

135 Non corruptibili non hic erit ore sonandum,

136 haec quondam aetherio carmine lingua ferat.

137 Subjicitur pedibus pressi violentia Ditis,

138 et quoscumque hostes Tartara nigra tenent.

139 Cum duce divino jam nos dominamur in illis,

140 haec vi sunt nulla nec nocitura dolo.

141 Poena homini impendens auctores saevit in ipsos,

142 et gravius meritis exagitata furit.

143 Talis erat species Patris atria summa petentum,

144 sic redit ad priscum perdita turba decus.

145 Interea capiunt dum nota palatia regem,

146 laeta etiam tristi prodit imago solo.

147 En duo praecones densis e nubibus adsunt,

148 vestis ad illustres defluit alba pedes.

149 Suavis in ore vigor, frondem dat dextera olivae ;

150 telluris recreant nuntia amoena sinum :

151 "Solvite corde metum, partam spectate quietem :

152 Pax implet terras, Pax nitida astra fovet.

Page 88: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

88

153 Ille quidem ex oculis sublatus in aurea tecta,

154 aequalis magno cum genitore sedet.

155 At simul exsistit vos inter numine praesens,

156 nulli conspicuus singula gesta videt.

157 Omnia sunt Nati, sunt omnia plena Parentis,

158 horum cum superis Spiritus ima replet.

159 Ille velut vestri causa conceptus in alvo,

160 sic de virgineo corpore factus homo est.

161 Utque idem turpi dira est in stipite passus,

162 sic Erebi e tumulo pallida castra subit.

163 Surgit uti stratis rigidi legionibus Orci,

164 sic jam stellatas occupat ille domos.

165 Omne hoc pro vobis geritur : contagia passum

166 tantae molis erat restituisse gregem.

167 Qua ratione poli tetigit penetralia victor,

168 hac olim rediens conspiciendus erit.

169 Digna etenim vobis cum majestate redibit,

170 et merita aeternus laude patebit honor.

171 Judicis officium quando lux ultima poscet,

172 lux optata bonis, heu sed acerba malis.

173 Multiplici cantu clangores exorientur,

174 per freta, perque solum, sidereosque lares.

175 Omnia sunt hominum tunc conventura sub unum,

176 proque opere accipiet praemia quisque suo.

177 Vita in sublato quae vestra abscondita Christo est,

178 illa clarescet tunc manifesta die.

179 Clarescet sponsus nova per miracula, raptam

180 qui proprio sponsam sanguine promeruit.

181 Interea vigiles horam exspectate beatam,

182 furtivo veniet quae taciturna pede.

183 Quodque suae mortis monumentum insigne reliquit,

184 participes salva commemorate fide.

185 Nempe requirendum corpus sub pane sacrato,

186 quique mero insinuans sanguis habere datur.

187 At quae destillat moribundi vulnere lympha,

188 corpora Baptismi rore novanda lavet.

189 Is mediator erit, tutor, rex : iste Sacerdos

190 pro vobis orat conciliatque Deum.

191 Sic patriam amissam petite, has apponite scalas :

192 his gradibus divum limen adire licet."

193 Nuntia finierant juvenes, et in ardua tendunt,

194 inque modum flammae se per inane levant.

195 Nunc age quid dubitas, aut gens humana vereris ?

196 Ad mala quid tantum non diuturna paves ?

197 Christus ab aerumnis credentes liberat omnes :

198 hunc animo amplecti nil dubitante decet.

199 Vicimus, hac tandem reparata est gloria pugna,

200 cum socio praedas agmine ductor habet.

201 Sed quid rursum alii securas ducitis horas,

202 nec merita haec grata volnere mente juvat ?

203 Nec subit hic ardor, venienti occurrere Iesu,

204 caeca nec ad dictam corda parare diem.

205 Creditis avectum ne electos visitet ultra ?

206 Neve hoc perficiat, quod mora tardat, opus ?

207 Non haec pigra mora est, verum patientia Christi,

208 aequus enim nobis longanimisque favet.

209 Nec de seducta quemquam vult gente perire,

210 sed recto justas tramite inire vias.

Page 89: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

89

211 Quare agite o spretis curate aeterna profanis :

212 pro luteo offertur caelica vita statu.

213 Quam minime speras erit hora optata salutis,

214 quam minime speras perditionis erit.

215 Felix, ad reditum qui tempore providus omni,

216 corda sacrae fidei cognitione parat.

217 Infelix nimium, quem incautum haec obruet hora :

218 non hic placatum sentiet esse Deum.

QUERELA TERRAE. DE INGRATO HOMINUM GENERE.

P2_04 v.1 Si quis adhuc superest, vasto delectus ab orbe,

2 qui pietatis opus justitiamque colit,

3 audiat hic gemitus, vultu turrita madenti

4 quando hominum Tellus impia facta queror.

5 Audiat, utque fidem lugubria dicta merentur,

6 sic discat nostris condoluisse malis.

7 Vos ignes caeli vigiles, et lampade circum

8 omnia qui lustras Sol mihi testis eris,

9 hactenus a primo positarum semine rerum,

10 quo fuerim totos pressa labore sinus.

11 Cum sator altitonans, humanis usibus aptam,

12 immotamque graves jussit obire vices.

13 Exin quae gremio nostro gens prima resedit,

14 sic meritae, matris nomina sacra dedit.

15 Hiccine matris honos ? Illud venerabile nomen

16 ilicet invisum, sub pedibusque fuit.

17 Vix pater Eoos gentis penetrarat in hortos,

18 negligit illecebris jussa superna suis.

19 Hinc ea prima mali labes : quas crimine foedo

20 promeruit poenas, contemerata luo.

21 Nempe hominem generarat humus, vitandaque ligni

22 arcano jussu munera protulerat.

23 Effuso rursus pelago, caelique ruina,

24 plector ego ob furias incola saeve tuas.

25 Hic, me perdiderat primum licet arbore Adamus,

26 inclusum servo, perdita ab imbre, genus.

27 Quod superis caelum, pictisque volucribus aer,

28 piscibus unda, hominum pro grege, tale solum.

29 Semine jam simili, vitamque operante calore,

30 cum generant speciem Solque paterque suam :

31 excipio sobolem, matrem fetumque tenellum

32 amplector gremio commiserata meo.

33 Utilibus tunc cura cibis educere pignus,

34 in quo sublustris regnet imago Dei.

35 Quos resero fructus, quot fida ministra sapores ?

36 Nutrimenta locus quot bona quisque parit ?

37 Ergo ubi de cunis matura adoleverit aetas,

38 incipit altrici dona referre suae.

39 Dona, quibus nimio trepidant mihi corda dolore,

40 tactaque rupturam viscera saepe trahunt.

41 Ecce ferox monitis audet diversa parentum,

42 et temere abjecto captat iniqua jugo.

43 Assuetusque malis, infans, juvenisque, senexque,

44 sidera cum divis impietate movet.

45 Inde cutem rapido scindit crudelis aratro,

46 diraque granorum vulnera sanat ope.

Page 90: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

90

47 Nil minus indulgens, insigni fenore merces

48 reddo depositas, hoc nihil ulta scelus.

49 Has statuisse Deum perhibent mortalibus escas ;

50 scilicet his umbris abdita culpa latet.

51 Servit avaritiae, cultor, foenusque nefandum

52 multiplicans, turpes exstruit ore dolos.

53 Vellit caesariem de vertice crebra bipennis,

54 arboreae pereunt igne crepante comae.

55 O quoties rigidi scelera inter tanta coloni

56 his fontes cernunt exsiliisse genis ?

57 Nec satis hoc : ferrum cudunt e corpore nostro,

58 quo lacerent artus horrida turba meos.

59 Ergo firma piae confringunt ossa parentis,

60 tunc via per scopulos inguina ad ima patet.

61 Cum Baccho varios rimantur carne liquores,

62 e scrobibus dulces urna reducit aquas.

63 Hinc rutilum venis audax fur detrahit aurum,

64 eque uteri latebris tecta metalla fodit.

65 Venatur celebres gemmas, spoliatque lapillos,

66 ornet ut insignes praeda decora manus.

67 Quo digitis saltem reliquis praefulgeat unus,

68 excruciat rigidus brachia mille labor.

69 O quae flagitii species non surgere visa est,

70 dives ubi partas condit avarus opes ?

71 Ejicit iste Dei scelerato pectore curam :

72 nempe repleta suum detinet arca Deum.

73 Nil pietas aut sacra valent, nil vincula legum,

74 turpia sed pecudum tempora more terit.

75 Atque utinam pecudum vitam pro more teneret,

76 non raro formae deterioris homo est.

77 Ad fontes vivos, viridemque ciconia pastum

78 languentem dorso fertque refertque patrem.

79 Sic nutritori praebens alimenta vicissim,

80 mortales grata de bonitate monet.

81 Tutatur catulos frendens aper, atque leaena,

82 terribili amissos tigris amore petit.

83 Ast inter gentem, ratio quam lenit et ornat,

84 creber Telegonus nascitur, atque Nero.

85 Contra, Cambyses natorum sanguine gaudet,

86 Limonisque ferox viscera carpit equus.

87 Si servanda foret nummis sobolesque (.......) (vers lacuneux)

88 perderet hic sobolem, perderet illa patrem.

89 Prodigus interea male partum decoquit haeres,

90 et Thais fructum blanda laboris habet.

91 Saepius incestu vetitaque libidine fervet ?

92 Thesaurisque meis exigit omne nefas.

93 Ast alius, casu quem fors submersit egeno,

94 arte bona, rutili dum nihil aeris habet,

95 molitur fraudes alias fucoque latenti

96 in sua vicinas commoda radit opes.

97 Aut ubi delusus, specie nil proficit ista,

98 lucifugus silvas, caecaque lustra subit.

99 Mox rapit, et dirum jugulat subigitque fateri,

100 hospita sic fertur feta latronis humus.

101 Hunc pudor, atque ultrix a crimine poena coercet,

102 ima sed illapsum pectora virus alunt.

103 Utque tegat facinus, versuto decipit ore,

104 et gladii vires perfida lingua capit.

Page 91: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

91

105 Aestuat intus amor foedus lucrique malique,

106 alteriusve inhiat mens violata toro.

107 Hoc cupit, hoc optat tacite, sic saucius ardet,

108 plena boni facies, cordaque plena doli.

109 Quos non ebrietas gignit vesana labores ?

110 Haec homines Circe turpia monstra facit.

111 Mersus Alexander Lenaeo gurgite amicos

112 caedit, et indignis polluitur vitiis.

113 Amphora regnorum praeses de stipite pendet,

114 non ut vivat homo natus, at ipse bibat.

115 Vina animis tollunt fomenta impressa bonorum,

116 tollitur infesto Troja sepulta mero.

117 Sanguine se nostro saturant ; mox caede peracta

118 sorbetur tepidus matris ab ore cruor.

119 Hoc ubi stelligera Phoebus prospexit ab arce,

120 obfuscat roseos cena Thyestis equos.

121 Lunaque rorantes oculos avertit, et amplo

122 indignans orbi lumina blanda negat.

123 Odit et ipse poli rector, sua fulmina mittens :

124 hoc quassat tonitru, tangit et igne latus.

125 Incusat solam, solam exsecratur in illis,

126 semina quae rerum quattuor esse dedit.

127 Saepe aliquos, factis ultra ne nomina laedant.

128 Abscondo specubus plena dolore nigris.

129 Ad Styga sic Chore, Dathan, sic tendit Abyron,

130 legiferi infestant dum sacra sceptra senis.

131 Proque aliis vasto sorbetur Curtius antro,

132 nusquam descendens Amphiaraus agit.

133 Omnia si videas per me producta, videbis

134 me penitus generi consuluisse tuo.

135 An bene de vobis operosa elementa merentur ?

136 Proxima dum tibi sum, commoda prima fero.

137 Grandine cum rigida tepidos aqua parturit imbres,

138 in rabiem fluctus et freta versa ciet.

139 Intonat horrificis condensus nubibus aer ;

140 saepe etiam sparsa tabe nocere solet.

141 Pascuntur celeres flammae tectisque virisque,

142 impete ut abrupto massa corusca furit.

143 Ast ego non homini modo convenientia gigno,

144 damna sed inverso more aliena levo.

145 Sic infecta cavos quando subit aura recessus,

146 semine ab infuso nata venena gero.

147 Tuta sed adjunctis illis post pharmaca fiunt,

148 sic aliena meam noxa resignat opem.

149 Pestifer humanos anguis cum sauciat artus,

150 exsulat, atque in me non habet inde locum.

151 Et licet abdiderim procul haec mala : perfidus ultro

152 exigit, ac fratris funere gaudet homo.

153 Sic quodcumque bonum sub me natura retexit,

154 cogitur inversis usibus esse nocens.

155 Haec injusta tamen multa pietate rependo,

156 nec linquo in misero funere turpe genus.

157 Tunc primum perculsa sinus, uteroque patenti

158 abstrudens vitium, pignora grata tego.

159 Nec non et titulos monumenta perennia servo,

160 adjiciens aevo saecula plura brevi.

161 Inde ubi complerunt resoluta cadavera finem,

162 pulveribus nostris assimilata jacent.

Page 92: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

92

163 In limum, speciemque meam mea corpora reddo ;

164 namque hominum coetus prodiit ortus humo.

165 Non nullos natura mihi tamen invidet ultrix,

166 et scelus ad poenas ipsa miserta trahit.

167 Aere sic medio quosdam rapit atra volucris,

168 atque hos per latum mittit inane rogus.

169 Quis dolor hinc nobis ? Quoties mihi fulminis ignes

170 exopto trifidos, interitusque diem ?

171 Heu rerum faciem, crudelibus occubat umbris,

172 aut vitam in tenebris anxius ille trahit ;

173 qui docet, atque invisa boni vestigia suadet,

174 et divos vera cum pietate canit.

175 Auribus ingratum nomen justique, Deique :

176 spirant continuum turpia corda scelus.

177 Ergo veni, per quem moles haec condita, Christe :

178 ex nihilo factam me nihil esse jube.

179 Dissue compagem, palmas ostende cruentas,

180 convulsum pectus, vulniferosque pedes.

181 Sentiat aeternas vires indigna propago :

182 majestas lucem profer at ampla suam.

183 Haec ego maesta precor, scelerum foedissima mater,

184 iras dum nequeo sustinuisse tuas.

185 Funditus exstinguar, fundo dum turpiter imo

186 faex injustitiae prodit in alta meae.

IDYLLION IN ELECTIONEM INVICTISS. IMPERATORIS FERDINANDI PRIMI.

P2_05 v.1 Dum rapidas Maeni carmen meditarer ad undas,

2 obvia se visu talia gesta ferunt.

3 Egressus silvis, quibus ardua regna sub orbem

4 clauduntur, Cechi nomine clara ducis ;

5 rauca fluenta Leo dicti pervenit ad amnis,

6 virtutisque suae conscia signa dedit.

7 Huc Jovis armigeram videas tranare volucrem,

8 quae merito summum jus per inane tulit.

9 Saecula jam rostro signans matura recurvo,

10 illius ante pedes fessa resedit humi.

11 Protenus accelerat saxoso vertice gressum,

12 Pan, calami sonitu gaudia blanda movens ;

13 et viridis rutae succinctus tempora fronde,

14 personat invictae mollia vota ferae.

15 Mox prope debilior nigris procumbit in umbris,

16 Neccarei linquens gurgitis arva Leo.

17 Accersitque Aquilam Boreae per flabra minorem,

18 qua petit Oceani spumeus Albis aquas.

19 Ambo rectorem nutu venerantur amico,

20 et ritu sceptris conveniente favent.

21 Singula dum miror : tres incessere per herbam

22 addictae sacris innuba turba deae.

23 Clio, quam Rhenus genuit commixtus Agrippae,

24 veste crucis nigrae conspicienda venit.

25 Hanc, inter faciles pulcherrima Naiadas Aegle,

26 per loca festivis est comitata sonis

27 extulit et manibus tabulam, pater ipse Mosellae

28 cui rubeam pulchra sculpserat arte crucem.

29 Pone Napaea subit, diverso germine ludens,

30 Willigisi dextra volvit agente rotam.

Page 93: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

93

31 Omnes unanimem Regi tribuere favorem,

32 omnia solius supposuere jugo.

33 Haec ita suspenso meditor cum pectore : regnans

34 Fernandus placido sidere Caesar adest.

35 Caesar adest, divos mea Musa precare benignos,

36 et laudes facili numine funde novas.

DE STELLA QUAE MAGIS APPARUIT. HIERONYMO LAUTERBACHIO MATHEMATICO.

P2_06 v.1 Sidera qui tacito servans labentia caelo,

2 eventus rerum discutis inde novos.

3 Quique doces, Superum velut a virtute locorum,

4 non dubias vires inferiora trahant.

5 Fare age : quale recens summo nitet aere signum,

6 dum Maria illaesa virginitate parit.

7 Dic, matutino caelum conscenderit ortu,

8 extuleritve suum Sole cadente jubar.

9 An prius immersum vicini lumine Phoebi,

10 lucida nunc claro proferat ora polo.

11 Num positu vario varias educere causas

12 possit, et insolitas progenerare vices.

13 Anne velut genitor vitali lumine Phoebus

14 dividat in partes tempora certa suas.

15 Aut ceu Luna soror, fratri succedere jussa,

16 humorem foveat, mensibus aptet equos.

17 Seu velut horrifica metuendus luce Cometes,

18 exerat ignitum crine rubente caput.

19 Infirmos nimium tali de lampade sensus,

20 nil hic naturae vis operantis agit.

21 Officio Phoebum superat, Lunamque triformem,

22 quae coepit passis currere flamma comis.

23 Commoda subjectas offert majora per oras,

24 quam de signifero quodlibet orbe genus.

25 Non illam posuit ceu Gnosida Bacchus Olympo,

26 nec velut Andromede vel Cynosura micat.

27 Tendere iter liquidum, populisque nitescere jussit,

28 singula qui nutu trinus et unus agit.

29 Ille Deus, cui justa placent, justissimus unus

30 qui poena atque odio coepta nefanda premit.

31 Hanc dedit occulti miracula prodere fati,

32 nuntia gratantis sacra referre poli.

33 Qua regione puer mortali corpore Christus

34 rettulerit toti gaudia dempta solo.

35 Laesaque monstrarit sedari numina patris,

36 dum fieret tenuis filius ipse caro.

37 Pergite, ab Aurora gens primum accita rubenti :

38 Principis aeterni limen adire datur.

39 Munera surgenti date convenientia regi,

40 et morituro homini, donaque danda Deo.

41 Ite citi : primum manifesta haec gratia vobis,

42 per geminam Solis mox celebranda domum.

43 Felices nimium reges, nimiumque beatos,

44 queis caeli leges noscere cura fuit.

45 Quique viis superum sublimi mente vagati,

46 auctorem in terris post adiere Deum.

47 O utinam arcano lucem qui porrigis astro,

48 in nostrum simili sis bonitate genus !

Page 94: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

94

49 Sis animo simili, magni Deus arbiter orbis,

50 regnat amor gravius, sit licet ira gravis.

51 Cernis ut obducant nigrantia nubila verbum ?

52 Ex animis sacram nunc rapuere diem.

53 Da miseris aliquos miseris da gentibus ignes,

54 ad rectas ducant qui vaga corda vias.

55 Ne duce decepti vestigia falsa sequamur,

56 praestemusque aliis dona neganda Deis.

57 Atque ita dum caelum petimus promissaque regna,

58 praecipites Stygio mors ferat atra lacu.

59 Suscipe quod tua nunc profert Ecclesia munus,

60 suscipe et ad patrem, Christe benigne, refer.

61 Aeternas hodie grates, aeternaque vota,

62 pro meritis solvit turba redempta tuis.

63 Numine cum gemino soli decernit honores,

64 a nullo firmam te nisi quaerit opem.

65 Quae peragit fragilis tibi gens peccata fatetur,

66 admissumque gemit plena dolore nefas.

67 Non tamen occumbit : fidens spe nititur acri,

68 crimina purgari sanguine nostra tuo.

69 Hinc animo statuit, meliorem degere vitam,

70 et quantum potis est caelica jussa sequi.

71 Suscipe, et afflictae propera succurrere turbae,

72 e gemitu miseros ad tua regna voca.

WOLFGANGO LAZIO HISTORICO CAESAREO.

P2_07 v.1 Dum libet Austriacae tractus invisere gentis

2 et loca Pierio quaerere amica gregi,

3 tu mihi, doctrinae multos qui munere vincis,

4 quem lato virtus evehit orbe, fave.

5 Mens sincera jubet vestrae succedere terrae,

6 e multis animo carpere multa locis.

7 Ingenuas inter vitam consumere Musas,

8 non uno assidue ducere fata solo.

9 Concha velut laribus semper sordescit eisdem,

10 dum segni patriam tergore portat humum.

11 Sic Ithacus mores hominum quia vidit, et urbes,

12 prudentis meruit nomen habere viri.

13 Qui varios primo casus expertus in aevo est,

14 huic varios fructus tarda senecta feret.

15 At quae cura mei, quaeve haec audacia, dicas,

16 ignotum scripto sollicitare rudi ?

17 Quae tua longinquis jam fama inclaruit oris,

18 pectoribus jecit semina prima meis.

19 Hinc pudor, hinc ardor te visere stabat honestus,

20 Ipse pudor prohibet, quae modo suadet amor.

21 Victus amore pudor : dixi, quid tuta timemus ?

22 Cura olim vates summa fuere ducum.

23 Sic placuit tuguri parvo sub culmine vates,

24 qui Latii duros vexit ad arva Phryges ;

25 paupere de tecto summam conscendit in aulam,

26 Augusti meruit principis esse decus.

27 Scilicet ingenium docta quod pollet in arte,

28 gratos praeclaris hos facit esse viris.

29 Tu quoque virtutes heroae ne exue mentis :

30 quodque facis Phoebi perge fovere gregem.

Page 95: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

95

31 Sic tibi Fernandus pronos extendat honores,

32 sic labor aeternae floreat historiae.

DE COLUMBA ET CORVO EMISSIS EX ARCA NOHAE.

P2_08 v.1 Et jam lativago fluitans nova machina ponto,

2 mansuri generis semina lecta fovet.

3 Noha parens hominum genus, et genus omne animantum

4 abdiderat, laeso praecipiente Deo.

5 Extra perdiderant fluctus quodcumque creatum,

6 inclusos texto robore vita manet.

7 Demum se rabies subducere gurgitis alti,

8 terraque jam montes visa aperire suos.

9 Mittitur auxilii Corvus pro sorte ferenda,

10 quae forma ac tristi gutture terret avis.

11 Nec redit hospitio dirum mortalibus omen,

12 nec sacra praesentis nuntia portat opis.

13 Innocua subiit simplex bonitate Columba,

14 exemplum socii fida columba tori.

15 Ore pio ramum gestans viridantis olivae,

16 ad tectum sero vespere grata redit.

17 Edocet irati placatos aequoris aestus,

18 et sanctae pacis signa referre Deum.

19 Haud secus, ira gravis sontem quia fervet in orbem,

20 absumit, tabes quos male foedat Adae.

21 Ipsa sed immensis Ecclesia molibus acta,

22 innatat, extremi nescia naufragii.

23 Hostilesque minas, malesuadaque dogmata vincit ;

24 submergi rabido mersa furore nequit.

25 Quaeritur in tanto rerum discrimine Moses,

26 unde homini requies pendeat, unde salus.

27 Ille ministerium peragens culpaeque necisque,

28 exauget nostros horridus ore metus.

29 Non hic indicium fremitus cessantis ab alto,

30 libera nec parta turba quiete sumus.

31 Conscia mens trepidat, magis et magis ingruit horror :

32 hinc mors, hinc Satanas, nostraque culpa furit.

33 Volvimur in dubio, portus attingere nusquam est ;

34 Mosis ad indicium gens peritura sumus.

35 Mittitur e supera Christus placidissimus arce,

36 qui refer at certas ad pia corda notas.

37 Colligit ipse sibi mortali ex agmine sponsam,

38 perpetua fidus quam bonitate fovet.

39 Hic Evangelii sanctissima munera defert,

40 sub viridi surgens gratia fronde latet.

41 Jamque senescenti mundo dat nuntia vitae,

42 ingens commoti ponitur ira Dei.

43 Haec olea ambiguis veram dat cernere lucem,

44 nostraque clementi vulnera sanat ope.

45 Jam pax, jam requies, jam vita reducta sub orbem ;

46 hinc mors, hinc Satanas, culpaque strata jacent.

47 Quosque sibi insertos Ecclesia jungit, ab illo

48 pignore, caelituum commoda laeta ferunt.

49 Gratia, Christe, tibi pressam dum tendis ad arcam,

50 innocuusque novum pandis ab ore statum.

51 Fac foribus tandem salvi egrediamur apertis,

52 et seriem capiant jam nova regna suam.

Page 96: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

96

DE HYAENA.

P2_09 v.1 Qua premit ignivomus sitientes Cynthius Afros,

2 terribilis fetum nutrit Hyaena suum.

3 Turpiter alternis sexu mutatur utroque :

4 mas ita, parturiens tempore mater erit.

5 Assistens stabulis, advertensque aemula voces,

6 humano discit fingere verba sono.

7 Pastoremque foris noto jam nomine clamat,

8 fraudibus excitus, praeda petita cadit.

9 Mille oculis species transformat : busta recludens,

10 ingluvie dira corpora humata vorat.

11 Non obstructa gravi latratu guttura solvunt,

12 tangit ubi vigiles ipsius umbra canes.

13 Ter quodcumque animal truculento respicit ore,

14 haeret, et ex isto nescit abire loco.

15 Indomitae fuerit quando conjuncta leaenae,

16 produci monstrum triste Crocuta solet.

17 Hoc quoque mentitur linguam mortalem ; aciemque

18 perpetuo obtutu continuare solet.

19 Praeterea lapis est oculis insertus Hyaenae,

20 qui linguas hominum nosse futura facit.

21 Quis neget hac Satanam natura posse notari ?

22 Dum validum assiduo nutrit in igne genus.

23 Nunc injustitiae vacuum se pignoris offert ;

24 mox animum crimen parturientis habet.

25 Subdolus adjungit sese, qua Ecclesia verbo

26 pascenti gratum praebet ovile gregi.

27 Scripturaeque locos fucato nomine promens,

28 egressos tuta sede necare solet.

29 Quam misere incautum decepit voce colonum,

30 dum vetitas horti carpere suasit opes ?

31 Quam varias species rerum pro sorte frequentat ?

32 Ludere mille viis, lusus et ipse, valet.

33 Inde fidem putri defunctam pectore quaerens,

34 in sua jam foedum jura cadaver agit.

35 Heu, quoties visum est, hunc obmutescere in umbra,

36 qui Christi excubias pro grege jussus agit ?

37 Dum tenebris totum involvit, lucrumve metumque

38 objicit, aut magni flebile honoris opus.

39 Perlustrat ternis mentes dum partibus aegras,

40 (quando adigit noxae paenituisse gravis)

41 haerent suspensae : non est sua meta Dolori,

42 haeret justa Fides, cum Pietate nova.

43 Non ibi progressus, nec euntes semita ducit,

44 ambiguum est qua sit parte vel arte salus.

45 Foedera magnates postquam sibi junxit iniquo,

46 dicas terrestres Daemonas esse satos.

47 Insidias Stygio tendunt de more, nec umquam

48 avertunt animos impietate truces.

49 Denique Tartareae destructo limine Dirae,

50 cum jacet, et taetra perdita luce caret ;

51 lux exstincta piae praebet nova munera linguae,

52 quae vero motu fata futura canit.

53 Gaudia venturae Christi pro caede salutis,

54 et qui durabit tempus in omne status.

Page 97: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

97

55 Vult Deus hasce notas sana ratione videri,

56 auctoremque suum talia facta probant.

AD JOANNEM MAJOREM.

P2_10 v.1 Si veteris super at quaedam tibi cura sodalis

2 et memori nostrum pectore nomen habes,

3 accipe signatam properato carmine chartam :

4 haec a Corvino jam subiere tuo.

5 Dulcia per patriam postquam teris otia terram,

6 et sequeris docta mente Maronis iter ;

7 forte canis magnos heroo carmine reges,

8 aut patriae scribis Phoebo agitante situm.

9 Unde vel in caecos veniant nitida aera recessus,

10 quae rigida assiduo turba labore fodit.

11 Unde latens imis ceu vena in corpore terris.

12 Ingentes homini linea monstret opes.

13 Aut memoras causam, rauci cur flumen ad Oegrae,

14 fons calidas fervens ejaculetur aquas.

15 Aut cur sulpureas veniat medicina sub undas,

16 morborum varios sublevet unde modos.

17 Hinc tibi perpetuum speranda est fama per aevum ;

18 aurea sic scandit nomen ad astra tuum.

19 Interea viridi recubans ego lentus in umbra,

20 vitiferam late qua rigat Ister humum ;

21 imbelles Elegos fundo vernantibus annis

22 extremosque Echo narrat amica sonos.

23 Tum melior saevos mihi temperat aura calores,

24 floribus et variis picta renidet humus.

25 O utinam redeant felicis tempora lucis,

26 tempora Erythraeis significanda notis,

27 quando iterum patria nos conjungamur in ora,

28 et videat junctos quaelibet hora duos.

29 Quam bene, quam firmo foret hic mihi vivere vinclo ?

30 Mors sola eriperet te mihi, meque tibi.

31 Ipse ego Persarum sic rege beatior essem,

32 optarem Croesi nec mihi divitias.

33 Non nobis fidum praeferret Thesea Pluto :

34 cessaret Pyladen ipse probare Thoas.

35 Interea subitum (prohibet fors cetera) carmen

36 accipe, meque velut diligis, illud ama.

AD SIMONEM MINERVIUM.

P2_11 v.1 Dum multa mecum dubius ratione revolvo,

2 dentur amicitiae qua mihi vincla tuae.

3 Diversis obstare viis perplura videntur,

4 notitiae tecum quae nova jura negant.

5 Scilicet aspectu nullo quia cognitus ante,

6 commoda proveniant nulla favore mei.

7 Quod nec canities juvenilia tempora cingens,

8 doctrinae dotes judiciique ferat.

9 Nec mihi Phoebeus tangat praecordia fervor,

10 suppeditans facili carmina docta stilo.

11 Sic ego ; de Clariis sed me soror una puellis

12 arguit, ac maesto talia verba dedit.

Page 98: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

98

13 Quis negat accessus faciles doctissima ad ora,

14 quis pudor integrum vanus adire virum ?

15 Quo virtute magis quisquam praecellit, et arte,

16 hoc magis ipse aequi pectoris esse solet.

17 Mitius hic nemo sacros Heliconis alumnos

18 respicit, aut studiis dedita corda fovet.

19 Omina nominibus si quae mortalibus insunt,

20 indidit huic nomen summa Minerva suum.

21 Illa quidem studiis pulchras ornabat Athenas,

22 ingenio Boiis attulit ipse decus.

23 Res levis insani laudes inquirere vulgi,

24 res melior magnis velle placere viris.

25 Ergo Palladiae fautor celeberrime turbae,

26 dum sedes Avarum tangere fata jubent ;

27 annue conanti vestrum captare favorem,

28 janua notitiae fac sit aperta tuae.

29 Fama tui nostras dudum delata sub aures,

30 jam series aliquem cedat amica locum.

31 Sic quae dispensant mortalia stamina divae,

32 aspergant laeto prospera quaeque seni.

33 Sic et doctrinae studio, morumque decore,

34 erudiat natum blanda Minerva tuum.

LEONARDO PYLERO A WEITENEGG. ACADEMIA VIENNENSIS.

P2_12 v.1 Dum soceri, claraeque domus praeconia surgunt,

2 atque suo cunctis ordine fertur honos,

3 tu gener, haud quaquam nobis indictus abibis,

4 unus ut est sanguis, sic erit unus honor.

5 Hactenus indigno vexata Academia luctu,

6 quae jacui tristes pallida et aegra genas ,

7 e latebris specie foeda prodire verebar,

8 et mecum taciti plena doloris eram.

9 Fallebam solito tempus maerore diurnum,

10 solabar fletu noctis opaca meo,

11 audiit, ut domui casu successit Ederus,

12 audiit, atque imo pectore perdoluit.

13 Nec mora, proripiens sese spondebat amicum,

14 spondebat sacram magnus Ederus opem.

15 Verba fides sequitur : primum mihi robur ademptum

16 per lacera insinuat membra labore pio.

17 Hinc solidum renovat foedata per ora vigorem,

18 abstergens facili nubila nigra manu.

19 Mox alias vires addit, morboque represso,

20 praeclaros nobis jungit amore viros.

21 Ergo ubi sceptrigeras coepit Fernandus habenas,

22 Caesaris ante oculos jussa subire fui.

23 Primus hic Augusto sanam complexus amore,

24 hic responsa mihi plena favore dedit.

25 Inde ubi finierat praeclarum Carolus aevum,

26 junior accessum Carolus ille dedit.

27 Jamque valens, penetro magnorum tecta virorum ;

28 me sibi Caesareo quisquis honore capit.

29 Nunc tua progredior Maecenas digne sub ora,

30 te facilem cupio conciliare mihi.

31 Quae virtus animum doctrinaque dulcis adornet,

32 jamdudum nobis commemorata putes.

Page 99: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

99

33 Nec frustra imperii sacro diademate cinctus,

34 seria consiliis credidit acta tuis.

35 Aut te participem rerum vult esse suarum,

36 qui Regale gerit Maxmilianus opus.

37 Huc ades, et nostri propensam suscipe curam,

38 doctaque perdocto corde Lycaea juva.

39 Florida Teutonicas vernabam prima per oras,

40 nec studio sedes clarior ulla fuit.

41 Praecipuum rursus se tollet ad ardua nomen,

42 destituar tantis ni labefacta viris.

43 Quod mihi principium, qualis progressus, et iste

44 jam status : e culto sunt manifesta libro.

45 Hinc quantum Caesar, magni regesque, ducesque,

46 praestiterint vario tempore, nosse potes.

47 Vivit ut illorum nobis benefida voluntas,

48 vestra leget serus sic benefacta nepos.

49 Quod decuit magnos heroas ab ordine longo,

50 te nunc heroem posse decere puta.

51 Gratia per nostros aeterna exurget alumnos,

52 gratia supremos non subitura rogos.

53 Flore suo video celebrem turgescere famam :

54 ecce venit meritis candida fama tuis.

55 Vergit ad interitum, quicquid produxerit orbis ;

56 virtus exitii nescit habere diem.

AD MICHAELEM GRYNAEUM. PRAESIDEM MELICENSEM.

P2_13 v.1 Jam vice mutata nova sors immittitur orbi,

2 dum redit hirsutis bruma timenda comis.

3 Quae prius exstiterat cedit de rure voluptas,

4 et nive pro laetis frugibus arva rigent.

5 Acre gelu densas constringit in aere nubes,

6 candida pro guttae massa liquore volat.

7 Omniparens vivum quicquid natura creavit,

8 sedibus hibernis jam loca tuta petit.

9 Hinc propiora sibi perquirit lumina Solis,

10 fortiter in colubros quae pia saevit avis.

11 Hinc Palamedeae solito quae more volucres

12 Pygmaeo generi tristia bella movent ;

13 effugiunt canas lecto ductore pruinas,

14 excubiasque gerunt nocte ruente suas.

15 Ipse quoque injusti metuens mala temporis ursus,

16 dum proprios artus pascitur, antra colit.

17 Visceribus tepidae vulpes latet abdita terrae,

18 orta foris vitans frigora et insidias.

19 Nec non prae reliquis animal quod sanctius exstat,

20 quodque anima et ratio pulchrius ornat, homo :

21 brumales cavet arte minas, dum tecta frequentat,

22 et largo pinguem congerit igne focum.

23 Rustica nonne vides ut gens, aestate peracta,

24 nunc humiles habitet nil onerata casas ?

25 Nunc ludi, facilesque joci, nunc gaudia curae,

26 nempe venit facto grata labore quies.

27 Sic ego dum patria sospes tellure revertor,

28 constitui solitos nunc habitare lares.

29 Inde renascentem Taurus cum duxerit annum,

30 Taygete Phoebi lumine pressa cadet,

Page 100: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

100

31 decedens alia ponam tellure penates,

32 ut peragat coeptas Musa retenta vias.

33 Scilicet ipsa meis non est ingrata Camenis,

34 dum fovet insignes clara Vienna viros.

35 Annue consilio praesul dilecte sereno,

36 fac dicar tantae pars quotacumque Scholae.

37 Ipse ego membra vigor donec vitalis habebit,

38 immemor officii non potero esse tui.

39 Quaecumque ingenio fuerit sollertia nostro,

40 tutoris famae sit studiosa mei.

AD HENRICUM ECARDUM. POETAM.

P2_14 v.1 Lutea noctifugos produxit diva jugales ;

2 exoritur celebri plena decore dies.

3 Convenit hac laeto gratari corde sodali,

4 qui vice Thesea foedera nostra colit.

5 Cujus in adversis doleo, laetorque secundis,

6 gaudia cui duplico, tristia parte levo.

7 Aggredere o magnos, jam jam lux poscit honores,

8 nate Deo vatum, Pallade nate Dea.

9 Aspice mater ovans, citharaque sonorus Apollo,

10 praetendunt doctis laurea serta comis.

11 Te praeses Clarius Nympha Peneide donat,

12 quae viget aeternos fronde virente, dies.

13 Ut viget, et numquam foliis spoliata senescit,

14 nec percussa gravi fulminis igne cadit.

15 Sic tibi cum multo nomen florebit honore,

16 nec famam flammis livor aduret edax.

17 Ecce decus Celtis datur immortale poeta,

18 prima Viennensis lux erat ille scholae.

19 Primus Teutonicis lauro exornatur in oris,

20 divine imperium dum Friderice tenes.

21 Qualiter ipse virum superat jam docta per ora,

22 sic manet ingenium gloria viva tuum.

23 Nunc stantem bifido Parnassi vertice specto,

24 mirari tantas te superasse vias.

25 Aonas in montes ductus miratur ut ipse

26 Gallus, inaccessis culmina victa jugis.

27 Cum blandis choreas video te ducere Musis,

28 dicere "io Paean", ducere laetitiam.

29 En tibi se gemina Parnassus fronte recludit,

30 jure voluptatum nunc datur hora frui.

31 Altera pars Phoebo colitur, qui gaudia caelo

32 conciliat, magnos dum canit ante Deos.

33 Haec tibi materiam quae sunt caelestia praebet,

34 quicquid agunt divi, quicquid Olympus agit.

35 Altera sed rupes Baccho sacrata, per ipsam

36 mundi delicias inferioris habes.

37 Junge age suaviloquis jam nervis carmina junge,

38 fer quicquid caelo, quicquid et exstat humi.

39 Mox ita cum magno Nasone, sacroque Tibullo,

40 et vatum serie commemorandus eris.

41 Gratulor ergo tibi communem propter amorem,

42 ac vitae et studiis prospera fata precor.

43 Te Deus incolumem patrium deducat in orbem,

44 gaudia det sancti visere salva tori.

Page 101: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

101

45 Fida marita serens communi e sanguine prolem,

46 corda gerens thalamo Penelopea tuo :

47 occurret, blandisque hilarem complexa lacertis,

48 cum nato lacrimas concita amore dabit.

49 Haec ubi contigerint, laetusque per otia vives,

50 haec praedicentis commeminisse decet.

51 Non umquam fidei subeant oblivia nostrae,

52 in geminis maneat partibus unus amor.

AD JANUM.

P2_15 v.1 Jane, fores caeli reseras qui cardine verso,

2 quo duce, quod cepit perficit annus iter,

3 incute vim dictis, et voces omine firma,

4 officium praesens flagitat hora tuum.

5 Non injusta cano : tibi res ac tempora cedunt,

6 principium et finem disposuisse tuum est.

7 Obliquum vehitur versa vice Phoebus ad orbem,

8 sorsque recens laetam temporis intrat humum,

9 sors nova, cum tacita labentis origine Solis,

10 fautorem Aonii vexit ad alta chori.

11 Causa mei duplex voti, rerum ansa duarum,

12 dum novus Antistes, dum novus annus adest.

13 Da facilem cursum, gemino da gaudia vultu :

14 pars prior eventus omen habere potest.

15 Auspicio cedant cum primis ultima dextro,

16 felici Zephyro candida vela volent.

17 Sic ubi saeva die lucem jam bruma coercet,

18 atque Eoa cadens concitat hydra nives ;

19 tum feta Alcyone bis septem operata diebus,

20 et parit, et salsas educat inter aquas.

21 Non immane fretis fervet spirantibus aequor,

22 a Boreae insultu marmora tuta silent.

23 Navita suppressi ridens tum vellera Capri,

24 pinu audet gelidum sollicitare fretum.

25 Indulgent genitali operi Neptunia regna :

26 sentit placandos fluctus et aura dies.

27 Tunc hiemis donum conjunx pulcherrima profert,

28 et fructum insolito tempore mater agit.

29 Talem non alium servet natura tenorem,

30 dum praesul studiis extulit ora sacer.

31 Scilicet ut duro maris ales tempore gignit,

32 cum fugit, aut moritur, vel latet omne genus :

33 more pari nostrae per dura pericula terrae,

34 tranquillos Musis offeret ille dies.

35 Rara quidem Alcyone visu volat obvia ; rarus

36 Maecenas docto jam solet esse choro,

37 Jane caput duplici nutu in mea verba moveto :

38 fallor, an eveniet quod precor ? Ecce movet.

39 En quae tanta viro pulchrae virtutis honestas,

40 quantum doctrinae spirat ab ore decus ?

41 Quod decet, et justum est, uno sub pectore regnat,

42 caelicolae mentes huic tribuere suas.

43 Jane quid huic aciem nutu deflectis utramque ?

44 A fronte et tergo jam pia vota feres.

Page 102: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

102

DE SE FEBRICITANTE.

P2_16 v.1 Linquens decrepitum conjunx Tithonia sponsum,

2 in caelo croceis vecta rubescit equis.

3 Jamque dies oritur terrae, nox humida cedens,

4 occiduum fuscos in mare condit equos.

5 Ad solitum e lecto properat nunc quisque laborem,

6 convocat e stabulis pastor ad arva greges.

7 Deserit exstructos Pandione creta penates,

8 et querulis iterat tristia fata sonis.

9 Tempus erat visa confestim surgere luce,

10 et studiis totos invigilare dies.

11 Aut riguo doctum conscribere carmen in horto,

12 unde sit immenso nomen in orbe vigens.

13 Dum viret ingenium, majusque est mentis acumen,

14 dum facili currit prima juventa pede.

15 At mihi defectae languent in corpore vires,

16 debilis exigua mens ratione valet.

17 Non mihi Pieridum jam dulcia numina curae,

18 non tituli, aut clari nominis ardor adest.

19 Hic jaceo, febri miserum confectus anhela :

20 pallor in ore sedet, membraque languor habet.

21 Non epulas stomachus solitas assumere gaudet,

22 non relevat dulcis lumina fessa sopor.

23 Saepe animum nobis exsuscitat impetus ardens,

24 surgere, et Aonidum dulcia castra sequi.

25 At mihi surgenti robur non corporis ullum,

26 nec solita ingenium dexteritate viget.

27 Labitur e digitis calamus, dum scribere tento,

28 e sese cervix fessa reclinat humo.

29 Quid mihi cum morbo ? Quid vos crudelia fata

30 impulit, indignis me cruciare modis ?

31 Anne ita perverso consensu nascor Olympi,

32 ut mihi tam duras sors ferat atra vices ?

33 Utque juventutis florem consumere possit,

34 armata innumeris febris acerba malis ?

35 Quin dolor e lasso procul effuge corpore tandem,

36 Eumenidum de me quarta recede soror.

37 Sin aliter visum Superis, et longius aequum,

38 tam dura in faustum me ratione premi,

39 nostra precor rumpas crudeli stamina ferro,

40 Atropos, in vitam quae data jura tenes.

41 Non metuo mortem : rapido quia vectus ab Albi,

42 nunc patriam tetigi (quamlibet aeger) humum.

43 Hic si fata volunt, nostrum mors finiat aevum,

44 conservent cineres busta paterna meos.

45 Tunc mihi continget, frustra quod Naso petebas,

46 quod tibi nec Cicero, nec tibi, Cyre, datum.

47 Ipsa manu mater morientes claudet ocellos,

48 instituet clarum funus uterque parens.

49 Hoc mihi contingat quaeso : si pallida febris

50 irarum finem non statuisse velit.

AD AMICUM. DISCEDENTEM VIENNAM.

P2_17 v.1 Cras ubi lucifero stellae cogente recedent

2 atque color rebus lumine Solis eri,

Page 103: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

103

3 rura metalliferae Vallis tu frigida linques,

4 suscipiens longas ad loca nota vias.

5 Destituens canum maesta cum matre parentem,

6 his simul, et nobis causa doloris eris.

7 Vallata aggeribus fossisque incincta profundis,

8 quae stat in Austriaco celsa Vienna solo,

9 atque inter reliquas tantum fama eminet urbes,

10 Ausonio quantum Roma sub orbe potens :

11 te vocat assuetas quibus ipsa excellit ad artes,

12 formet ut ingenii dona beata tui.

13 Illic Castaliae disponunt serta puellae,

14 adventus curam sedula Pallas agit.

15 Ast ego, dum febris trepidos mihi concutit artus,

16 in patria vitam ducere cogar humo.

17 Inter inhumanum nunc est mihi vulgus agendum :

18 non dubito, hoc rigidos aequiparare Getas.

19 Non illis artes tenerae, doctrinaque cordi,

20 non stolidum oblectat mitis Apollo Midam.

21 Illis divitiae solae sub pectore regnant,

22 quae scrobibusque nigris effodiuntur opes.

23 Pertentare juvat genitricis viscera terrae,

24 atque per occultas ire redire vias.

25 Quo ruitis malesana cohors ? Audacia vobis

26 quae suasit Stygias sponte subire domos ?

27 Nonne sat invitos rapit ad sua Tartara Avernus ?

28 Quos tenet immani tempus in omne lacu.

29 Obvia num mens est ipsi vestigia ferre ?

30 Sponte sua vitae Dis nigra fata feret.

31 Retro ferte pedes : non illic blanda voluptas,

32 non choreae dulces, gaudia nulla vigent.

33 Errant per tenebras animae, gravis undique luctus :

34 Cerberus est illic, Eumenidumque faces.

35 Dura sed Aoniae minuent mihi tempora divae,

36 illarum sacris haec peragatur hiems.

37 His ego devotus subeuntia taedia pellam :

38 blanda solet morbum Musa levare meum.

39 Terrarum longis ambo sejungimur oris,

40 me tenet Oegra suis te tenet Ister aquis.

41 Distrahimur, nostri spes debilis exstat amoris,

42 divelli membris pars modo visa meis.

43 Te velut Euryalum Nisus complectitur alter,

44 ut fratrem Pollux Castora amavit, amo.

45 Vade bonis avibus, Superi tua coepta secundent,

46 eveniant faustis omnia tuta viis ;

47 sive solo gressus ponis, tibi Juppiter adsit,

48 sive Ister rapido te vagus amne vehit.

49 Cumque petita bono continges omine rura,

50 interdum curae sit meminisse mei.

51 Ne pigeat scriptis animum lenire dolentem,

52 et penna solitos commemorare jocos.

53 Tum pro me veteres salvere jubebis amicos,

54 notitiam quorum Misnia lata dedit.

55 Interea diram tollant mea numina febrim,

56 conjunctosque simul vivere fata sinant.

Page 104: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

104

AD AURORAM.

P2_18 v.1 Memnonis o croceo genitrix ades aurea curru,

2 huc ades ad votum lutea diva meum.

3 Quae vigil obscurae servas confinia noctis,

4 Luciferosque vocas praevia Solis equos.

5 Quae spargis tepidos sitienti rure liquores,

6 unde novas vires herba refecta capit.

7 Sit tibi praecipuus vasto licet usus in orbe,

8 officioque tuo commoda multa feras :

9 omnibus inferior tamen es, quas aureus aether

10 immensa caeli sustinet arce, Deas.

11 Nulla tibi surgunt usquam delubra nec aris

12 procumbit grata victima caesa manu.

13 At quia magna tibi cum blandis gratia Musis,

14 Musarum cultor nunc tibi dona feram.

15 Has postquam nobis humiles ereximus aedes,

16 quae spectant vultus luce oriente tuos.

17 Hic ego purpureasque rosas, et lilia cana,

18 sparsa tuo semper munera rore dabo.

19 Hic me Sol oriens, hic occiduusque videbit :

20 haec maneat studiis aula superba meis.

21 Ergo ubi pervigiles producis mane jugales,

22 insere sub parvam lumina grata domum.

23 Tunc vigor ingenii morbo cedente redibit,

24 quod rapuit febris tunc nova cura dabit.

25 Orta luce tui semper renoventur honores,

26 ut renovas laetos tu, Dea pulchra, dies.

AD AMICUM THEOLOGUM.

P2_19 v.1 Ne tibi suspicio mentem confundat amara,

2 dum veniunt numeris verba redacta suis.

3 Nec mirum videatur opus, conjungere vati,

4 tractantem magni mystica scripta Dei.

5 Quod geris officium, quondam gessere Poetae,

6 de cultu populum qui docuere pio.

7 Nos quoque primaevae sequimur vestigia gentis,

8 dum ferimus nostris caelica verba modis.

9 His ego prima paro connectere vincula amoris,

10 par studium junctae semina mentis habet.

11 Altera causa subest patriae vicinia terrae,

12 quae geminos uno protulit alma sinu.

13 Quid celebris virtus, qua multum operante nitescis ?

14 Prae reliquis auro gemma ut amicta nitet.

15 Quid par consensus de religione tuenda ?

16 Id quoque amicitiae non leve pignus habet.

17 Desuper ista tuae fixa est constantia menti,

18 certus ut a justa nil moveare via.

19 Sed velut in rabiem Boreae viget obvia rupes,

20 praemia nec curae, nec tibi cura minae.

21 Perfer, et insultus patienter vince malignos,

22 Christophori ut medio vincit imago mari.

23 Quae tibi concessa est, non cuivis gratia venit ;

24 aut venit absque usu, si quibus illa datur.

25 Namque alii nostram jussi curare salutem,

26 quos doctrina regit, cognitioque Dei :

Page 105: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

105

27 scripturae occultant sensus, aliena docentes,

28 nam poenae trepidos huc metus acer agit.

29 Hos et avaritiae stimulusque impellit honorum,

30 nempe Satan dotes contulit ipse suas.

31 Hic rudis, et sacra numquam formatus ab arte,

32 clamitat, ac propria pro ratione furit.

33 Scilicet a primis seductus degener annis,

34 seducit populum jam quoque, Christe, tuum.

35 Affirmat, renuitque, animo distractus egeno,

36 heu levis illorum copia quanta strepit.

37 Sunt alii, exornat quos digna scientia causae,

38 jamque diu coetus erudiere pios ;

39 verum improviso parte offenduntur ab una,

40 inde quod erratum est mente tenace probant.

41 Quam stragem misero praebent quae scandala vulgo ?

42 Quotque animas secum Tartara ad ima trahunt ?

43 Tu tamen hos inter, meliori numine ductus,

44 e patrio Christus quae tulit ipse sinu :

45 corde doces stabili nec vis prosternit iniqua,

46 per loca dira tibi semita tuta patet.

47 Ipse etenim pansis Christus te protegit ulnis,

48 infirmum matris ceu fovet ala gregem.

49 Hoc tibi contingat cursu felice precamur,

50 te ductore polos agmina densa petant.

51 Interea mihi redde vicem, complectere amantem,

52 nec Musam socio foedere pelle meam.

IN NUPTIIS LUCIAE.

P2_20 v.1 Jungitur optato castissima sponsa marito,

2 nunc laetos facilis funde Thalia sonos.

3 Humani generis primus fundator Adamus,

4 omne Dei puro corde probabat opus.

5 Non tulit omnipotens genitor, miracula rerum

6 haec, uni tantum perplacuisse viro.

7 Rettulit ad melius, comitemque adjunxit amicam :

8 sopiti costis exstitit illa viri.

9 Mansuro dum vita manet constringit amore,

10 dat sancte cunctos foedera agenda dies.

11 Optima communi capiant et pessima sorte,

12 mirantes celebrent optima facta Dei.

13 Inde homines casta surgebant lege creati,

14 nectentes stabili vincula jussa modo.

15 Et nunc felicem puro hanc qui pectore normam

16 suscipit, ac caeli jus sinit esse ratum.

17 Multiplices vario reddentur fenore fructus,

18 esca tuae veniet parta labore manus.

19 Uxor fida domum casta ratione juvabit,

20 educens sobolem pignora grata suam.

21 Apricas veluti vitis bona procreat uvas,

22 eximia agrestis quam fovet arte senex.

23 Nascetur patria pollens virtute propago,

24 dives uti fetu pollet oliva novo.

25 Jucundo prolis strepitu circumdata mensa,

26 secludet curas, laetitiamque feret.

27 Nimirum vita est optabilis illa piorum,

28 ista solet justis praemia ferre Deus.

Page 106: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

106

29 Maxima serorum spectabis dona nepotum,

30 intrabunt fines commoda larga tuos.

31 Casta mihi Aoniae jam fundite carmina divae :

32 hac thalamum ingreditur casta puella die.

33 Almus honestatis fons, et pietatis origo

34 est, ubi concesso more paratur Hymen.

35 Legitimo conjuncta viro dulcissima nymphe,

36 jam licitum laeto pectore tange torum.

37 Sacra Deo, dilecta viro : status ipse pudicus

38 amborum, caeli sidera gratus adit.

39 Blanda precor coeptis aspirent numina vestris,

40 barbara sit thalamo noxa malumque procul.

41 Accepta quae luce poli, Lucia, refulges,

42 talia virtutum lumina funde diu.

43 Illustri reliquas vinces sic luce puellas,

44 stellarum ut nitidas roscida Luna faces.

45 Mutuus assit amor, vobis mens una duobus ;

46 effugiant placidum lisque furorque torum.

47 Lento aliena velut propago in stipite quondam

48 inseritur, geminis vis tamen una venit :

49 conveniant sic vestri animi, concorsque voluntas,

50 expleat immissa pectora pace Deus.

51 Nestoreos simul este dies, semperque beati

52 gaudia tum vitae tum memorate tori.

53 Ista potens magni faxit regnator Olympi,

54 siste igitur cursum Musa pudica tuum.

PAN.

P2_21 v.1 Per juga piniferi postquam nemorosa Lycaei

2 festino Syrinx itque reditque pede,

3 atque feras jaculis celeres cursuque fatigat,

4 Ortygiam venerans virginitate Deam ;

5 monte suo residens hanc Pan conspexit euntem,

6 frondibus e quernis dum sibi serta parat.

7 Protinus ardenti Nymphae compulsus amore,

8 surgit : ad hanc gressus per nigra lustra movet.

9 Nympha fugit, Satyros nam senserat ante protervos,

10 perque nemus densum ceu levis aura volat.

11 Insequitur, cursu celerem praevertere tentans

12 coeptaque clementi dulcia voce juvat.

13 "Inter Hamadryadas nitido pulcherrima vultu,

14 siste tuos parvo tempore siste pedes.

15 Non ego quem metuas saevus non insequor hostis,

16 te potius magno territa amore colo.

17 Respice quem fugias, pellucida cornua frontis,

18 grata erit in nostro corpore forma tibi.

19 Pan ego sum, nemorum deus, et memorabile numen,

20 me silvae et ruris numina multa timent.

21 Lanigeras curo pecudes, pecudumque magistros,

22 hinc mihi cum votis victima saepe cadit.

23 Me petiere hominum pulchrae de gente puellae,

24 Naiades et Dryades me petiere virum.

25 Nulla tamen visa est umquam me digna marito,

26 sola places animo Nympha superba meo.

27 Ergo inhibe cursus, thalamum ne despice nostrum :

28 tu sperata meo nupta futura toro.

Page 107: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

107

29 Tunc mihi pastorum turba exornata corollis,

30 per virides silvas laetum hymenaea canent.

31 Festa erit illa dies cunctis : nemus omne sonabit,

32 syringa uxorem ducere Pana deum.

33 O tibi quae laudes, quis honor, quae commoda surgent ?

34 Ipsa erit inferior nomine dia Pales."

35 Dixerat. Illa vagas properans Ladonis ad undas,

36 ante amnem ripis sistere visa fuit.

37 Accelerat, jam jamque avidus comprendere dextra,

38 pro Nymphae calamos corpore continuit.

39 Namque erat in cannas virgo conversa palustres,

40 speratam lassae dum tulit amnis opem.

41 Dumque ibi sub calamis trepidans suspiria ducit,

42 effecit querulum mobilis aura sonum.

43 Audiit illa Deus, vocisque cupidine tactus,

44 elicuit similes ore inhiante sonos.

45 Demum ait : "Ambobus tamen hoc commune manebit,

46 deplores maesto quod tua fata modo ;

47 ipse sed infaustos sic consolabor amores,

48 et tua perpetuo tempore membra feram."

49 Nec mora, dissecuit plures ex amne cicutas,

50 et cera junctas ordine disposuit.

51 Tunc tumido incedens passu per Maenalon altum,

52 inventa cantus edidit arte novos.

53 Undique concurrunt Satyri, Faunique faventes,

54 argutique probant munera docta patris.

ACIS.

P2_22 v.1 Candida dum pulchris errat Galatea viretis,

2 et siccat madidas Sole calente comas,

3 forte sui gratas pervenit ad Acidos undas,

4 ad ripasque gemens talibus usa fuit.

5 "O mihi tantarum dulcis regnator aquarum,

6 o thalami quondam spes requiesque mei.

7 Quam grave nos miseros fatum disjunxit amantes,

8 quam nostro infelix sors in amore fuit ?

9 Dulcia sub viridi dum jungimus oscula rupe,

10 teque mens laetum detinet Aci sinus :

11 ecce venit monstrum diro cum murmure Cyclops,

12 ambos infesta perdere morte parat.

13 Tunc tua letali violantur corpora saxo,

14 cum roseoque simul sanguine vita fugit.

15 Quique modo fueras juvenis pulcherrimus, undas

16 per Siculum volvis versus in amne solum.

17 Cornua nunc gestas culmo redimita palustri,

18 pro roseo viridis nunc tegit ora color.

19 Immiti sed adhuc Polyphemo carior ipse es :

20 longe absit quamquam jam tibi forma decens.

21 Ille suo aerias tangebat vertice nubes,

22 horrendo incessu pulsa tremebat humus.

23 Qua potui dirum fugi ratione favorem,

24 atque odio nobis illius ardor erat.

25 Has tamen ipsa nudas multo dignabor honore,

26 gratius hoc patrio gurgite flumen erit.

27 Hoc ubi contigero, ripis prostrata morabor,

28 et dicam "Sedes has meus Acis habet".

Page 108: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

108

29 Saepius ingrediar, nudataque membra lavabo :

30 jungar amatori sic ut amica meo."

31 Dixit, et immersa est undis ; amplexibus illam

32 excipiens placida devehit amnis aqua.

______________

ELIAE CORVINI JOACHIMICI EPIGRAMMATON LUSUS.

1 MAGNIFICO D. GEORGIO EDERO CAESAREO CONSILIARIO, ETC.

P2_23 v.1 Nec tantum magno gaudent Amphione Thebae,

2 nec tantum blandus mulcetur Arione Delphin ;

3 quantum tu nostram miraris, Edere, Camenam.

4 Ante graves ergo penetrabunt aethera Phocae,

5 et volucrum mediis pascentur turba sub undis,

6 ante sub Euganeos colles se proferet Ister,

7 et Padus Austriaci campos metabitur agri,

8 quam tua transierint ingratae nomina chartae.

9 Et jam rura, cavae valles, montesque supini,

10 et nemora, et fontes, carum mihi dicite Ederum.

2 DE FAMILIA COMITUM A SALMIS.

P2_24 v.1 Stemmata si quid habent antiqua ab origine laudis,

2 huic generi summae praemia laudis erunt.

3 Quis neget heroas praestanti sanguine claros,

4 scilicet ante ortus, Carole Magne, tuos ?

5 Per te namque potens illis Lotharingia cessit ;

6 tunc comites nomen promeruere ducum.

7 Ac velut antiquo stirps haec celebratur ab ortu,

8 sic virtute sua clarior esse potest.

9 Hic Mavorte viget, pollens praestantibus ausis,

10 et Gallo propria detrahit arma manu,

11 obsessamque gravi relevat maerore Viennam,

12 pro patria subiens pro pietate necem.

13 Ille domi pacem fovet, ut moderamine pulchro

14 publica res variis floreat aucta bonis.

15 Hic Christi miles, doctrinae clarus amore,

16 commissas sacro munere curat oves.

17 Hanc stirpem verae specimen virtutis habeto :

18 quisquis es integrae nobilitatis amans.

3 FRANCISCO KEVENHULLER, EQUITI HIEROSOLYMITANO.

P2_25 v.1 Ardua me variae jussit virtutis honestas

2 sacra Palaestini visere regna soli.

3 Dumque tot exhausi non fracta mente labores,

4 militis heroi nomen equestre tuli.

5 Inde domum repetens, post tot discrimina rerum,

6 amisi vitae dona decusque meae.

7 Membra mari infausto, terris sed fama tenetur,

Page 109: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

109

8 felicemque animam Christus ad astra tulit.

4 LEONARDO PYLERO A WEITENEGG.

P2_26 v.1 Dum me pinifero vallata Boemia luco

2 evocat Austriacis in sua regna plagis,

3 non animo statui sedem mutare, priusquam

4 diceret extremum nostra Thalia vale.

5 Nam quia praecipuo Musas veneraris amore,

6 et studiis magna dexteritate faves,

7 te decet Aonios coetus celebrare vicissim,

8 ut post multa recens saecula vivat honos.

9 Tempus edax aurum, gemmas, monumentaque perdit :

10 virtutis praeco fine Thalia caret.

11 Ergo vale cultor surgentis summe Poetae,

12 commendata animo sit mea Musa tuo.

13 Qui jam coepit amor pectus conjungere vati,

14 sub placido semper pectore crescat amor.

15 Sic tibi concessum currat feliciter aevum,

16 prospera cum dulci conjuge fata feras.

17 Sic quam filiolam thalami superaddidit auctor,

18 pro patrio clemens servet amore Deus.

19 Floreat ut quondam celebres heroidas inter,

20 atque animum referat cum genitrice patris.

21 Haec precor, haec firmet rector stellantis Olympi,

22 perpetua cujus sub bonitate vale.

5 DE VIENNA AUSTRIAE.

P2_27 v.1 Hic ubi Vindobonae steterant magalia quondam,

2 extulit invictum clara Vienna caput.

3 Qui populus, quae divitiae, quae splendida tecta,

4 quot studii species formaque amoena situs

5 dicere res gravis est, gravior depingere versu,

6 Teutonico praestet commoda quanta solo.

7 Marte Solymmanus nostrum grassatus in orbem,

8 victrici profugum vertit ab urbe pedem.

9 Et nunc quod patriis Christum profitemur in oris,

10 nostraque sunt Scythico libera colla jugo ;

11 muneris omne tui est, portus divine Vienna :

12 Teutoniae voluit te Deus esse seram.

13 Hanc ubi vi rabida vel fregerit arte tyrannus,

14 Christicolum populis qui fera bella ciet,

15 intima totius regni penetralia rumpet,

16 liber sub Getico jure Alemannus erit.

17 Christe, tuam gentem tali defende sub ala,

18 ut surgant regni plurima membra tui.

19 Ut tua Germanis celebrentur nomina terris,

20 teque poli nostrum cantet in arce solum.

6 DE EFFIGIE GEORGII EDERI.

P2_28 v.1 Imperfecta senis Coi quae morte remansit,

2 absolvi potuit nullius arte Venus.

3 Integra sic fieri species tua nescit, Edere,

Page 110: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

110

4 ardua dum virtus effugit artis opus.

5 Cura animi subeat pictoribus atque poetis,

6 Hunc bene qui referet, victor Apellis erit.

7 DE EODEM.

P2_29 v.1 Turgidulas digitis pictus puer extulit uvas :

2 ad tabulam fraudis nescia tendit avis.

3 Res monet auctorem : praedam captasse volucres,

4 ultrices pueri nec timuisse manus.

5 Sic te pictorem moneat, quod corporis ipsam

6 effigiem vere, sed sine mente facis.

7 Si quam forma tegit, virtutem pingere possis,

8 artificum victor non mihi pictor eris.

8 IN HONOREM MATRIMONII.

P2_30 v.1 Labe carens genitor dum lustra pererrat Adamus,

2 et probat auctoris splendida facta sui,

3 adjunctam nutu supero sibi prospicit Evam,

4 ante creatorum quam probat omne genus.

5 Agnatam proprii sensit quia corporis illam,

6 eque viri membris nata virago fuit.

7 Haec benefida latus (nam prodiit inde) frequentat,

8 quoslibet in casus laeta subire comes.

9 Dulcis laetitiae, dum res stetit integra, consors,

10 tristitiae consors laeta sequentis erat.

11 Mens eadem geminis, amor unus, et aequa voluntas ;

12 diversi gemina carne, sed una caro.

13 Indidit hunc seris natura nepotibus ignem,

14 connubii sanxit dum sacra vincla Deus.

15 Primus ut ille parens sociali junctus amore,

16 sustulit e casto pignora grata toro ;

17 unde propago hominum tulit incrementa, Deique

18 propagatus honos religione fuit ;

19 sic gens legitimos producat postera nexus,

20 hinc ut vita homini surgat, honorque Deo.

21 Felices igitur, caelestia jussa secuti,

22 conjugii sacrum qui coluere decus.

23 Illis castus Hymen divorum gaudia praebet,

24 ipse auctor thalami, protegit, ornat, amat.

25 Illis dirae etiam pia sunt solacia curae,

26 impolluti agitur nobile tempus Adae.

27 Numine praesenti, qui talia foedera sanxit,

28 imposita lassis sub cruce dexter adest.

9 IN TUMULUM SORORIS.

P2_31 v.1 Flosculus in viridi tener ut succiditur agro,

2 qui tulit e molli vix sua colla solo :

3 sic dilecta soror primae sub flore juventae,

4 indignae mortis saucia falce cadis.

5 Ut tamen hic iterum suavi sub vere resurgit :

6 e tumulo quondam sic tua membra feres.

Page 111: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

111

10 AD PHILOMELAM.

P2_32 v.1 Si vacat a studiis, magnorum mole laborum,

2 si fugit ex animo cura molesta tuo,

3 perlege silvestrem, vir praeclarissime, Musam,

4 carmina nec digitis excute nostra tuis.

5 Qui solus retines Musarum numina ad Albim,

6 cujus ab ingenio Teutona terra viget.

7 Dum redit optati sub terras gratia veris,

8 et gracilis feta flosculus exit humo,

9 Albiacis animo facili prostratus in herbis,

10 agresti pango carmina pauca sono.

11 Haec ego, ni pigeat tenuem legisse Camenam,

12 duxi judicio subjicienda tuo.

13 Cumque tibi libuit, vacuas in luminis auras

14 cum dulci reducis tempore veris eant.

11 DE VITA ET MORTE HUMANA.

P2_33 v.1 Proh hominum curas, et inevitabile fatum,

2 heu dolor, et varii triste laboris onus.

3 Omnia, prime parens, dederas haec praemia nobis,

4 cesserat e jussu mens ubi caeca Dei.

5 Nascimur, et primas vagitu carpimus auras,

6 mens praesaga mali praecinit omne genus.

7 Vivimus, et tristi luctamur nube laborum,

8 sors movet indignas luxuriosa vices.

9 Hinc morimur, fletu superis concedimus oris,

10 sic finis, medium, principiumque dolor.

11 O decus, et requies, et inenarrabile donum

12 laetitiae, terris o bene parta salus !

13 Omnia, Christe potens, nobis haec dona dedisti,

14 paruit arbitrio mens ubi pura patris.

15 Exin felici mortales edimur ortu,

16 dum frater nobis natus es ipse Deus.

17 Per genus omne mali felix traducitur aevum,

18 virtutis cultu, cognitione Dei.

19 Mors adimit vitam, Christi mors reddidit ipsam,

20 vivere qua liceat mors fera pandit iter.

21 Nate patris summi, nostras tu dirige mentes,

22 ut, duce te, bene sit vivere, dulce mori.

12 AD AMICOS.

P2_34 v.1 Cras ego Leucoreae discedens moenibus urbis,

2 aeriferam vallem patria rura petam.

3 Ergo valete, mei turba o dilecta sodales ;

4 quisquis es hac nobis notus in urbe, vale.

5 Non ego, num redeam vestras sum certus ad oras,

6 longius aut posthac docta Lycaea colam.

7 Forsitan in patria rumpent mihi stamina Parcae,

8 aut erit in longis mors obeunda viis.

9 Hora etenim extremae nulli stat cognita lucis,

10 et varios casus tristia fata ferunt.

11 Cernitis ut lassos febris confecerit artus ?

Page 112: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

112

12 Ut trepido molem crura gravata ferant ?

13 Sive tamen redeam, seu non, mea turba valete :

14 immemores numquam nominis este mei.

13 DE FEBRI SUA.

P2_35 v.1 Quid cum sidereo jam Sirius ardet Olympo,

2 et flammis terrae corpora anhela premit,

3 ipse tamen, quamvis jaceam sub sole calenti,

4 concussus magno frigore membra, tremo ?

5 An mihi tristis hiems sub dulci aestate ferenda ?

6 Atque aestas hiemis tempore dulcis erit ?

7 In me igitur cursus vertet natura retrorsum ?

8 Conspirent leto versa elementa meo ?

9 Parce tamen caelum misero, vos parcite divi,

10 exitio quaevis grata sit hora meo.

11 At si dura velit tandem decedere febris,

12 tunc aestas aderit tempore hiemsque suo.

14 AD THERMAS CAROLINAS.

P2_36 v.1 O quae perpetuo fervore calescitis undae,

2 qua fluit irriguis Daepola raucus aquis,

3 reddite consuetam, precor, in mea membra salutem,

4 confectum dura me relevate mora.

5 Ut colere Aonios possim velut ante recessus,

6 ponere et in studiis tempora grata meis.

7 Sic vestrum toto nomen celebrabitur orbe,

8 Pegaseisque undis gloria major erit.

15 AD ALBIM.

P2_37 v.1 Salve Saxonicos tractus qui perfluis Albi,

2 ruraque Castaliis nobilitata choris.

3 Contingit reduci quos volvis cernere cursus,

4 quaeque ejecta tuo litore arena jacet.

5 Salvete, o graciles undarum numina Nymphae,

6 Naiades amnicolae, caeruleique dei !

7 Auspiciis vestris salvo mihi corpore detur,

8 hoc videam Rhenum Danubiumque modo.

16 AD CUPIDINEM.

P2_38 v.1 Mens dolet ; unde dolor ? Leto me reddite laetum ;

2 amens imbre genas proluo, et excrucior.

3 Rumpe animam ardentem sub Tartara rumpe, Cupido,

4 tantum ne flammis corpus adusta cremet.

5 Hoc satius fuerit : caste tua castra secuto,

6 ardens Elysio nunc amor orbe ferar.

17 AD VIATOREM.

P2_39 v.1 Aspice de vivo concreta sedilia saxo,

Page 113: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

113

2 quisquis in hac carpis valle, viator, iter.

3 Immixti tenero fragrant hic gramine flores :

4 mulcet odor cerebrum, lumina clara color.

5 Lenior aura tibi Phoebeos submovet ignes,

6 dulcis et in summo vinea monte viret.

7 Irriguis faciem poteris perfundere lymphis,

8 sique libet, rabidam pellere fonte sitim.

9 Credibile est fessas hic saepe sedere Napaeas,

10 floridaque auratis texere serta comis.

11 Hic Nymphae, Satyros quando fugere salaces,

12 festino cursu corpora fessa levant.

13 Ergo quid hic gressus dubitas inhibere volucres ?

14 Et placida fessum te recreare mora ?

18 DE CUPIDINE.

P2_40 v.1 Non, mihi, saeve puer, renuas quod parcere, miror,

2 cum tibi nec matris cura sit ulla deae.

3 Illa oculis captum fovet, ac placidissima ducit :

4 dona dehinc, nato non referenda, capit.

5 Intima percusso violas praecordia telo,

6 hinc male belligero jungitur illa Deo.

19 DE TEREI FILIO.

P2_41 v.1 Crudelis mater, magis at pater improbus ipse,

2 visceribus nati viscera dum satiat.

3 Mors erat huic genitrix, genitor fuit ipse sepulchrum :

4 haec homini reddit praemia turpis amor.

20 AD AMICUM.

P2_42 v.1 En quos Chalcographo scio te misisse libellos,

2 excusi nondum jam rediere tibi.

3 Aut quoniam censor non judicat esse legendos,

4 aut quia non pretium quod statuistis habes.

21 AD EUMDEM.

P2_43 v.1 Cur ea quae scribis semper gravia esse laboras,

2 curque tuos versus grande sonare studes ?

3 An quia magnanimus vis hac ratione videri,

4 et grave dum scribis, pectus habere grave ?

5 Judicio nostro, non sic gravis esse videris,

6 nam cum versuto pectore mens levis est.

22 DE MALO POETA.

P2_44 v.1 Cum quid agas quaero, dicis te scribere versus,

2 cumque rogo ut monstres carmina facta, negas.

3 Quae tamen haec causa est ? Aut carmina scribere nescis,

4 aut ea quae scribis sunt vitiosa puto.

Page 114: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

114

23 AD EUMDEM.

P2_45 v.1 Dum celebrant animis alii convivia laetis,

2 in mensa tecum carmen habere soles.

3 Inde legens, vario gestu sublimia fingis :

4 infelix ego sum saepe Poeta, refers.

5 Ast, indocte, tibi nomen ne finge Poetae,

6 dum steriles nosti scribere versiculos.

24 PUELLAE VOTUM.

P2_46 v.1 Pro reditu dextro nostri dea Cypria amantis,

2 haec cape purpureis lilia mixta rosis.

3 Cum facies, ut certa dies constringat amantes,

4 tunc tibi cum baccis florida myrtus erit.

25 AD MOSPUM.

P2_47 v.1 Verba mihi licuit quoties audire loquentis,

2 ex ipso dici sum Cicerone ratus.

3 Hinc ibi res video, docto sermone latentes,

4 has puto Graiugenas vix tenuisse sophos.

5 Demiror certe, quod in isto corpore, verus

6 et Cicero possis, et simul esse Bias.

26 AD PHILOSOPHASTRUM.

P2_48 v.1 Hoc ego doctiloquis dederim quod munus amicis,

2 conscia te graviter fama tulisse refert.

3 Incusas facinus, culpatos esse magistros

4 proclamas : linguam siste proterve tuam.

5 Non est quod cupias mecum contendere verbis :

6 certe verba dabo, si tibi scripta dabo.

7 In te jam calami mucronem stringere coepi :

8 vivus eris, malles quamlibet ipse mori.

27 AD DETRACTOREM.

P2_49 v.1 Thersitis speciem naturae munere gestas,

2 conveniens animo forma quod ista tuo.

3 Haec quis non longe fugiat commercia ? Dum te

4 oderunt fratres, odit uterque parens.

5 Mens, facies, immane caput, breve corpus, et impar

6 pes, specimen pulchrae dexteritatis habent.

28 AD EUMDEM.

P2_50 v.1 Dum tua sincero taxarem crimina more,

2 ista venenato pectore dicta dabas ;

3 exsequar hos monitus posthac divine Poeta,

4 namque patet, rebus te bene velle meis.

5 Sed nimium miror, tam clara volumina vatis

Page 115: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

115

6 hactenus a nobis non potuisse legi.

7 Mone, tuis oculis igitur mea perlege scripta :

8 Archilochi guttur jam tibi nectet opus.

9 Aemule Thersitis, paucos nunc aspice versus,

10 perfidiae venient debita scripta tuae.

29 AD AMICUM.

P2_51 v.1 Dum laudandus eras, laudes memorare solebam,

2 jam te perverso, versus et ipse stilus.

3 Sic, quia mutatur Proteus, non semper eamdem

4 pingere nos formam sed variare decet.

5 Dum bonus es, bona sunt mea carmina : si malus esse

6 incipias, carmen cogitur esse malum.

30 DE SALTATORE.

P2_52 v.1 Jussus es ipse choros templi tractare, fidemque,

2 sed fidibus pulsis invigilas choreis.

3 Nempe decet pulchram saltu recreare juventam ;

4 perge ita : mox pulchro munere desilies.

31 DE EODEM.

P2_53 v.1 Tune alios votis ad caeli limina duces ?

2 Dum Veneri et Baccho vota sceleste facis.

3 Pro pietas, et sacra fides : non aethera pandit

4 sed Styga, si docet haec impia, religio.

32 GABRIELI FALLOPIO MEDICO PATAVINO.

P2_54 v.1 Dum mihi mors vitae jucundum intercipit usum,

2 lugubris querulas dic, Hyacinthe, notas.

3 Sub pedibus magni video nunc singula mundi,

4 quae prius in mundo cura minore fuit.

5 Imo age, sanguineas flos regie verte figuras,

6 dicat io laetum littera, dicat io. 7 Caelo dona piis res|tant aeterna : po|tentem

8 Vivere defunctis nam datur ante Deum.

33 DOMINO FRIDERICO TRUCHSES L. BARONI IN WALDPURG.

P2_55 v.1 Qua concessa meis sunt commoda tecta Camenis,

2 exornat mediam ficus opaca domum.

3 Illa quidem, placidi si fert clementia caeli,

4 immenso fructus ubere feta gerit.

5 Frigida sed quia nunc conatibus obstitit aura,

6 haec (ingrata foret ne mihi) dona tulit.

7 Tu vero primos laudata ex arbore fetus,

8 in cena sinito divite ferre locum :

9 Fridrice et proprii generis, nostrique Lycaei

10 gloria, nec parvae respue dona casae.

11 Sic Patavina tibi spiret feliciter aura,

12 sic vigeas tota sospes in Ausonia.

Page 116: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

116

34 GEORGIO EDERO.

P2_56 v.1 Dum legis haec, nostrae cultor fidissime Musae,

2 quando erit ut mittas huc meliora, refers :

3 mi sat erit Latiis doctis latuisse sub oris,

4 versibus et paucis exseruisse caput.

5 Dum modo non expers antiqui vena nitoris,

6 jucunda, et multis proferat apta legi.

7 Haec quoque livoris non prorsum immunia cernes :

8 vivat Maeonides, aut Maro, flagra ferent.

9 Interea, donec credant se plura per auras,

10 tu numeros longo suscipe amore breves.

35 DE DUCIBUS VENETIS DESCRIPTIS. DETRACTORI.

P2_57 v.1 Carmine pugnantes ranas invexit Homerus,

2 promptius ut longam texeret Iliaden.

3 At me facta ducum leviter libasse nefandum est

4 facta, alii longis quae docuere libris.

5 Insuper obscuros derides inscie versus :

6 hac legem antiquis vatibus esse negas.

7 I, clypei ride non enarrabile textum,

8 quod tibi res Italas longaque gesta canit.

9 Anchisamque patrem, succincto more docentem

10 Aeneadum Elysiis saecla futura jugis.

11 Fastus inest animis, carpendique atra libido :

12 post obitus, vatum crescere suevit honos.

36 BERNARDINO TOMITANO PATAVINO.

P2_58 v.1 Dum gravis exaequat magnum tibi Musa Maronem,

2 et Ciceronaeum lingua diserta decus,

3 vix humili prodit se murmure nostra Thalia :

4 litoris et tractus fessa Phaselus amat.

5 Unde igitur junctas sociabunt vincula mentes ?

6 Vena tibi exundans, at mihi sicca nimis.

7 Sed veluti arguto Cygnus laudabilis ore,

8 fert tenerum Veliae per sua stagna melos.

9 Sic tibi sint versus nostri cultissime vatum,

10 sic tibi sint animi foedera grata mei.

37 INIMICO BAVARO.

P2_59 v.1 Multa tuum facinus meruit praeconia, sed non

2 polluta esse tuo nomine Musa cupit.

3 Injusto quod sis telo me aggressus inermem,

4 causa est armati te trepidasse manum.

38 IN CONSPECTUM ROMAE.

P2_60 v.1 Troja fuit, rerum facta est pulcherrima Roma :

2 omnia fert aetas, nunc quoque Roma fuit.

Page 117: CORVINUS (Elias) POEMATA (6390 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/CORVINUS_POEMATA_TWD.pdf · 37 inter Primus erat, saevisque acerrimus armis. 38 Ille jacobiaden

117

39 DE AMORE SUO.

P2_61 v.1 Heu, desiderium, spes, heu, mea vita, quid orbis

2 omne decus solo sordet amore tui ?

3 Cur, si non deus es, si non puer ille Cupido,

4 cur laceras telis viscera nostra tuis ?

5 Omnia tentavi, nulla est medicina dolorum :

6 jam valeant caeli, splendida terra vale.

7 Ad loca tendamus non aequo sidere amantum,

8 quod tenui infelix alter amator habet.

9 Fata Deum nobis obstant, fors aequior Orcus :

10 heu quae me primum flebilis hora tulit.

11 Vixi, et cum viridi praestarem multa juventa :

12 omnia qui vincit me quoque vicit amor.

40 AD LIBRUM SUUM.

P2_62 v.1 Parve liber, nostra dudum prognate juventa,

2 auctorem taedet si penes esse tuum.

3 Jam mihi Phoebei cursus sex lustra tulerunt,

4 hoc facit, ut curae sim satur ipse tuae.

5 Germanas igitur pro me discede sub oras,

6 Adriaci linquens dulcia tecta maris.

7 Ast mihi nunc iterum Romam discedere visum est,

8 mirarique urbis quicquid in orbe viget.

9 Hinc ego Parthenopen, magni pia busta Maronis,

10 et sincere tuos deveniam cineres.

11 Mox alias urbes lustrabo ; atque inde per aequor

12 accedam flammas, Sicelis Aetna, tuas.

13 Interea auspiciis laetis liber edite, multos

14 affice, et ex omni parte placere stude.

15 Quod si contigerit dextre tibi parvule, quaenam

16 gaudia ? Quod rediens nomen habebit herus ?

-------------------------